|
1. Hic incipit inquirere veritatem circa opiniones quas habuerunt
antiqui naturales de mari. Et primo ostendit de quo est intentio:
dicens quod est de generatione maris, si est factum; et de sapore
eius, quae sit causa salsedinis et amaritudinis ipsius. Secundo ibi:
causa quidem igitur etc., exequitur propositum. Et dividitur in
partes tres: in prima determinat de natura maris, utrum scilicet sit
naturalis locus aquae; in secunda determinat de generatione eius,
utrum scilicet sit factum vel non, ibi, de salsedine autem etc.; in
tertia determinat de sapore maris, quare scilicet sit salsum, ibi: de
salsedine autem his quidem et cetera. Prima autem pars dividitur in
partes duas: in prima ostendit opinionem antiquorum de natura maris;
in secunda obiicit contra eam, ibi: opponitur autem et cetera.
2. Dicit ergo primo quod antiqui putaverunt quod mare sit principium
omnis aquae, et quod sit substantia et corpus totius aquae, quasi mare
sit naturalis locus aquae. Et causa inducens eos ad hoc fuit, quod
videbatur rationabile esse quod, sicut omnium aliorum elementorum
magnitudo est congregata in unum locum, et est unum principium unde
derivatur partialiter elementum et commiscetur aliis elementis, propter
multitudinem substantiae elementaris in illo loco existentis, ita est
in aqua. Videmus enim quod multitudo ignis est in superiori loco huius
inferioris mundi, qui est naturalis locus eius; et similiter multitudo
aeris est sub loco ignis, quasi in proprio loco congregata; et
manifestum est quod corpus terrae est in medio, circa quod omnia alia
corpora sunt ordinata. Unde manifestum est quod necesse est etiam,
secundum eandem rationem, esse aliquem locum ubi sit congregata
multitudo aquae, quasi in loco proprio et naturali. Huiusmodi autem
non potest esse aliud quam mare: quia aquae fluviorum non sunt omnes
simul, cum tamen oporteat unius elementi esse unum locum continuum.
Iterum aqua fluviorum non est stabilis, sed fluens, cum tamen
oporteat omne elementum stare in proprio loco: fluit autem fluviorum
aqua, utpote quae videtur semper generari, et non quiescere in eodem
loco. Propter hanc igitur dubitationem, putaverunt quod mare esset
principium omnis aquae et omnium humidorum. Et propter hoc putaverunt
quod omnia flumina non solum intrant in mare, sed etiam fluunt a mari:
quia locus naturalis alicuius elementi videtur esse principium et
terminus motus omnium illorum quae sunt de natura illa, quia omnia
naturaliter tendunt ad locum proprium. Et secundum antiquos erat etiam
principium: quia ponebant quod elementa erant ingenerabilia et
incorruptibilia, unde aqua non generabatur de novo; et sic oportebat
quod, ubicumque aqua extra locum proprium inveniretur, quod influeret
a naturali loco aquae. Et quia posset aliquis obiicere quod mare est
salsum, et aqua fluviorum est dulcis, et sic non videtur fluens a
mari; ad hanc obiectionem excludendam, subditur quod illud quod est
salsum, quando colatur, fit dulce; et sic aqua maris, quando colatur
per terram, efficitur potabilis in fluviis.
3. Deinde cum dicit: opponitur autem etc., movet quasdam
dubitationes circa praedeterminata: et primo unam contra hoc quod mare
est locus naturalis aquae; secundo contra hoc quod dictum est quod mare
est terminus aquarum currentium, ibi: quaerere autem antiquam et
cetera. Circa primum duo facit. Primo movet dubitationem: quae
talis est. Si mare est principium omnis aquae, quasi naturalis locus
aquae existens, quare aqua maris non est dulcis et potabilis, sed
salsa? Omne enim elementum in primo loco videtur esse intransmutatum,
et naturaliter se habens: salsedo autem non est naturalis proprietas
aquae, sed ex aliqua transmutatione ei accidit.
4. Secundo ibi: causa autem simul etc., solvit praedictam
dubitationem. Et circa hoc tria facit: primo praemittit quoddam,
resumens ex praedeterminatis, quod est necessarium ad solutionem;
secundo ex hoc quod propositum est, excludit quandam falsam opinionem,
ibi: propter quod et deridendi etc.; tertio solvit dubitationem,
ibi: potabile quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo quod
assignando causam praedictae dubitationis, non solum solvetur haec
dubitatio, sed necessarium erit per hoc accipere rectam opinionem de
mari. Resumit ergo quod aqua est ordinata circa terram, sicut sphaera
ignis super aerem, et sphaera aeris super aquam. Ignis enim est
supremum elementorum, sive ignis existimetur esse corpus caeleste, ut
plurimi dicunt, sive sit quoddam corpus ordinatum sub caelesti
corpore, sicut ipse supra dixit. Cum igitur ex solis motu causetur
generatio et corruptio, et omnes permutationes in istis inferioribus,
oportet quod illud quod est subtilissimum et dulcissimum in aqua
rarefacta, evaporans continue feratur in superiorem locum; et ibi
iterum condensatum ex virtute frigoris, feratur deorsum in terram. Et
hoc semper fit secundum naturam, ut prius dictum est.
