|
1. Quia in solutione praedictae dubitationis posuerat quod venti
Australes non flant continue post hiemales versiones, sicut
aquilonares post aestivas; et causa quam assignavit, supponebat quod
venti Australes non flarent a locis in quibus abundant aquae et nives;
quod esset falsum, si Auster flaret ab altero polo, quia etiam ibi
abundat talis materia, ut supra dictum est; ideo nunc intendit
ostendere quod Auster non flat ab altero polo, sed a loco qui est sub
tropico aestivali. Et circa hoc tria facit: primo proponit quod
intendit; secundo manifestat dispositionem terrae habitabilis, ut
melius accipiatur quod intendit, ibi: duabus enim existentibus etc.;
tertio manifestat quod proponit, ibi: quoniam autem similiter et
cetera. Dicit ergo primo quod Auster flat nobis ab aestiva versione,
idest a loco qui est sub tropico aestivali, scilicet sub cancro; et
non ab altera ursa, idest ab altero polo immanifesto nobis. Utitur
autem tali modo loquendi, quia polum Arcticum, qui nobis apparet,
circumeunt constellationes ursae, maioris scilicet et minoris.
2. Deinde cum dicit: duabus enim existentibus etc., ostendit
dispositionem terrae habitabilis. Et primo ostendit quod figura terrae
habitabilis est sicut tympani; secundo autem excludit opinionem
contrariam quorundam, ibi: propter quod et ridicule et cetera. Dicit
ergo primo quod duae partes sunt quae possunt habitari: una quidem quae
est versus superiorem polum Arcticum, in qua scilicet nos habitamus;
altera vero est versus alterum polum, et est nobis ad meridiem, sicut
et nostra habitabilis est eis ad meridiem ipsorum. Sed utrum illa
terra habitetur, relinquit immanifestum. Utriusque tamen partis est
figura ad modum tympani. Cuius imaginationem oportet sic accipere ex
eis quae ponit. Manifestum est enim quod aliqua pars caelestis
sphaerae est nobis semper apparens, scilicet a polo Arctico usque ad
aliquam quantitatem, quae tanto minor est, quanto ad polum oppositum
polo Arctico aliquis magis appropinquat. Alia autem pars est nobis
semper immanifesta, scilicet a polo contrario usque ad aliquam
quantitatem, quae etiam tanto maior est, quanto est maior propinquitas
ad polum Arcticum. In medio autem inter utrumque polum est circulus
aequinoctialis, quem intersecat zodiacus, declinans ad utramque
partem. Ubi ergo zodiacus maxime declinat ab aequinoctiali versus
polum Arcticum, est tropicus aestivalis, idest principium cancri:
ubi autem maxime declinat versus polum occultum nobis, est tropicus
hiemalis, idest principium Capricorni. Haec ergo est tertia pars
caelestis sphaerae, quae est inter duos tropicos. Duae autem aliae
partes considerantur: una scilicet inter tropicum aestivalem et id quod
est semper nobis manifestum; alia inter tropicum hiemalem et id quod
est nobis occultum de caelo. Et quia tota terra sphaerica est, et in
centro caelestis sphaerae locata, necesse est quod sub singulis
partibus sphaerae caelestis considerentur singulae partes sphaerae
terrestris. In puncto igitur terrae qui est sub polo Arctico,
describatur a; in puncto vero qui est sub termino partis semper
manifestae, describatur b; in puncto vero qui est sub aestivo
tropico, describatur c; in puncto vero qui est sub hiemali tropico,
describatur d; in puncto autem qui est sub termino partis semper
