|
1. Postquam philosophus determinavit de mari, cuius salsedo causatur
ex admixtione exhalationis siccae terrestris, consequenter determinat
de ventis, qui ab eadem exhalatione sicca causantur. Et dividitur in
partes duas: in prima determinat de ipsis ventis; in secunda de
quibusdam passionibus ex ventis causatis, ibi: de agitatione autem et
motu et cetera. Prima iterum dividitur in duas: in prima determinat
de ventis in communi; in secunda de speciebus ventorum, ibi: de
positione et cetera. Prima dividitur in tres partes: in prima
determinat de generatione ventorum; in secunda de motu locali eorum,
ibi: latio autem ipsorum etc.; in tertia de augmento et quietatione
ipsorum, ibi: sol autem et cessare et cetera. Circa primum tria
facit: primo praemittit principia generationis ventorum; secundo ponit
modum generationis eorum, ibi: exhalatione autem sicut etc.; tertio
manifestat quod dictum est, ibi: hoc autem quod isto modo et cetera.
2. Circa primum duo facit. Primo assignat principium materiale
ventorum. Et dicit quod, cum dicendum est de spiritibus, idest de
ventis, oportet resumere hoc principium, quod iam prius dictum est,
scilicet quod sunt duae species exhalationis: una quidem humida, quae
vocatur vapor; alia autem sicca, quae, quia non habet nomen commune,
a quadam sui parte vocetur fumus; nam fumus proprie dicitur exhalatio
sicca lignorum ignitorum. Duae autem hae exhalationes non sic
discretae sunt ad invicem, quod humidum sit sine sicco, et siccum sine
humido: sed ab eo quod excedit, utraque denominatur.
3. Secundo ibi: lato autem sole etc., ponit principium efficiens,
quod est motus solis. Et dicit quod cum sol suo motu appropinquat ad
aliquam partem terrae, sua caliditate elevat humidum: eo autem
elongato, vapor elevatus, propter frigiditatem, condensatur in
aquam. Et inde est quod in hieme magis pluit quam in aestate, et in
nocte quam in die, licet aquae nocturnae lateant propter somnum. Aqua
autem pluens dividitur per terram, et bibitur ab ea. In terra autem
est multum de calore, ex actione solis et aliorum corporum caelestium;
et sol desuper eam calefaciens, non solum attrahit per evaporationem
humidum quod supernatat terrae, ut puta aquam maris, fluviorum et
stagnorum, sed etiam ipsam terram desiccat, attrahens humorem
imbibitum in terra. Quod ergo exhalat ab humido supernatante, dicitur
vapor: quod autem exhalat per desiccationem terrae, dicitur fumus;
sicut in simili dicitur fumus, quod exhalat a lignis calefactis.
4. Deinde cum dicit: exhalatione autem sicut etc., determinat
generationem ventorum. Et dicit quod, cum exhalatio duplex sit, ut
dictum est, una vaporosa et alia fumosa, necesse est quod ex motu
solis fiat utraque. Ea autem quae plus habet de humido, est
principium pluentis aquae, ut supra dictum est (quod dicit propter
hoc, quia supra dixerat ei admisceri aliquid de exhalatione sicca):
sicca autem exhalatio est principium ventorum.
5. Deinde cum dicit: hoc autem quod isto modo etc., manifestat
quod dictum est de generatione ventorum. Et circa hoc tria facit:
primo hoc manifestat per rationem; secundo ex hoc quod dictum est,
excludit falsas opiniones de ventis, ibi: quoniam autem altera etc.;
tertio hoc manifestat per signa, ibi: attestantur autem quae fiunt et
cetera. Dicit ergo primo quod, cum sit duplex exhalatio, propter duo
ex quibus consurgit, scilicet terram et aquam, possibile est, immo
necessarium, quod sol et caliditas quae est circa terram, possit
causare resolutionem utriusque exhalationis.
6. Deinde cum dicit: quoniam autem altera etc., excludit falsas
opiniones de ventis. Et primo quantum ad hoc, quod dicebant quod
eadem natura est venti et pluviae. Quod quidem excludit per hoc, quod
diversorum diversi sunt effectus: unde, cum exhalationes differant
secundum siccum et humidum, necesse est quod non sit eadem natura venti
et natura aquae pluentis, ut quidam posuerunt, dicentes quod idem aer
quando movetur, est ventus, quando autem condensatur, fit aqua.