5. Deinde cum dicit: propter quod et deridendi etc., excludit
quandam falsam opinionem per praemissa. Et primo ponit opinionem. Et
dicit quod per praedicta patet quod deridendi sunt antiqui, qui
dixerunt quod sol cibaretur humido aquoso, et ob hanc causam
circumiret, quia idem locus non potest semper praebere huiusmodi
alimentum; quod est necessarium ipsum habere, aut, nisi ipsum
haberet, corrumperetur. Putabant enim quod sol esset naturae igneae:
manifestum est autem quod quandiu ignis habuerit nutrimentum, tandiu
durat; solum autem humidum est nutrimentum ignis. Unde, consumpto
totaliter humido, extinguitur ignis.
6. Secundo ibi: tanquam pertingat etc., improbat praedictam
positionem quinque rationibus. Quarum prima est, quod vapor qui
sursum elevatur, non ascendit usque ad locum solis, ut exinde possit
cibari. Et hoc satis ex praedictis potest esse manifestum. Secundam
rationem ponit ibi: aut ascensus et cetera. Quae est quod ponentes
hoc quod dictum est, videntur existimare quod talis sit ascensus
vaporis ad solem, qualis est ascensus fumi ad flammam; ex qua
acceperunt signum ad sic opinandum de sole. Sed non est simile. Quia
flamma non semper manet eadem, sed continue fit nova, per hoc quod
materia alia et alia continue inflammatur; quae quidem prius est
humida, apta inflammationi, et per ignem totaliter desiccatur, et
desinit inflammari, et succedit alia. Et sic patet quod flamma non
nutritur: quia quod nutritur oportet manere idem, ut patet in
animalibus et plantis; sed flamma quasi nullo tempore permanet, ut
dictum est. Sed hoc non potest accidere circa solem: quia si sic
nutriretur secundum quod ipsi dicunt, continue innovaretur, et non
solum semel in die, sicut posuit Heraclitus. Tertiam rationem ponit
ibi: adhuc autem et cetera. Et dicit quod elevatio vaporis humidi ad
solem, similis est calefactioni aquarum in ollis igne supposito.
Ignis autem ardens sub olla non nutritur ab aqua evaporante. Unde nec
etiam sol, si faciat evaporare tantam aquam. Quartam rationem ponit
ibi: inconveniens autem et cetera. Et dicit quod inconveniens fuit
quod attribuerent tantum soli nutrimentum, et non aliis stellis, ad
eorum salutem, cum tamen ponantur ab eis igneae naturae. Quae quidem
astra sunt tot et tam magna, quod tota aqua non sufficeret ad
nutrimentum eorum. Quintam rationem ponit ibi: idem autem accidit et
cetera. Et dicit hanc rationem esse communiter et contra istam
opinionem, et contra illos qui dixerunt quod a principio tota terra
erat cooperta aquis, et postea, aqua vaporante ex calore solis, esse
factum aerem; et sic totum caelum est augmentatum, per hoc quod aer,
cum sit rarior, plus occupat de loco quam aqua ex qua generatur; et
hoc quod sic est resolutum ab aquis, causat ventos et motum caeli.
Utraque igitur harum opinionum destruitur per hoc quod manifeste
videmus illud quod elevatur sursum ab aquis, iterum redire ad terram;
et si non per eundem locum et similiter per omnes regiones (quia
aliquando, et in quibusdam regionibus, plus evaporat quam pluat
ibi), sed tamen in aliquibus locis, per aliquam ordinationem
temporis, omne quod sursum elevatur, redit iterum ad terram. Et sic
patet quod neque superiora corpora aluntur ex vaporibus; neque aliqua
pars vaporis remanet aer, et alia iterum redit in aquam.
7. Deinde cum dicit: potabile quidem igitur etc., ex eo quod supra
praemissum est, concludit solutionem praedictae dubitationis. Et
dicit quod cum vapor elevetur superius, illud quidem quod est dulce et
potabile, totum elevatur superius, propter id quod est levius: illud
autem quod est salsum, quia gravius est, manet deorsum, quasi in
proprio loco. Hoc enim videtur rationabiliter et convenienter esse
dictum in praemissa dubitatione, scilicet quod mare est locus naturalis
aquae: irrationabile enim est si aqua non habeat proprium locum
naturalem, sicut alia elementa. Sed solutio motae dubitationis contra
hoc ex salsedine aquae, est quod locus quem mare occupat, est locus
naturalis aquae, inquantum aqua: sed tamen videtur esse locus
naturalis aquae maris solum, propter hoc quod salsum manet deorsum
propter gravitatem, dulce autem evaporavit sursum propter levitatem.
Et ponit exemplum de eo quod accidit in corporibus animalium. Quia,
cum cibus assumptus sit dulcis et humidus, hypostasis quae remanet ex
cibo, et superfluum alimenti, apparet amarum et salsum, propterea
quia illud quod est dulce, est attractum a calore naturali ad carnem et
ad quamlibet partem corporis, sicut quaelibet apta nata est nutriri.
Per hoc ergo concludit a simili quod, sicut inconveniens esset si quis
putaret quod venter non esset locus cibi, sed solum superfluitatis,
quia dum nutriuntur membra, cito sumitur materia cibi, et superfluum
remanet; sed tamen iste non bene existimaret, quia, ut prius
diximus, iste est locus naturalis cibi, inquantum cibus, et non solum
cibi in ventre existentis: similiter et in proposito iste locus
occupatus a mari, est locus naturalis aquae. Et omnis aqua movetur ad
ipsum tanquam ad locum proprium: fluxus enim aquae est ad id quod est
magis concavum, et talis est locus maris. Sed quamvis locus iste sit
naturalis aquae, tamen illud quod est dulce, cito fertur sursum,
propter solem elevantem vaporem: illud autem quod est salsum, remanet
inferius propter praedictam causam.
|
|