occultae, describatur e; in puncto autem qui est sub polo
Antarctico, describatur f; in puncto autem qui est in centro terrae,
describatur z; et producantur rectae lineae a centro terrae, scilicet
in b et in c. (Lineae zb et zc) faciunt duos angulos cum linea ducta
per superficiem terrae, quos angulos hic conos vocat. Et quia linea
ducta per superficiem terrae est curva, eo quod terra est sphaerica,
manifestum est quod duae praedictae lineae faciunt figuram tympani,
descindentes superficiem terrae in figuram non circularem. Et hoc
est, quod dicit: talem enim figuram, idest tympani, terrae
habitabilis excidunt duae lineae ductae ex centro ipsius, idest
terrae, et faciunt duos conos, idest duos angulos, cum linea ducta
per superficiem terrae, hunc quidem habentem basim tropicum, idest
existentem in basi in tropico puncto, hunc vero semper manifestum,
idest alium angulum apud terminum partis caelestis semper nobis
manifestae; verticem autem, idest caput trianguli zbc, cuius basis
est bc, faciunt in medio terrae, idest in centro. Et eodem modo ex
alia parte versus inferiorem polum: quia illam partem excidunt duae
lineae ductae a centro, scilicet in d et in e. Et hae duae partes
solae possunt habitari. Nam illa pars quae est inter duos tropicos,
videtur inhabitabilis propter immensitatem caloris: eo quod sol
pertransit quasi directe super eam, et super summitatem capitis
habitantium, si habitaretur. Aliae vero partes, quae sunt sub parte
caeli semper manifesta et occulta nobis, prope utrumque polum, sunt
inhabitabiles propter immensitatem frigoris ex distantia solis. Et
quod illa pars quae est ultra tropicum aestivalem, non habitetur,
ostendit quia, si habitaretur, non semper apud omnes homines versus
polum Arcticum habitantes umbra fieret versus Septentrionem. Si enim
sol aliquando esset inter eos et Septentrionem, fieret aliquando eis
umbra ad meridiem, in oppositum scilicet solis; si autem aliqui
habitarent ultra tropicum aestivum, prope polum Arcticum, tunc quando
sol est in tropico aestivo, esset inter eos et polum Arcticum; unde
umbra tunc fieret eis versus meridiem. Sed hoc non invenitur ad loca
habitabilia, quod deficiat umbra aut permutetur ad meridiem. Ibi
quidem deficit umbra, ubi sol existit super summitates capitum, ut sic
in nullam partem umbra fieri possit: ibi autem umbra fit ad meridiem,
ubi sol declinat magis ad Septentrionem. Talia autem loca dicit esse
inhabitabilia, quia etsi aliqui habitent ibi, propter aliquam
contemperantiam aut aquarum aut montium, tamen rarae sunt habitationes
et graves. Sicut autem praedicta loca inhabitabilia sunt propter
nimium aestum, ita loca quae sunt sub constellatione ursae, quae
quidem pars caeli semper nobis apparet, sunt inhabitabilia propter
frigus, causatum ex distantia solis. Similiter ergo pars ista terrae
in qua nos habitamus, est inter utrumque circulum, scilicet inter eum
qui transit per tropicum aestivalem, et eum qui terminat partem caeli
semper nobis manifestam. Et hoc evidenter apparet ex hoc quod
constellatio coronae, quae quidem est inter utrumque dictorum
circulorum, fit nobis super summitatem capitum, quando fuerit in
circulo meridiano, idest in circulo qui transit per polos mundi et per
punctum qui est supra caput nostrum.
