|
1. Reprobatis opinionibus de salsedine maris, hic ponit opinionem
propriam. Et circa hoc tria facit: primo praemittit quaedam quae sunt
necessaria ad propositum manifestandum; secundo assignat causam
salsedinis maris, ibi: his autem sic se habentibus etc.; tertio
manifestat quod dixerat per signa, ibi: quod autem est in commixtione
et cetera. Circa primum duo facit. Quorum primum resumit ex
praedictis, videlicet quod est duplex exhalatio, una humida et alia
sicca: et hanc putandum est esse principium horum, scilicet salsedinis
maris. Secundum est, quod movet dubitationem, de qua oportet primo
videre veritatem, antequam propositum manifestet. Et est ista
quaestio: utrum partes maris semper maneant eaedem numero; aut
permutentur secundum numerum, et maneant eaedem secundum quantitatem,
sicut accidit in aere et in aqua potabili fluminum et in igne. In his
enim omnibus partes fiunt aliae et aliae numero, sed species vel forma
multitudinis harum partium manet eadem: et hoc apparet maxime in aquis
fluentibus et in fluxu flammae, quae per successionem fumi semper
innovatur, ut supra dictum est, et tamen flamma semper manet eadem in
numero. Unde probabile est non esse eandem rationem in his omnibus:
nam ad minus differentia est secundum velocitatem permutationis;
manifestum est enim quod citius permutantur partes aquae fluentis, quam
partes terrae. In omnibus tamen est generatio et corruptio secundum
partes per aliquem ordinem.
2. Deinde cum dicit: his autem sic se habentibus etc., assignat
causam salsedinis maris. Et circa hoc duo facit: primo ostendit in
generali unde causetur sapor salsus; secundo unde causetur salsedo in
mari, ibi: propter quod et mare et cetera. Dicit ergo primo quod,
cum praemissa sic se habeant ut dictum est, oportet reddere causam de
salsedine maris. Manifestum est autem per multa signa quod sapor
salsus causatur ex admixtione alicuius. Videmus enim quod in
corporibus animalium illud quod est indigestissimum, est salsum et
amarum: hoc autem maxime est superfluitas alimenti, et maxime quae
congregatur in vesica. Et quod haec sit indigestissima, significatur
per hoc quod est subtilissima inter omnes superfluitates; omnia autem
digesta videntur inspissata esse a calore. Et sicut est de urina, ita
est de sudore: similiter enim cum sudore segregatur aliquid
indigestum, quod facit talem saporem. Similiter est in adustis: quia
illud quod est residuum ab actione caloris, inquantum calor non potest
vincere, in corporibus animalium fit superfluitas, in adustis autem
fit cinis, per cuius admixtionem aqua etiam redditur salsa et amara.
3. Deinde cum dicit: propter quod et mare etc., assignat
specialiter causam salsedinis maris. Et circa hoc tria facit: primo
facit quod dictum est; secundo hoc manifestat per quaedam signa, ibi:
et propter hoc Australes etc.; tertio excludit quasdam obiectiones,
ibi: fit igitur semper alterum et cetera. Dicit ergo primo, quod
propter hoc quod sapor salsus et amarus invenitur causari ex admixtione
alicuius indigesti vel adusti, quidam dixerunt quod mare erat factum ex
terra adusta. Quod quidem inconveniens est, si intelligatur secundum
quod dicitur: sed si intelligatur dictum per similitudinem, ut
scilicet salsedo in mari causetur per admixtionem alicuius quod est
simile cum terra adusta, sic verum est. Sicut enim contingit in
praedictis, scilicet urina, sudore et cinere, sic oportet intelligere
et in tota terra: sicuti enim ex ignitis relinquitur aliquid quod non
potuit ignis dissolvere, ita oportet intelligere relinqui circa terram
ab actione caloris aliquid simile cineri relicto ab actione ignis. Et
huius similitudinem habet exhalatio quae fit ex arida, cuius
multitudinem terra exhibet. Huiusmodi igitur exhalatio sicca cum
admiscetur vaporosae exhalationi, quae condensatur in nubes et
pluviam, necesse est quod semper in illa exhalatione humida contineatur
aliquid virtutis huius, scilicet exhalationis siccae; et sic simul
utrumque commixtum fertur deorsum, aqua pluente. Hoc autem fit
secundum quendam ordinem semper, ut scilicet exhalationes commixtae
eleventur, et iterum cadant per pluviam. Dico autem hoc secundum
ordinem fieri, secundum quod ea quae hic inferius fiunt, possunt
participare ordinem: non enim sic pure participant ordinem ut sint
semper eodem modo, sicut est de corporibus caelestibus, sed accidunt
ut frequenter. Et sic concludit quod dictum est unde fiat generatio
salsi in aqua maris.
