|
1. Postquam determinavit de generatione ventorum, hic determinat de
motu ipsorum. Et circa hoc duo facit: primo ostendit qualis sit motus
eorum; secundo inquirit de principio motus eorum, ibi: propter quod
et dubitabit et cetera. Dicit ergo primo quod, quamvis exhalatio quae
est principium ventorum, sursum elevetur in rectum, tamen motus eorum
non est in rectum: flant enim venti circa terram ab una parte in aliam
procedentes, sicut ab oriente in occidentem, vel e converso. Et
causa talis motus est quod, ut supra dictum est, superior pars aeris
fertur circulariter secundum motum caeli; et licet in illo superiori
aere non flant venti, ut supra dictum est, sed in aere inferiori qui
est infra altitudinem montium supremorum, tamen iste etiam aer aliquid
participat de motu superioris, licet ista circulatio non compleatur.
Et ex hoc contingit quod exhalationes commoventes aerem, non movent
ipsum in sursum aut in deorsum, quod videtur exigere subtilitas
exhalationis calefactae, aut frigiditatis iam condensatae; sed
commovent aerem in obliquum, quasi aere retinente aliquid de utroque
motu. Unde non oportet quod semper motus venti sit ad occidentem,
sicut est motus caeli, sed fit in oppositum exhalationis compellentis;
quae tamen impulsio ex motu caeli habet quod sit obliqua. Nec propter
hoc sequitur quod motus venti non sit naturalis, quia obliquitas eius
causatur ex motu corporis caelestis: tum quia motus qui fiunt in
inferioribus a corpore caelesti, dicuntur naturales, licet non sint
secundum naturam corporis inferioris, ut patet in fluxu et refluxu
maris, quia corpora inferiora naturaliter subduntur superioribus; tum
quia naturale est unicuique, quod consequitur ipsum ex causa suae
generationis; unde, cum causa activa ventorum sit motus solis, ut
supra dictum est, sequitur quod obliquitas motus ex motu caeli
causata, sit ei naturalis.
2. Deinde cum dicit: propter quod et dubitabit etc., inquirit de
principio motus ventorum: et primo unde incipiant moveri; secundo
qualiter ex illo principio procedant, ibi: quod autem exhalationibus
et cetera. Dicit ergo primo quod, quia non est motus venti in
rectum, scilicet neque sursum neque deorsum, sed in obliquum,
dubitabit utique quis unde sit principium motus ventorum, utrum sursum
aut deorsum. Sed quod principium motus ventorum sit sursum,
manifestat ipse aer, in quo apparet motus venti, antequam ventus
flaverit in terra. Nam si apparuerit aliqua nubes aut caligo, videtur
moveri a vento iam existente in aere, antequam manifeste veniat circa
terram, tanquam vento habente principium motus sursum. Sed quia
ventus generatur ex multitudine exhalationis siccae resolutae a terra,
manifestum est quod, licet principium motus sit desuper, tamen
materiale principium generationis est de subtus. Et hoc ideo, quia ab
illo loco incipit motus venti, in quem tendit exhalatio sicca elevata;
sicut ab illo loco incipit descendere pluvia, quo ascendit vapor. Et
hoc apparet ex hoc quod motus venti magis dominatur in locis altis
remotis a terra; et etiam, cum exhalatio in rectum sursum feratur,
ibi incipit motus; et in loco ubi appropinquat illi principio, magis
potest ventus. Sed tamen manifestum est quod principium generationis
venti est ex terra.
3. Deinde cum dicit: quod autem exhalationibus etc., ostendit
quomodo venti procedunt a suo principio. Et dicit quod sicut principia
fluviorum paulatim congregantur ex diversis partibus terrae, ita etiam
paulatim ab exhalationibus adunatis congregatur ventus. Et hoc
manifestat per duo signa. Quorum unum est, quod venti minimi apparent
in locis in quibus oriuntur, sed procedentes fiunt maximi. Aliud
signum est, quod in partibus Septentrionalibus, in hieme est
tranquillitas, et loca illa sunt sine vento boreali; sed secundum quod
receditur ab eis, paulatim crescit ventus, et fit maximus. Ultimo
recolligit quod dictum est: et est manifestum in littera; sed oportet
attendere quod eosdem ventos hic notos vocat, quos supra dixit
Austros.
|
|