|
1. Hic philosophus movet aliam dubitationem, contra hoc quod dictum
est quod mare est terminus fluviorum. Et circa hoc tria facit. Primo
movet dubitationem, quam dicit esse antiquam: propter quid scilicet,
cum singulis diebus flumina et innumerabilia numero et immensa
magnitudine intrent in mare, non tamen videtur crescere; et hoc in
ipso non apparet, quod tanta multitudo aquae ad ipsum deveniat.
2. Secundo ibi: hoc quidem nullum etc., solvit dubitationem. Et
dicit quod, licet non sit inconveniens quod sint aliqui qui circa hoc
dubitent, tamen, si quis recte consideret, non est difficile videre
solutionem huius. Quia si aliqua aqua diffundatur per aliquam
latitudinem, supposito quod sit eadem multitudo aquae in diversis locis
diffusa, si non sit eadem quantitas latitudinis, non est aequale
tempus desiccationis aquae effusae; sed erit differentia ex diversitate
latitudinis in qua aqua diffunditur, quod aliquando manet aqua et non
exsiccatur per totum diem, aliquando autem statim ad oculum
exsiccatur; sicut si aliquis unum scyphum aquae diffunderet super
magnam mensam, statim tota aqua assiccaretur, si autem in aliquo parvo
loco tantum de aqua proiiceretur, diu conservaretur. Sic igitur
accidit circa fluvios et mare: nam totum quod ex fluviis ad mare
pervenit, dispergitur in locum maximae latitudinis, et cito
insensibiliter desiccatur per continuam evaporationem aquae, de qua
supra dictum est.
3. Tertio ibi: quod autem scriptum est in Phaedone etc., excludit
quandam falsam solutionem praedictae dubitationis. Et primo ponit
ipsam solutionem. Et dicit quod impossibile est esse verum quod a
Platone de mari et fluviis dicitur in libro suo qui intitulatur
Phaedo. Dicit enim ibi quod omnia flumina et mare concurrunt sub
terra ad aliquod principium, quasi terra sit perforata a mari et
fluviis. Hoc autem principium, quod secundum ipsum est principium
aquarum omnium, vocatur Tartarus, qui est quaedam magna multitudo
aquae existens circa medium mundi: ex quo quidem principio dicit
prodire omnes aquas quae non fluunt, sicut sunt mare et stagna, et
quae fluunt, sicut fontes et flumina. Dicit autem quod Tartarus
undique fluit ad singula rheumatum, idest ad singulos discursus
aquarum: quod ideo contingit, quia illud principium aquarum semper
movetur. Et hoc ideo, quia non habet aliquem locum fixum in quo
quiescat, sed semper movetur circa medium, quasi vacillans hinc inde.
Et sic, dum movetur sursum, facit effusionem rheumatum, idest
discursus marium et fluviorum, non tantum versus istam partem terrae
quam nos habitamus; sed ex multis aliis partibus terrae effundit et
alia stagna, quale est mare quod est apud nos. Sed omnia maria et
flumina quadam circulatione reducuntur ad illud principium unde primo
effluxerunt, sed diversimode. Nam quaedam redeunt secundum eundem
locum secundum quem effluxerunt, ut sit quidam motus reflexus: quaedam
vero ex contraria parte redeunt parti unde effluxerant, ut, puta, si
effluxerunt de subtus, reingrederentur desuper. Non est tamen sic
intelligendum de subtus et desuper, quod aliquid possit esse subtus
respectu medii, in quo ponitur primum principium aquarum: quia a
superficie terrae usque ad medium, est descensus, sed de cetero, si
secundum rectam lineam ultra procederet aqua, esset motus ad sursum;
idem enim est moveri a medio, et moveri sursum. Et secundum hoc
facile est assignare causam diversitatis colorum et saporum in aquis:
quia aqua fluens recipit colorem et saporem secundum modum terrae per
quam effluit.
