Continuatio Ignoti Auctoris


Caput 10

6. flant a duobus polis oppositis, secundum aliorum opinionem, quae supra impugnata est; ideo hic ostendit veram causam vehementiae Austri, secundum opinionem propriam. Dicit ergo quod licet in illo loco, idest sub tropico aestivali, non sit multa materia fumans, sicut est circa polum, quia propter vicinantiam solis non sunt ibi multae aquae, neque pascua, idest loca herbosa et humida, ex quibus possint pervenire Etesiae, idest venti continui; tamen ad illum locum, propter eius magnitudinem, congregatur ex diversis regionibus materia Austri; qui propter magnitudinem locorum ex quibus per longum tempus adunata est materia eius in magna abundantia, est ventus magis stabilis et fortis quam Boreas. Et ex consequenti magis durare potest, et pertingere ad locum Boreae, quam Boreas possit pertingere illuc, idest ad locum Austri.