Sed, sicut dictum est in libro de generatione, aer habet aliquid
vaporis et aliquid fumi. Vapor eius est frigidus et humidus, et bene
terminabilis, propter grossitiem: et hoc convenit aeri inquantum est
humidus. Sic etiam vapor, qui elevatur ab aqua, est frigidus
secundum suam naturam, sicut et aqua non calefacta: sicut autem aqua
calefacta remanet frigida secundum naturam, ita et vapor. Sed fumus
est calidus et siccus: siccus quidem propter terram, calidus autem
propter ignem. Unde manifeste patet quod superior aer, qui est
calidus et humidus, habet similitudinem cum utroque.
7. Secundo ibi: etenim inconveniens etc., excludit falsam
opinionem quantum ad hoc, quod dicebant quod ventus nihil aliud est
quam aer motus. Et dicit quod inconveniens est, si quis existimet
quod iste aer qui circumstat unumquemque nostrum, quando movetur est
ventus; vel quod unusquisque motus qui accidit in aere, sit ventus;
sicut etiam non existimamus fluvium esse aquam qualitercumque fluentem,
etiam si multa sit, sed solum quando fluit ex aliquo principio
determinato, quod est fons ex terra scaturiens. Sic etiam est de
ventis: non enim est ventus, si aer moveatur aliquo modo casu, etiam
in magna multitudine, nisi habeat principium, quasi fontem,
exhalationem siccam elevatam. Sic igitur non est verum quod aer motus
est ventus: tum quia quandoque parvus aer movetur, tum quia non habet
principium.
8. Deinde cum dicit: attestantur autem quae fiunt etc., manifestat
quod dictum est de generatione ventorum, per signa. Et dividitur in
partes tres, secundum tria signa quae ponit: secunda pars incipit
ibi: adhuc autem post imbres etc.; tertia ibi: adhuc autem fiendi et
cetera. Dicit ergo primo quod ea quae fiunt circa ventos et pluvias,
attestantur his quae dicta sunt de generatione eorum. Quia enim
continue fit exhalatio, licet quandoque magis et quandoque minus,
propter hoc nubes, ex quibus causantur pluviae, et venti semper
fiunt, secundum quod natura temporis habet: quia quandoque magis fit,
quandoque minus, secundum diversam temporis conditionem. Et quia
quandoque exhalatio vaporosa plus elevatur, quandoque autem plus de
fumosa, secundum diversos effectus solis et stellarum, ideo quandoque
fiunt anni magis pluviosi et humidi, quandoque autem magis ventosi et
sicci. Quod quidem contingit dupliciter: uno modo secundum unam totam
regionem continuam, in qua aliquo tempore multiplicantur pluviae, et
aliquo tempore venti; alio modo fit secundum partes. Quandoque enim
in una parte unius regionis accidunt multi imbres, in alia vero parte
eiusdem regionis accidit multa siccitas: quandoque etiam contingit
contrarium, quod tota regio circumstans habet mediocres aquas, vel
etiam excedit in siccitate, alia vero abundat multitudine aquarum. Et
huius causam assignat, dicens quod causa huius est, quod verisimile
est quod eadem passio vel siccitatis vel humiditatis, pertingat
frequentius ad multam regionem, ex hoc quod loca quae sunt prope,
eandem habent positionem vel situm respectu solis, qui est causa
pluviarum et ventorum: nisi forte aliqua habeat aliquid proprium quod
immutet dispositionem eius, ut puta montes vel aquas. Sed quamvis ut
plurimum hoc accidat, quod tota regio eandem participet passionem,
tamen quandoque contingit quod secundum unam partem unius regionis
abundet exhalatio sicca, ad generandum ventos, aliquando autem
humida, ad generandum pluvias: et quandoque contingit contrarium, ut
scilicet ubi olim abundavit pluvia, ibi nunc abundet ventus. Et
huiusmodi diversitatis causa est, quia contingit de utraque exhalatione
quod transeat in exhalationem alterius regionis habitae, idest
consequenter se habentis: ut puta, quandoque sicca exhalatio facit
fluxum ventorum in illa regione unde elevatur, sed exhalatio humida a
ventis impellitur ad aliquam regionem propinquam terrae ventosae; et
aliquando remanet humida, et transfertur sicca. Sicut enim in corpore
animalis aliquando superior ventositas, quae ex stomacho exhalat,
contrarie disponitur inferiori, quae exhalat ex intestinis; sic et
circa loca accidit quod patiuntur quandam contraiacentiam ex
permutatione exhalationum; scilicet dum in regione ex qua transfertur
exhalatio humida, abundat siccitas, et in illa ad quam transfertur,
abundat humiditas.
