|
1. Postquam philosophus determinavit de generatione et motu
ventorum, hic determinat de eorum augmento et deminutione. Et
dividitur in partes duas: in prima determinat de deminutione ventorum;
in secunda de augmento eorum, ibi: indiscretus autem et difficilis et
cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit quomodo sol sit causa
deminutionis ventorum; secundo universaliter colligit causas ex quibus
contingit ventos cessare vel deminui, ibi: universaliter autem fiunt
et cetera. Dicit ergo primo quod, sicut sol movet ventos, ita etiam
eos cessare facit. Cum enim sunt paucae exhalationes et debiles,
caliditas solis quod est magis calidum in exhalatione distrahit, ipsum
consumendo et dissolvendo exhalationes, sicut maior flamma exterminat
minorem, consumendo materiam eius: et sic cessant venti. Nec solum
facit eos cessare iam existentes, sed etiam impedit eos ne fiant; dum
scilicet praevenit, exsiccando terram, congregationem exhalationis,
quae est materia ventorum (et hoc contingit maxime temporibus et locis
calidis et siccis); ut si quis proiiceret modicum cumbustibile in
magnum ignem, ex vehementia ignis desiccatur prius humiditas
combustibilis, quam fumus inde exhalare possit. Sic igitur sol et
cessare facit ventos, consumendo materiam iam recollectam; et impedit
ne fiant, velociter desiccando terram. Et ideo circa ortum Orionis,
idest ante tempus in quo constellatio Orionis incipit apparere, exiens
de sub radiis solis, tempore ferventis aestatis, fit maxima
tranquillitas in aere a ventis, usque ad Etesias, idest ad ventos
annuales, qui annuatim consueverunt flare in aestate, et prodromos,
idest praecursivos: quia Etesias aliquando aliqui venti praecurrunt,
propter hoc quod aliquando aliqua materia velocius praeparatur.
2. Deinde cum dicit: universaliter autem fiunt etc., colligit
causas cessationis ventorum. Et dicit quod tranquillitas a ventis fit
propter duas causas: aut propter magnum frigus extinguens caliditatem
resolventem exhalationem, sicut accidit tempore quo est magnum gelu,
cum supra dictum sit quod pruina impeditur a ventis, et ideo cum est
magnum frigus et pruina, non sunt venti; aut etiam accidit propter
maximum calorem, qui suffocat et extinguit exhalationem, ut supra
dictum est. Sed etiam temporibus intermediis, scilicet inter maximum
frigus et maximum calorem, fiunt plurimae tranquillitates: vel quando
nondum facta est exhalatio post impedimentum frigoris aut caloris; aut
quando iam facta est aliqua exhalatio et praeteriit, et alia nondum
advenit, postquam ex praeterita generati sunt venti.
3. Deinde cum dicit: indiscretus autem et difficilis etc.,
determinat de augmento ventorum: et primo de augmento quod accidit in
ortu Orionis; secundo de augmento quod accidit post ortum canis,
ibi: Etesiae autem et cetera. Dicit ergo primo quod figuratio
Orionis in suo ortu et occasu, idest quando incipit apparere et quando
incipit disparere, est indiscreta, sive intolerabilis, et
difficilis, idest habet graves et tempestuosos ventos. Nec est
contrarium ei quod supra dixit: nam ante ortum Orionis est quaedam
tranquillitas, ut supra dixit, sed in ipso ortu et occasu est
tempestas. Causa autem huius est, quia ortus ipsius accidit in
permutatione aestatis ad autumnum, occasus autem in permutatione
autumni ad hiemem. Utrumque autem tempus, et ortus et occasus, per
plures dies durat, propter multitudinem constellationis, quae non tota
simul incipit apparere vel disparere. In permutationibus autem
temporum accidunt multae perturbationes: quia quando tempus non est
determinatum ad unum, modo declinat ad hoc, modo ad contrarium. Et
ideo multiplicantur pluviae et venti propter exhalationes.
4. Deinde cum dicit: Etesiae autem etc., determinat de augmento
venti post ortum canis. Et circa hoc tria facit: primo proponit
propositum; secundo assignat causam, ibi: causa autem etc.; tertio
circa praedicta movet dubitationem, ibi: dubitant autem quidam et
cetera. Dicit ergo primo quod Etesiae, idest venti quidam annuales,
quasi semper flantes in eodem tempore, flant post conversiones, idest
post solstitium aestivale; et non solum statim post ipsum solstitium,
sed etiam post ortum caniculae. Et hoc ideo, quia non flant quando
sol maxime appropinquat nobis, scilicet in prima versione, scilicet in
principio cancri; neque quando est longe, utpote quando est in signis
meridionalibus. Et iterum, Etesiae flant diebus, et noctibus
cessant.
