Caput 11

1. Postquam philosophus determinavit de motu et causis motus ventorum, hic determinat de positione et contrarietate, et aliis passionibus sive affectibus eorum. Et primo praemittit intentionem suam, dicens quod post determinationem praedictorum dicendum est de positione, idest situ et ordine, ipsorum ventorum, et de contrarietate, scilicet qui sint contrarii inter se, et quos possibile est simul flare et quos impossibile. Considerandum est etiam qui sunt secundum nominis rationem, et quot sunt secundum numerum. Adhuc autem de passionibus et accidentibus, sive de affectibus eorum, quae contingit considerare in particularibus problematibus. Et hunc ordinem oportet manifestare ex descriptione singulari, describendo singulos ventos.

2. Secundo ibi: describitur quidem igitur etc., prosequitur intentum suum. Et circa hoc tria facit: primo ostendit positionem et ordinem ventorum; secundo determinat de contrarietate eorum, ibi: quoniam igitur plurimum etc.; tertio de accidentibus sive affectibus eorum, ibi: sic autem ordinatis ventis et cetera. Prima iterum in duas: primo praemittit quaedam necessaria ad propositum ostendendum; secundo concludit propositum, ibi: sit igitur in quo a et cetera. Circa primum duo facit: primo praemittit quoddam necessarium ad ostendendam positionem ventorum; secundo quoddam quod est necessarium ad declarandam eorum contrarietatem, ibi: supponatur autem primo quidem et cetera. Dicit ergo primo, quod ex quo oportunum est ordinem ventorum manifestare ex descriptione, ut magis manifesta sint dicenda, describatur horizon, quia horizon est circulus quidam, propter quod etiam est rotundus, decidens caelum scilicet in duo hemisphaeria, et ex consequenti terminans visum nostrum circa terram, quia dividit hemisphaeria, idest partem caeli visam a nobis a parte non visa. Considerandum est autem quod horizontes plures sunt et diversi, secundum diversas partes terrae habitabilis. Non enim est idem horizon habitantibus hic Parisius, et habitantibus Romae. Nam cum terra Parisius sit declivior, et Romae altior, eo quod tota terra est rotunda, qui habitant Parisius non vident eandem partem caeli quam vident Romani, quia terra existens Romae altior occupat visui eorum unam partem, sed tamen in singulis describi possunt venti ordine consequenti.

3. Deinde cum dicit: supponatur autem primo quidem etc., praemittit quoddam quod est necessarium ad ostendendum qui venti sunt contrarii. Et dicit quod supponere debemus primo, quod contraria secundum locum sunt quae maxime distant secundum locum, sicut contraria secundum speciem, idest formam, dicuntur quae maxime distant secundum formam. Contraria enim sunt quae maxime distant in eodem genere et cetera. Non tamen est intelligendum quod contraria secundum formam distent proprie, idest distantia locali; sed ideo dicuntur maxime distare, quia sunt maxime dissimilia naturaliter. Maxime autem distant secundum locum quae distant secundum diametrum, idest quae sunt extrema unius lineae rectae diametralis, adinvicem contraposita, sicut est illa distantia lineae rectae quae transit per centrum horizontis.

4. Deinde cum dicit: sit igitur in quo a etc., concludit propositum, distinguens horizonta secundum diversa puncta, in habitudine ad solem orientem et occidentem supra ipsum. Et dicit quod ad evidentiam propositi describatur praedictus circulus horizontis, et ducatur linea per centrum eius ab oriente in occidentem, quae dicitur aequinoctialis, et in una parte eius, scilicet in puncto occidentis, describatur a, in altera vero parte, scilicet in puncto orientis contrario huic, idest occidenti, describatur b. Deinde ducatur alia diametros, idest alia linea recta, transiens per centrum horizontis et dividens praedictam lineam aequinoctialem ad angulos rectos: in cuius capite erit ursa, idest polus Septentrionis, in alio vero capite erit meridies, idest polus meridionalis. In puncto ergo meridionali describatur c, in puncto autem Septentrionali d. Rursus ex parte aestivali orientis, idest a latere orientis ex parte aquilonari (quam vocat oriens aestivalis, quia cum sol est in illa parte orientis, facit aestatem), signetur h, ab alio vero latere orientis (quod vocatur oriens hiemalis, ratione praedicta: quia sol existens in illa parte, scilicet a parte meridionali, facit hiemem), designetur g. Sic etiam ex parte occidentis, a parte aquilonari quae est occidens aestivalis, designetur f, a parte meridionali quae est occidens hiemalis e. Iterum ad latus meridiei, ex parte orientis, describatur I, ex parte vero occidentis k. Sic ex parte Aquilonis: nam ex parte orientis describatur l, ex parte vero occidentis m. Et secundum hunc ordinem disponuntur venti, ut in sequenti figura apparet. (Figura).