4. Deinde cum dicit: et propter hoc Australes etc., manifestat
quae dixerat per quaedam signa. Et dicit quod propter hoc quod
exhalatio sicca admiscetur evaporationi humidae, aquae Australes et
aquae quae primo cadunt in autumno, sunt latiores, idest graviores et
magis ad salsedinem tendentes. Et primo manifestat hoc de aquis
Australibus, idest quae cadunt Austro flante. Auster enim et flatu
et magnitudine est valde calidus: flat enim a locis calidis et siccis,
in quibus est parum de vapore humido, et ideo est calidus. Sed quia
posset aliquis dicere quod flat a locis frigidis, scilicet a polo
Antarctico, quem oportet esse frigidum propter distantiam a sole,
ideo subiungit quod, etsi hoc dicatur quod non flat a locis calidis sed
a frigidis, tamen oportet quod transeat ad nos per loca calida et
sicca, ex locis propinquis; et ideo est calidus. Sed Boreas, qui
venit ad nos immediate ex locis frigidis, congregat multos vapores
humidos et frigidos; et propter hoc est frigidus. Sed tamen nobis est
serenus, quia impellit huiusmodi vapores ad partem oppositam: sed in
locis et regionibus meridionalibus est aquosus, quia illuc impellit
vapores. Et e converso Auster est serenus illis qui habitant in
meridionalibus, scilicet circa Lybiam, cum nobis sit pluviosus. Sic
igitur quia Auster colligit multum de exhalatione sicca, talis ventus
confert multum ad hoc quod descendat aqua salsa. Et sic patet ratio
unius eorum quae dicta sunt, scilicet quare aquae Australes sunt
latiores. Sed quia hoc etiam dixerat de primis aquis autumnalibus,
assignat etiam huius causam: quia scilicet necesse est quod ea quae
sunt gravissima in vaporibus elevatis, prius deorsum ferantur;
gravissima autem sunt in quibus est plurimum de terrestri; et ideo
aquae primo cadentes in autumno post aestatem, sunt latiores, valde
plurimum de terrestri habentes. Aliud etiam signum assignat praedictae
rationi assignatae de salsedinis causa: quia scilicet propter hoc mare
est calidum, et regiones propinquae mari sunt calidiores, propter
abundantiam scilicet praedictae exhalationis mixtae aquae maris.
Quaecumque enim fuerint ignita, etiam post extinctionem videntur
habere virtutem caloris in seipsis, ut patet in cinere et calce et
superfluitate animalium habentium calidos ventres. Et huius ratio
est, quia in huiusmodi manet virtus caloris alterantis cum exhalatione
sicca. Unde, cum exhalationem siccam resolutam a terra desiccata,
dixerit esse causam salsedinis maris, consequens est ut etiam in mari
caliditas ex hoc abundet.