4. Secundo ibi: accidit ergo fluvios etc., improbat praedictam
positionem quinque rationibus. Quarum prima est quod, cum quandoque
flumina redeant per eandem viam, quandoque autem per contrariam,
sequitur secundum hanc positionem quod fluviorum fluxus non semper fit
ad eandem partem. Quia enim redeunt ad medium a quo fluxerunt, non
magis fluent subtus quam supra, comparando superficiem terrae ad
medium, quod semper intelligitur: a superficie terrae vocatur aliquid
sursum et aliquid deorsum, propter altitudinem et demissionem. Si
enim motus fluviorum causatur ex effluentia Tartari, effluentia autem
Tartari est ad omnem partem, sequitur quod aqua, quasi impulsa a
Tartaro, indifferenter fluat ad quamlibet partem, sicut et Tartarus
fluctuans tendit ad omnem partem. Et sic accidet illud quod dicitur in
proverbio, sursum fluviorum, scilicet quod flumina sint superiora
fontibus, vel quod sursum fluant: et hoc est impossibile. Secundam
rationem ponit ibi: adhuc quae fit aqua etc.: quae talis est.
Secundum praedictam positionem, videtur quod oporteat semper aequalem
aquam salvari: quia quantum fluit de aqua a Tartaro, tantum ponit
quod iterum refluat ad principium. Et sic oportet totaliter excludere
generationem aquae in aere, et elevationem aquae a terra per
evaporationem: quod patet esse falsum. Tertiam rationem ponit ibi:
quamvis omnes fluvii et cetera. Et est quod omnes fluvii terminantur
ad mare, quicumque non terminantur ad alios fluvios; et nullum flumen
est sic terminatum ad terram, quasi terram perforans, quod vadat ad
Tartarum; sed si sunt aliqua flumina intrantia in concavitatem
terrae, iterum exeunt in aliquo loco. Et sic non videtur verum quod
flumina iterum redeant ad Tartarum. Quartam rationem ponit ibi:
magni autem fiunt etc.: quae talis est. Si cursus fluviorum causatur
ex effluentia Tartari, oporteret quod ab ipso sui principio flumina
multitudinem aquae haberent. Sed hoc non videmus: quia inter fluvios
illi inveniuntur magni, qui per longam viam fluunt, eo quod recipiunt
discursiones multorum fluviorum, et detruncant vias eorum et secundum
locum, quia sunt profunda magis et magis concava, et secundum
longitudinem, quia longiorem viam currunt. Et ideo Ister, idest
Danubius, et Nilus sunt maximi fluviorum qui in mare Mediterraneum
exeunt; et de fontibus eorum diversi diversa dicunt, propter
diversitatem fluviorum qui in hos intrant. Quintam rationem ponit
ibi: haec itaque et cetera. Et est quod, ultra praedicta
inconvenientia, est etiam hoc, quod sequeretur quod mare habeat
principium a Tartaro. Quod inconveniens est: quia mare videtur esse
locus naturalis aquarum, sicut supra dictum est.
5. Tertio ibi: quod quidem igitur etc., recolligit quae supra
dicta sunt. Et dicit quod tanta dicta sint de hoc quod locus iste quem
mare occupat, est locus naturalis aquae, et non solum locus naturalis
maris, idest aquae salsae existentis. Et dictum est quare illud quod
est potabile et dulce, non manifestatur in mari, sed in aquis
fluentibus; illud autem quod salsum est, subsidet in mari, quasi
derelictum post evaporationem eius quod erat potabile et dulce. Et
dictum est etiam quod mare magis est terminus aquarum quam principium:
quia scilicet aqua extra mare generatur, et sursum in aere, ut dictum
est de generatione pluviarum, et intra terram, ut dictum est de
generatione fontium et fluviorum; et tamen, ubicumque generatur aqua,
fluit ad mare, nisi impediatur. Et sic aqua salsa se habet sicut
illud quod est superfluum alimenti in corporibus animalium: nam
superfluum alimenti est salsum vel amarum. Quod verum est de superfluo
cuiuslibet alimenti, sed maxime de superfluo alimenti humidi, sicut
urina, quae est magis indigesta, et ideo est magis amara et salsa, ut
patet.
|
|