5. Deinde cum dicit: quoniam igitur plurimum etc., ostendit qui venti sint contrarii adinvicem. Et circa hoc duo facit: primo ostendit qui sint contrarii; secundo ut melius hoc intelligatur, determinat de nominatione eorum, ibi: vocantur autem et cetera. Dicit ergo primo quod, ex quo contraria secundum locum sunt quae maxime distant secundum locum, maxime autem secundum locum distant quae sunt in extremis oppositis lineae rectae, ut supra dictum est, illi venti sunt contrarii, qui distant secundum lineam rectam diametralem, quae transit per centrum horizontis. Sciendum tamen est quod venti habent duplicem contrarietatem adinvicem, quarum una est secundum locum, de qua hic loquitur Aristoteles, altera est secundum qualitates activas et passivas, quae attenditur non secundum contrarietatem unius qualitatis tantum, sed utriusque. Et secundum hoc subsolanus, qui oritur in puncto b, et est calidus et siccus, contrariatur Favonio qui oritur in puncto a occidentis, et est frigidus et humidus. Auster autem qui oritur sub puncto c meridiei, est calidus et humidus, et contrariatur Septentrioni qui oritur sub puncto d Aquilonis, et est frigidus et siccus. Similiter Vulturnus qui oritur sub puncto h, et est calidus temperate, siccus autem excellenter (quia remittitur caliditas eius propter propinquitatem ad Septentrionem, et augetur siccitas propter eandem causam), est contrarius Africo qui oritur sub puncto e, et est frigidus temperate et humidus excellenter (quia remittitur frigiditas eius propter propinquitatem ad Austrum, et eadem causa augetur humiditas). Eurus qui oritur sub puncto g, et est calidus excellenter et siccus temperate (quia propter vicinitatem ad Austrum augetur eius caliditas et remittitur siccitas), est contrarius Coro qui oritur in puncto f, et est frigidus excellenter et humidus temperate (quia propter vicinantiam ad Septentrionem augetur eius frigiditas et remittitur humiditas). Et propter eandem causam Austroafricus est calidus temperate et humidus excellenter, et contrariatur Aquiloni, qui est frigidus temperate et siccus excellenter. Sic etiam Euroauster est contrarius circio, quia eadem ratione ille est calidus excellenter et humidus temperate, hic autem frigidus temperate et siccus excellenter. Sic igitur hi omnes perfecte contrariantur hac duplici ratione, scilicet quia flant ex opposito secundum lineam rectam, et quia habent qualitates contrarias. Sciendum etiam est, quod cum in omnibus ventis inveniatur exhalatio sicca mixta cum humida, licet in eis exhalatio sicca praedominetur, ut supra dictum est, secundum diversam proportionem mixtionis praedictarum qualitatum venti magis et minus excedunt in praedictis qualitatibus: quae tamen in eis etiam augentur propter loca in quibus oriuntur, et per quae transeunt.

6. Deinde cum dicit: vocantur autem etc., determinat de nominatione ventorum, ex quo magis determinate apparet qui venti quibus sunt contrarii. Et dicit quod venti denominantur secundum positionem locorum ex quibus flant: quia Zephyrus dicitur ille qui oritur ab a, scilicet ab occidenti aequinoctiali; et contrarius ei, qui scilicet distat secundum diametrum et flat ab oriente aequinoctiali sub puncto b, dicitur Apeliotes. Primus autem a Latinis dicitur Favonius, secundus autem subsolanus. Boreas autem, qui flat a d ubi est ursa, idest a polo Septentrionis, dicitur aparctias, a nobis autem dicitur Septentrio. Contrarius autem huic, qui flat a c, qui est punctus meridiei, dicitur Auster, a Graecis autem vocatur alio nomine Notus. A g vero, quod est oriens hiemalis, flat Eurus. Contrarius autem ei est, non qui flat ab occidente hiemali, sed qui flat ab occidente aestivali, qui est ei oppositus secundum lineam rectam, et dicitur corus, vel Argestes, vel Olympius, vel Scirona. Ab occidente autem hiemali sub puncto e flat ille qui dicitur a nobis Africus, vel Libs, et contrarius est ei qui oritur sub puncto h ab oriente aestivali, et dicitur Caecias vel alio nomine.