5. Deinde cum dicit: fit igitur semper alterum etc., excludit
quasdam dubitationes circa praedicta. Et circa hoc duo facit: primo
excludit dubitationes; secundo concludit ex praemissis causam
salsedinis maris, ibi: nunc autem tantum et cetera. Prima dividitur
in duas, secundum duas dubitationes quas solvit. Est autem prima
dubitatio: cum aqua maris non continue maneat eadem numero secundum
partes, sed evaporet et iterum cadat, non videtur esse causa
salsedinis maris exhalatio sicca admixta, sed magis evaporatio ab aqua
salsa. Et ad hanc dubitationem tollendam, dicit quod aqua maris
semper fit altera et altera secundum partes, et quaelibet pars habet in
sui generatione praedictam causam salsedinis, idest admixtionem
terrestris exhalationis. Verum est etiam quod semper aliqua pars aquae
salsae elevatur per evaporationem cum dulci: sed cum citius evaporet
subtile quam grossum, et dulce est subtilius quam salsum, oportet quod
minus de salso elevetur quam de dulci; sed per admixtionem exhalationis
siccae, illud dulce accrescit iterum in salsedinem; et sic mare semper
conservatur aequale et in quantitate et in salsedine. Et hoc ut ad
totum, idest per comparationem ad totum mare, conservatur aequale vel
quasi aequale: non enim semper punctalis conservatur praedicta
quantitas.
6. Secundam dubitationem solvit ibi: quod autem fit vaporans et
cetera. Et est haec dubitatio: cum aqua maris sit salsa, unde
contingit quod e vaporibus resolutis ab aqua maris generatur aqua
dulcis? Et ad hoc solvendum dicit: iterum dicendum est quod illud
quod evaporat in mari, quando condensatur, fit aqua potabilis et
dulcis; et ideo non convertitur in mare, idest in aquam salsam, sed
in aquam simpliciter. Et hoc idem patiuntur alia; sicut vinum et
omnes humores, cum condensantur, convertuntur in aquam simpliciter;
cum enim evaporant, vapores illi condensati convertuntur in aquam. Et
huius ratio est, quia principium omnium humorum est aqua; resolvuntur
autem omnia in sua principia. Omnia autem alia humida generantur ex
aqua per aliquam passionem vel alterationem; quae passiones variantur
propter admixtionem, et fit sapor eius secundum conditionem eius quod
miscetur. Et propter hoc in generatione variatur aqua, et fit salsa.
Sed quia unumquodque resolvitur in suum principium simpliciter, ut
dictum est, consequens est ut tam ex aqua maris salsa, quam ex omnibus
humoribus, cuiuscumque sint vaporis, per evaporationem generetur aqua
simpliciter.
7. Deinde cum dicit: nunc autem tantum etc., ex omnibus praemissis
colligit causam de salsedine maris. Et dicit quod nunc dicendum est
quod semper aliqua pars aquae maris sursum ducitur per evaporationem,
et fit potabilis quando condensatur: et iterum cum aqua desursum
pluente descendit aliquid terrestre, quod non fuit sursum ductum ex
aqua maris, sed ex arida. Et hoc terrestre, propter pondus,
subsidet potabili et dulci; ut sic quod est subtilius, magis
evaporet. Et ideo, propter continuam generationem et corruptionem,
non deficit mare, sicut nec fluvii; nisi forte hoc accidat in
aliquibus locis, tam in mari quam in fluviis, secundum aliquas
determinatas periodos, ut supra dictum est. Nec tamen semper eaedem
partes remanent aut maris aut terrae, sed solum tota moles utriusque.