3. Deinde cum dicit: propter quod et ridicule etc., excludit
quorundam falsam opinionem. Et dicit quod per praedicta apparet quod
deridendi sunt describentes terram habitatam a nobis quasi circularem:
hoc enim apparet impossibile et secundum rationem, et secundum signa
apparentia. Ratio enim ostendit quod habitatio terrae determinatur
secundum latitudinem, ex una parte ad loca inhabitabilia propter
aestum, et ex alia parte inhabitabilia propter frigus. Sed quantum ad
longitudinem posset copulari circulus, ut tota pars terrae praedicta
undique habitaretur, propter eius temperantiam: non enim invenitur
excessus frigoris et caloris secundum distantiam orientis et
occidentis, secundum quam longitudo terrae attenditur, sed secundum
latitudinem, quae attenditur secundum distantiam Poli ad circulum
aequinoctialem; eo quod in superficie maior dimensio vocatur
longitudo, minor vero latitudo, ab oriente vero in occidentem
designatur totus semicirculus, a polo autem Arctico usque ad
aequinoctialem circulum, quarta pars circuli. Rationabiliter etiam
distantia orientis et occidentis non diversificat calorem et frigus,
quia per hoc non fit maior aut minor appropinquatio ad viam solis,
sicut fit per distantiam latitudinis. Unde, nisi alicubi prohiberet
multitudo maris, totum esset perambulabile quod est ab occidente in
orientem, et iterum ab oriente in occidentem, quia totum videtur esse
temperatum. Non tamen invenitur habitatum de terra, nisi secundum
quantitatem semicirculi ab oriente in occidentem: ad alium enim
semicirculum prohibet accessum nobis multitudo maris. Sic igitur ratio
ostendit sufficienter quod superficies terrae habitabilis non est
circularis vel sphaerica. Et hoc etiam apparet per signa apparentia
circa navigationes et itinera: quia multum differt secundum quantitatem
longitudo a latitudine, et sic superficies terrae habitabilis non est
sphaerica. Et quod multum differat, patet quia illud quod est a
columnis Herculis, quae sunt in ultimis partibus Hispaniae, quasi in
ultimo termino occidentis, usque ad Tanaim Indicum, quae est
longitudo, plus excedit secundum magnitudinem id quod est ab ultimis
terminis Ethiopiae usque ad extrema Scythiae loca, quae est latitudo
nostrae habitabilis, quam sit proportio quinque ad tria. Si quis
ratiocinetur navigationes et itinera, prout convenit, talium
distantiarum accipiet certitudinem. Sed in hoc differt secundum
longitudinem et latitudinem, quia scimus totum illud quod est
habitabile de terra secundum latitudinem, esse habitatum usque ad loca
inhabitabilia, quae non habitantur vel propter frigus vel propter
aestum: sed non est ita de longitudine, quia id quod est circa
terminum Indicum ex parte orientis, et quod est circa columnas
Herculis ex parte occidentis, non videntur posse copulari adinvicem,
ut sit reditus ex alia parte, et sic tota ista portio terrae sit
habitabilis continue, quia impeditur accessus propter mare. Unde non
est nobis certum, utrum aliqui habitent ibi vel non.
4. Deinde cum dicit: quoniam autem similiter etc., ostendit
propositum de principio Austri. Et circa hoc tria facit: primo
ostendit quod Auster non flat ab altero polo; secundo quod non flat a
tropico hiemali, sed aestivo, ibi: quoniam autem neque ille etc.;
tertio ostendit causam vehementiae Austri, ibi: ille autem et
cetera. Dicit ergo primo quod sicut ista pars terrae in qua
habitamus, se habet ad polum Arcticum, ita etiam necesse est quod
aliqua alia se habeat ad polum oppositum. Unde oportet quod
proportionabiliter sit ibi flatus ventorum sicut et hic. Unde sicut
flat Boreas a polo Arctico, ita ibi flat aliquis ventus a polo
opposito (quem nominat aliam ursam). Sed ille ventus qui flat ab
alio polo, non potest pertingere huc: quia Boreas non solum non
potest pertingere ad aliam partem terrae habitabilem, sed nec etiam in
totam istam habitabilem nostram pertingere potest; est enim Boreas
ventus apogeios, quod non multum procedere potest. Sed propter hoc
quod ista nostra habitabilis posita est ad arctum, plurimi Boreae
flant nobis: sed sicut hic flant plurimi Boreae et Austri, ita et
extra mare Libycum, quod est ad Austrum, flant plurimi Euri et
Zephyri. Sic igitur manifestum est quod Auster non flat ab alio
polo.
5. Deinde cum dicit: quoniam autem neque ille etc., ostendit quod
non flat a tropico hiemali. Quia si Auster flaret a tropico hiemali,
alium oporteret dare ventum qui flaret a tropico aestivali, cum ista
duo loca sibi proportionaliter correspondeant. Sed hoc non contingit:
solus enim unus ventus flat nobis ex illa parte. Quare necesse est
quod Auster sit ventus flans a tropico aestivali, ubi est exusta
regio.
6. Deinde cum dicit: ille autem etc., quia supra assignaverat
causam vehementiae Boreae et Austri, supponendo quod
|
|