7. Deinde cum dicit: alii autem sunt etc., determinat de contrarietate ventorum minus principalium. Et dicit quod alii sunt venti minus principales, et manifesti in regione ista, quibus non sunt aliqui contrarii nobis manifesti. Sicut est Thrascias, qui flat a puncto m, et mediat inter Argestem et aparctiam, idest inter Corum et Septentrionem, et a nobis dicitur circius. Et similiter Meses, a nobis dictus Aquilo, qui oritur in puncto l, et est medius inter Caeciam et aparctiam, hoc est inter Vulturnum et Septentrionem. Sed a punctis oppositis, scilicet ab I et a k, nullus apparet nobis sensibiliter flare ventus: vel si flant, illi sunt tenues et modici, et non pertingunt ad nos; sicut est ille qui ab incolis loci dicitur Phoenicias, a nobis vero Euroauster, et etiam ille, qui dicitur Austroafricus: sunt enim modici flatus, et ideo nobis non apparent. Dicit autem quod praedicti venti non habent contrarios, quia contrarietas est principaliter inter quatuor principales, inter alios autem non est nisi participative, quia medium participat naturam extremorum.

8. Deinde cum dicit: essendi autem plures ventos etc., quia superius Aristoteles supposuerat quod plures venti flant a parte boreali quam a parte Australi, ideo hic ostendit causam huius. Et dicit quod causa quare a locis ad arctum, idest ad Septentrionem, inter polum Arcticum et orientem, flant plures venti quam a parte opposita, scilicet Austri, est quia nostra habitabilis propinquior est isti parti quam illi, et ideo venti qui ibi generantur, magis sentiuntur a nobis quam alii, qui flant a parte opposita. Deinde aliam causam assignat, per quam ostenditur simpliciter quare plures venti generantur hic quam ibi: superior enim ratio hoc ostendebat solum quoad nos. Et est, quia ibi sunt plures aquae et nives propter remotionem a sole, quam in alia parte quae est subiecta soli et eius lationi, qui non permittit aquam ibi congelari. Licet enim ventus generetur ex exhalatione sicca, tamen exhalatio sicca non potest continuari aut condensari in ventum sine humiditate, continuante partes siccae exhalationis. Ad arctum igitur magis elevantur exhalationes siccae, et fiunt plures venti.

9. Deinde cum dicit: est autem dictorum ventorum etc., ostendit ad maiorem evidentiam praedictorum, qui sint venti boreales et qui Australes. Et dicit quod boreales sunt, qui etiam dicuntur quandoque aparctias et Thrascias, idest Septentrio et circius, qui mediant inter Argestem, idest Corum, et Boream; sed Australes sunt Auster, qui etiam ithagenes dicitur, et Libs: qui flant a meridie. Orientales vero sunt Apeliotes et cetera. Et universaliter Orientales sunt duo qui sunt propinquiores orienti, et tertius ille qui oritur in puncto orientis, qui est medius et communis utrique. Sic Occidentales qui sunt propinquiores occidenti, et communis utrique qui oritur in puncto occidentis: Australes vero propinquiores Austro, et medius inter eos: et boreales, qui sunt viciniores Septentrioni, et qui mediat inter eos, ut patet in praemisso circulo. Notandum est autem quod Aristoteles quandoque nominat, et nominari dicit ab aliis, unum ventum nomine alterius: quia propter magnam vicinitatem quam habet locus in quo oritur unus, ad locum alterius, unus videtur participare naturam et nomen alterius: ut Septentrio dicitur Boreas, et sic de singulis. Ostendit deinde quare extenso nomine omnes venti dicuntur boreales vel Australes; et sumit rationem ex similitudine qualitatum. Venti enim Occidentales, qui vocantur Zephyri, quia coniunguntur Boreae sunt frigidiores: Orientales autem, qui iunguntur Australibus, sunt calidiores; et ideo propter similitudinem harum qualitatum Orientales vocantur Australes, Occidentales autem dicuntur boreales; et sic omnes venti dicuntur boreales aut Australes. Assignat autem causam quare Australes venti sunt calidiores: quia scilicet pluri tempore, idest longiori tempore, stant sub sole; et boreales ex opposito sunt frigidiores, quia minus stant sub sole. Potest etiam assignari alia causa: quia scilicet Australes transeunt per loca calidiora, et ideo continue magis calefiunt, boreales vero per frigidiora, et ideo semper magis fiunt frigidiores.