Sic enim oportet existimare de terra, sicut de mari, quod una pars
sursum elevatur per exhalationem, et alia descendit; et quod etiam
illa quae supernatant et quae descendunt, transmutant loca, ut sic
quaelibet pars utriusque corrumpi et generari possit. Considerandum
est autem quod supra Aristoteles, causam salsedinis maris assignans,
ubi tractavit de loco naturali aquae, dixit quod salsedo maris causatur
per evaporationem eius quod est subtile et dulce. Haec autem causa
nulla esset, si in aqua maris nihil alienum admisceretur: quia
oporteret hoc etiam quod remanet, esse dulce et potabile, secundum
simplicis aquae naturam. Et ideo, ad ostendendum quomodo aqua maris
sit salsa, ostendit quod sit aliquid extraneum admixtum, quod
subsidens post elevationem dulcis potabilis, reddit aquam maris
salsam: et propter hoc dicit terrestre adustum esse admixtum vaporibus
ex quibus generatur aqua. Unde, cum quaelibet pars maris sic
generetur, relinquitur quod singulis partibus maris sit huiusmodi
terrestre admixtum, quod secundum plurimum subsidet dulci et subtili,
in maiori parte elevato. Et quia ex eo quod evaporat generatur aqua
dulcis, omnis autem aqua fontium et fluviorum ex eo quod evaporat
generatur, vel supra terram vel infra terram, consequens est ut aqua
fontium et fluviorum sit dulcis, utpote propinqua principio
generationis; aqua autem maris sit salsa, utpote residuum existens
vaporum elevatorum a sole, et ultimus terminus in quem aquae generatae
colliguntur.
8. Deinde cum dicit: quod autem est in commixtione etc.,
manifestat quod ex commixtione terrestris causatur salsus sapor. Et
ponit multa signa. Quorum primum est de vase cereo, quod si claudatur
et ponatur in aqua, quod resudat interius efficitur dulce, tanquam
depurato terrestri per ceram. Aliud signum est, quod aqua maris plus
ponderat quam dulcis. Tertium signum est, quod aqua maris est
grossior quam aqua fluviorum, ita quod naves oneratae plus profundantur
in aquis fluviorum quam maris. Quartum signum est, quod ova, si sint
plena, supernatant in aqua quae fit salsa per admixtionem salis, et
etiam supernatant in mari. Unde et mare videtur sicut lutum, propter
grossitiem. Et hoc faciunt salientes, ut accipiant signum si sal sit
bene mixtum aqua, ex hoc quod ova supernatant. Igitur et aqua maris
est grossa per admixtionem alicuius terrestris ingrossantis. Quintum
signum est, quod in stagno Palestinae, quod est salsum vel amarum,
si quis immerserit hominem vel asinum, non submergitur; et vestimenta
ibi perfusa foedantur. Sextum autem signum est de quodam fonte aquae
latae, idest salsae, in provincia Chaoniae, qui effluit in quendam
fluvium dulcem, sed non habentem pisces; in quo quidem fluvio,
propter admixtionem fontis, inventi sunt aliquando sales pro piscibus;
cuius quidem aqua vertitur per decoctionem in sales, evaporante calido
et humido. Huiusmodi autem sales non sunt spissi, sed subtiles sicut
nix; et sunt debiliores aliis, et isti in cibariis magis delectant.
Septimum autem signum est, quod in quodam loco calami et scirpi
comburuntur, et eorum cinis, dum in aqua decoquitur, post
infrigidationem efficitur sal, secundum terrestris combusti mixtionem,
quam dixerat esse causam salsedinis. Unde oportet quod tam in aqua
horum cinerum quam in aqua maris, combustio sit quae causet
salsedinem. Et hinc est quod universaliter quaecumque aqua fluens
fontium vel fluviorum est salsa, aliquando fuit calida, utpote ex
terra ignita procedens: sed postea ignis extinguitur infra terram, et
terra quae ex combustione fit sulphurea vel aliquid huiusmodi, remanet
adhuc combusta ad modum calcis vel cineris: unde aqua transiens per eam
fit salsa. Et non solum fit salsa, et salsedinem recipit aqua ex
terra per quam transit, sed etiam alios sapores, ut manifestat per
quaedam exempla: et littera plana est. Ultimo autem recapitulat ea
quae dicta sunt: et hoc etiam est planum in littera.
|
|