|
1. Postquam philosophus determinavit de natura maris et eius
generatione, nunc determinat de eius salsedine. Et primo inquirit de
ea secundum opiniones aliorum; secundo ponit suam opinionem, ibi: nos
autem dicamus et cetera. Circa primum, prosequitur de salsedine maris
secundum tres opiniones philosophorum naturalium, in principio huius
tractatus de mari positas.
2. Dicit ergo primo quod illi qui dixerunt quod mare semel generatum
est, vel qualitercumque posuerunt ipsius generationem, non possunt
assignare causam salsedinis. Dicunt enim isti quod a principio aqua
circumdabat totam terram, et sol elevavit magnam partem aquae, ex quo
contingit quod magna pars terrae remansit discooperta ab aquis; et
illud quod fuit residuum et nondum desiccatum a sole, factum est mare.
Si ergo in multitudine aquae maris, quae secundum naturam suam deberet
esse dulcis, facta est causa salsedinis propter admixtionem alicuius
terrae ad aquam quae remansit, quae potuit dulce convertere in tantam
salsedinem; cum, redeunte per pluvias aqua quae evaporavit, necesse
sit quod aequalis multitudo aquae conservetur supra terram, ut supra
dictum est; necesse est quod etiam primo, antequam sol incoeperit
desiccare, mare esset salsum; vel, si prius non fuit salsum, neque
posterius salsum erit, ex quo tota aqua quae elevata est, redit. Et
sic non potest dici quod terra admixta facit aquam existentem nunc
minoris quantitatis salsam, quod non poterat facere salsam totam, cum
sit aequalis quantitatis nunc et prius. Si autem etiam a principio
mare erat salsum, remanebit assignare causam salsedinis. Et etiam
dicendum est quare, si a principio non ferebatur sursum aqua per
evaporationem, nunc hoc accidit.
3. Deinde cum dicit: at vero et quicumque terram etc., prosequitur
secundam opinionem. Et dicit quod illi etiam qui dixerunt admixtionem
terrae esse causam salsedinis maris, non sufficienter ostendunt quare
mare est salsum. Dicunt enim quod terra habet multos sapores secundum
diversas sui partes; ita quod terra quam flumina deferunt ad mare,
admiscetur mari, et facit ipsum salsum. Sed hoc inconveniens
videtur, quod mare sic fiat salsum per admixtionem terrae, et fluvii
non sint salsi, qui sunt minoris quantitatis. Si ergo magna multitudo
aquae maris permutatur ad salsedinem ex admixtione terrae, multo magis
immutaretur aqua uniuscuiusque fluvii. Manifestum est enim quod mare
est congregatio omnium fluvialium aquarum: in nullo enim differt aqua
maris ab aquis fluminum, nisi per salsedinem aquae; quae non accidit
in aquis fluminum, sed solum in loco in quo omnia flumina
congregantur. Et hoc non videtur possibile, si sola admixtio terrae a
fluminibus delatae, salsedinem causaret.
4. Tertio ibi: similiter autem derisibile etc., improbat tertiam
opinionem tribus rationibus. Quarum prima est sumpta ex hoc quod
immanifeste causam salsedinis assignavit. Et dicit quod derisibile
est, si quis putet aliquid planum dixisse, dicens mare esse sudorem
terrae, et ob hoc esse salsum, sicut Empedocles dixit. Forte enim
sufficienter dixit, si intendit metaphorice dicere, secundum modum
poeticum: dicere enim aliquid per metaphoras pertinet ad poetas, et
probabile est quod Empedocles, qui metrice scripsit, ut dicitur,
multa metaphorice protulerit. Sed tamen sic aliquid dicere non
sufficit ad cognoscendam naturam rei: quia res naturalis per
similitudinem quae assumitur in metaphora, non est manifesta. Quomodo
enim, cum illud quod homo potat, sit dulce, sudor exinde generatus
fiet salsus? Non enim fit manifestum per metaphoram: utrum scilicet
sudor remaneat salsus per separationem alicuius quod erat dulcissimum in
poculo; aut efficiatur salsus per commixtionem alicuius, sicut accidit
in aquis quae colantur per cinerem, quia per admixtionem cineris
efficiuntur salsae vel amarae. Et eadem causa videtur esse de sapore
urinae, quae est superfluitas collecta in vesica: quia huiusmodi
superfluum fit amarum et salsum, cum humidum potatum sit dulce. Si
igitur ita est, quod aqua colata per calcem fit amara; et similiter
etiam cum urina defertur aliqua res talis virtutis, quod possit ipsam
salsam facere (nam in vasis in quibus residens conservatur urina,
subsidere invenitur quaedam limositas salsa); et similiter est in
sudore, quod adhaeret ei aliquid simile, cum sudor resolvitur a
carnibus, quod facit ipsum salsum, tanquam si hoc humidum, quod exit
a corpore per sudorem, abluat a carnibus illam superfluitatem quae
facit sudorem salsum: si inquam ita est in istis tribus rebus, et
metaphora de sudore est bene accepta, manifestum est quod etiam in mari
erit causa salsedinis aliquid terrestre admixtum aquis. Quid autem sit
quod facit salsedinem in corpore animalis, in sudore et urina,
cognoscitur: quia est hypostasis alimenti, idest illud quod subsidet
residuum ab eo quod attrahitur in usum alimenti nutriti. Et hoc quidem
est causa salsedinis, quia non est digestum. Sed quid sit illud quod
hoc modo possit facere salsedinem in mari, adhuc esset dicendum
Empedocli, cum non sit manifestum. Et sic patet quod in hoc peccavit
Empedocles, quod non manifeste assignavit causam.
5. Secundam rationem ponit ibi: omnino autem quomodo possibile
etc.: quia, desiccata et calefacta tanta multitudine aquae, quanta a
mari segregatur, tamen tota aqua maris salsa remanet; pars autem quae
elevatur a terra per evaporationem, est submultiplex illius aquae quae
in terra relinquitur (dicitur autem submultiplex, quae comparatur ad
aliud sicut dimidium ad duplum, vel sicut subtriplum ad triplum, et
sic de aliis). Unde non videtur quod aqua maris, cum sit maior pars
quam aqua elevata per evaporationem, ex hoc possit fieri salsa: nam
sudor et urina, quae fiunt salsa, sunt multo minora quam humiditas in
corpore remanens.
6. Tertiam rationem ponit ibi: adhuc autem propter quid et cetera.
Et dicit quod quaerendum est ab Empedocle quare nunc terra, postquam
desiccata est a sole in aliqua parte sui, sive maiori sive minori, non
sudat, ita quod sudor eius appareat amarus: si enim hoc fuit a
principio, quod terra sudaret humorem amarum, et nunc deberet fieri.
Sed hoc non videtur nunc accidere: videmus enim quod terra, cum est
humida, siccari potest, et postquam est sicca, non patitur aliquid
tale, scilicet ut sudet. Neque igitur possibile fuit quod in prima
generatione mundi, terra existens humida, quia circumdata aquis,
sudaret per exsiccationem: sed magis verisimilis est opinio illorum qui
dixerunt quod mare non est sudor terrae, sed aqua relicta post
exsiccationem alicuius partis terrae: quod enim terra humida existens
sudet, videtur impossibile. Et sic ultimo concludit quod causae quae
adducuntur de salsedine maris, videntur effugere rationem.
|
|