9. Deinde cum dicit: adhuc autem post imbres etc., ponit secundum
signum. Et dicit quod pluries fit ventus post pluvias in locis in
quibus pluit; et e converso venti cessant aqua pluente. Et hoc
accidit propter hoc quod dictum est de principiis pluviae et ventorum,
quia scilicet unum eorum fit ex exhalatione sicca, aliud ex humida.
Quia cum pluvia ceciderit et humectaverit terram, iterato a terra
exhalat exhalatio sicca, quae est materia ventorum, desiccata ipsa
terra tum a caliditate intrinseca, tum a superiori caliditate solis.
Et haec est causa quare post pluvias fiunt venti: cum scilicet venti
invalescant per separationem talis elevationis a terra. Et cessant
propter hoc, quod ex virtute caloris iterato separatur calidus vapor a
terra, et elevatur in superiorem locum, et propter frigiditatem ibi
condensatur, et fit pluvia: et haec est causa quare post ventos
pluviae superveniunt. Nec solum pluviae succedunt ventis, sed etiam
destruunt eos: quia cum nubes a vento adunentur in unum locum,
frigiditas circumstans condensat eas, et generantur aquae; aqua vero
infrigidat et humectat exhalationem siccam, quae erat materia
ventorum. Unde manifestum est quod aquae fluentes faciunt cessare
ventos, et succedunt, ipsis cessantibus, pluviae, propter praedictas
causas. Et hoc accipit ut signum ad ostendendum quod ventus et pluvia
fiunt ex causis contrariis.
10. Deinde cum dicit: adhuc autem fiendi etc., ponit tertium
signum quod venti generentur ab exhalatione sicca. Haec enim est causa
quare fiunt venti maxime ab ursa, idest a Septentrione (quod vocatur
ab ursa, eo quod duae ursae, maior et minor, circumeunt polum
Septentrionalem de propinquo), et iterum a meridie: inter omnes enim
ventos magis abundant Boreae, qui sunt a Septentrione, et Austri,
qui sunt a meridie. Et huius causa est, quia super ista loca non
movetur sol, sed accedit ad ea et recedit ab eis. Ad polum quidem
Septentrionalem maxime accedit, cum pervenit ad principium cancri: et
tunc incipit ab eo recedere continue magis, quousque perveniat ad
principium Capricorni; tunc enim maxime accedit ad polum contrarium,
a quo iterum recedens circulariter redit ad principium cancri. Et
propter hoc haec duo puncta, scilicet principium cancri et
Capricorni, dicuntur tropica, idest conversiva: et quando est in
principio cancri, fit versio aestiva, quando autem est in principio
Capricorni, versio hiemalis. Ultra autem haec duo signa non accedit
ad alterutrum polorum. Sed super orientem et occidentem semper
fertur. Et ideo in locis qui lateraliter se habent ad viam solis,
multae nubes congregantur: quia appropinquante sole, fit exhalatio
humidi propter calorem; recedente autem sole ad locum contrarium,
fiunt pluviae et hiemalia frigora. Sic igitur propter hoc quod sol
accedit ad tropicos vel recedit, fit aestas et hiems, et elevatur aqua
per evaporationem, et iterum pluit. Quia cum in caelo accedit sol ad
principium cancri, fit aestas nobis, et elevantur plurimi vapores
propter calorem ex vicinitate solis: cum autem accedit ad principium
Capricorni, fit nobis frigus et hiems, et multitudo pluviarum,
propter elongationem solis a nobis. E converso autem accidit in illa
parte terrae sita ad alium polum. Quia igitur in istis locis qui sunt
ad meridiem et Septentrionem, plurima aqua descendit, oportet quod
ibi etiam plurima fiat exhalatio; sicut ex lignis viridibus et humidis
maior exhalat fumus quam ex siccis. Unde, cum exhalatio talis sit
principium ventorum, rationabile est quod plures et maximi ventorum
sint, qui flant a meridie et vocantur Austri, et qui a Septentrione
et vocantur Boreae. Considerandum est tamen quod Aristoteles hic
dicit Austrum flare ab alio polo, secundum aliorum opinionem: sed
contrarium infra dicet secundum suam opinionem, et aliam causam
assignabit de vehementia huius venti.
|
|