|
1. Postquam philosophus determinavit de natura maris, ostendens quod
est locus naturalis aquae, hic inquirit de generatione ipsius. Et
primo dicit de quo est intentio. Et dicit quod dicendum est de
salsedine maris; et iterum utrum mare est sempiternum, aut fuit
aliquod tempus quando non erat mare, et erit aliquod tempus quo non
erit, sed totaliter deficiet.
2. Secundo ibi: etenim sic putant quidam etc., prosequitur
propositum, destruendo opiniones aliorum circa hoc. Et primo destruit
opiniones antiquorum; secundo excludit rationem eorum, ibi:
acceperunt autem suspicionem hanc et cetera. Circa primum duo facit.
Primo destruit opiniones antiquorum de incoeptione maris. Et dicit
quod quidam putaverunt quod mare non semper fuit, sed quandoque
incoepit: et posuerunt etiam quod totus mundus esse incoepit per
generationem quandam, dicentes quod simul generatum est mare cum
mundo. Et hoc rationabiliter: quia cum mare sit aliquo modo locus
aquae, quae est unum elementum, oportet quod sit de principalibus
partibus mundi; et ideo quandocumque fuit mundus, fuit mare. Et
ideo, sicut illi argumentantur quod, quia mundus genitus est, et mare
sit generatum, ita possumus e converso argumentari quod, si mundus est
perpetuus, et mare sit perpetuum. Quod autem mundus sit perpetuus,
praesupponit ex his quae probavit in libro Physic. et in libro de
caelo; quamvis hoc sit falsum et alienum a fide, ut supra dictum est.
3. Secundo ibi: putare autem minus etc., destruit opiniones
antiquorum de defectu maris. Et primo comparat opinionem istam
opinionibus fabulosis. Et dicit quod putare hoc quod mare fiat minus
secundum quantitatem, et tandem deficiat, secundum quod dixit
Democritus, non differt a fabulosis opinionibus Aesopi, qui dixit
fabulose quod Charybdis, quae est quaedam vorago in mari, bis
absorbuit mare; ita quod ante aqua totam terram circumdabat, vorago
autem tantum de aqua absorbuit, quod montes apparuerunt discooperti ab
aquis, et terra quae interiacet montibus; secundo autem tantum de aqua
absorbuit, quod apparuerunt insulae; ultimo autem absorbebit totam
aquam maris, et sic undique remanebit terra arida sine mari. Sed
licet componere fabulam talem congrueret Aesopo fabularum inventori,
qui hoc dixit dum forte esset iratus ad porthmeum, idest ad quendam
portum vel litus maris, ut, iratus aquis, quasi fingeret eas omnes
esse absorbendas; tamen talia dicere philosophis inquirentibus
veritatem minus convenit.
4. Secundo ibi: propter quam causam etc., improbat praedictam
positionem per rationem. Et dicit quod propter quamcumque causam aqua
maris primo mansit circa terram, oportebit quod semper maneat: sive
dicatur quod hoc accidit propter gravitatem aquae, quae pondere suo hoc
habet quod subsideat aeri et praeemineat terrae, (quae quidem causa
est vera et manifesta); sive quaecumque alia causa sit, propter hoc
oportet quod, si aliquando fuit aqua maris super terram, quod semper
maneat. Quia aliter, si hoc non esset, oporteret eos dicere quod
aqua quae elevatur a sole evaporata, non redeat iterum ad terram;
cuius contrarium manifeste videmus in pluviis. Aut si aqua elevata
redit, necesse est vel quod semper duret mare, si aqua semper elevatur
et redit; aut quod remaneat quandiu hoc fuerit, quod aqua redit. Et
iterum oportebit ferri sursum per evaporationem illud quod est potabile
in aqua. Et sic nunquam exsiccabitur mare in tali alternatione: quia
iterum aqua descendet in mare. Et non differt utrum hoc semel fiat,
scilicet quod aqua elevata iterum descendat, aut fiat saepe: quia
utroque modo non minuitur aliquid de aqua. Quia scilicet posset dici
quod haec alternatio non semper erit, motu solis cessante, ideo
subiungit quod si aliquis dicat quod motus solis cesset, non remanebit
aliquid quod possit exsiccare aquam maris: si autem motus solis semper
maneat, oportebit quod semper sol, appropinquans ad aliquam partem
terrae, elevet per evaporationem aquam; et quando longius recedit,
eam cadere propter frigiditatem. Et sic non potest dici quod mare
totaliter exsiccetur, sive motus solis cesset sive non.
5. Deinde cum dicit: acceperunt autem suspicionem hanc etc.,
excludit rationem moventem eos ad hoc ponendum. Et dicit quod
acceperunt hanc opinionem, quod scilicet totaliter exsiccaretur mare,
et quod quandoque incoeperit, propter hoc quod multa loca apparent
magis sicca nunc quam prius. Sed causa propter quam accidit haec
passio, dicta est prius, quia scilicet secundum quaedam determinata
tempora fiunt excessus aquarum: sed non accidit propter hoc quod totum
universum generetur; sed eius partes generantur. Et iterum secundum
alia determinata tempora erit contrarium, scilicet quod erit magnus
excessus siccitatis; quod cum factum fuerit, iterum desiccabitur
terra, quae erat cooperta aquis propter excessum aquarum prius factum.
Et necesse est quod hoc semper procedat circulariter, scilicet quod
post excessum aquarum, determinato tempore, fiat excessus siccitatis,
et e converso. Rationabilius enim est sic opinari, quam ponere quod
totum caelum permutetur, propter quasdam particulares permutationes
existentes circa terram. Et quia praedicta positio, contra quam
locutus est, in superficie rationabilis apparet, subiungit quod circa
hoc immoratus est eius sermo plus quam dignum fuerit.
|
|