5. Deinde cum dicit: causa autem etc., assignat causam
praedictorum. Et primo, quare de die flant Etesiae, et maxime in
mane et circa vesperum: dicens quod quando sol est maxime propinquus,
exsiccat humorem, ex quo posset congregari materia venti, si resolvi
posset; sed quando aliquantulum recedit, tunc exhalatio resolvitur et
fit mediocris; et caliditas etiam est mediocris, ita quod aquae
congelatae liquescunt; et terra, dum exsiccatur tum a caliditate solis
tum a caliditate intrinseca, quasi turgescit, et dum multiplicatur
humiditas resoluta, exhalat; et sic generantur venti.
6. Secundo ibi: nocte autem deficiunt etc., ostendit causam quare
nocte deficiunt Etesiae. Et dicit quod hoc ideo accidit, quia
frigiditas noctium congelat humores liquescentes, ut sic exhalatio
cesset. Manifestum est enim quod neque id quod est congelatum
exhalat, neque siccum non habens humiditatem; sed siccum habens
humiditatem calefactum exhalat. Et ideo neque in maxima propinquitate
solis flant Etesiae, propter desiccationem; neque in noctibus,
propter congelationem. Licet etiam huius possit assignari alia ratio:
quia scilicet in nocte sol maxime distat a nobis, et ideo exhalationem
elevare non potest.
7. Deinde cum dicit: dubitant autem quidam etc., movet
dubitationem circa praedeterminata. Et circa hoc tria facit: primo
movet dubitationem; secundo solvit, ibi: habet autem non
irrationabiliter etc.; tertio excludit quoddam quod videtur solutioni
contrarium, ibi: Auster autem ab aestiva et cetera. Dicit ergo
primo quod quidam dubitant quare sic venti boreales continue flant post
solstitium aestivale, et Noti, idest Austri, non sic flant post
solstitium hiemale. Videtur enim quod, sicut post appropinquationem
solis ad polum Septentrionalem, flant venti ex illa parte, ita post
appropinquationem solis ad polum contrarium, deberent flare venti ex
parte opposita.
8. Deinde cum dicit: habet autem non irrationabiliter etc., solvit
praedictam dubitationem. Et dicit quod opposito tempore fiunt quidam
venti qui vocantur leuconoti, sic dicti quia in sereno flant (nam
leucos in Graeco album significat); sed non sic fiunt continui,
sicut Etesiae boreales, et ideo, quia latent, latentia causat
praedictam dubitationem. Causa autem quare non flant continue, est
ista. Quia Boreas flat a locis qui sunt sub polo Arctico, in quibus
est abundantia aquarum et nivium; quae quidem liquefiunt a sole magis
post versiones aestivas quam in primis versionibus, licet tunc sol
maxime appropinquet nobis; et ideo post aestivas versiones, et non in
ipsis versionibus flant Etesiae. Ita etiam maxime suffocationes
caliditatum fiunt, non quando sol maxime appropinquat nobis, qui sumus
in parte Septentrionali; sed post est maior calor, propter
continuationem calefactionis in longo tempore. Primo enim, quando sol
accedit versus tropicum, invenit materiam dispositam: sed paulatim
dominando in ipsam, magis imprimit effectum suum postquam incipit
recedere, cum tamen adhuc sit prope. Et ideo post ortum canis, in
diebus scilicet canicularibus, est maior calor quam ante solstitium vel
in ipso solstitio. Et magis etiam tunc liquefiunt et aquae et nives:
et ideo tunc plures fiunt exhalationes, et magis flant venti. Sed
verum est quod in ipso solstitio, quando est magis prope, magis
exsiccat, ut supra dixit, et magis disponit materiam ad exhalationem:
sed exhalatio maior fit post ortum canis; et tunc flant Etesiae
continue. Et similiter post versiones hiemales flant Ornithiae,
dictae ab ave vel gallina: quia oriente aliqua constellatione avis
flant, sicut Etesiae post ortum canis (has autem Ornithias supra
dixit leuconotos). Et dicit quod Ornithiae sunt debiles, quia sunt
minores: et tardius flant quam Etesiae; incipiunt enim flare
septuagesimo die post versionem hiemalem, quasi circa principium
veris. Et hoc ideo, quia necesse est quod sol multum elongetur et
minus invalescat, et non totaliter exurat regionem illam ex qua flant
venti Australes, ut possint aliquae exhalationes elevari ad
generationem ventorum. Et haec est ratio quare non continue flant:
quia quaedam humiditates in superficie terrae existentes et debiles,
exhalant ex illa parte terrae, sole sic elongato, ex quibus non potest
generari continuus ventus; aliae autem humiditates, quae sunt magis
congelatae, indigent maiori caliditate ad hoc quod exhalent; cum
scilicet caliditas quam tunc exhibet sol, sit parva, quia sol est
distans. Et ideo isti venti non continue, sed interpolate flant,
donec iterum post versiones aestivas flaverint Etesiae ex parte
Septentrionis: huiusmodi enim venti aquilonares magis habent
aptitudinem ut continue flent, propter supradictam causam.
|
|