|
1. Deinde cum dicit: sic autem ordinatis ventis etc., determinat
de his quae consequuntur ventos. Et circa hoc duo facit: primo
determinat de quibusdam accidentibus ventorum; secundo determinat de
effectibus eorum, ibi: contrarii autem aut idem et cetera. Circa
primum tria facit: primo ostendit qui venti possunt simul flare, et
qui non; secundo determinat de incidentia ventorum, ibi: incidunt
autem aliis etc.; tertio de gyratione eorum, ibi: gyrationes autem
fiunt et cetera. Dicit ergo primo, quod si venti sic disponuntur ut
praemissum est, scilicet quod contrarii sunt qui ponuntur ex opposito
secundum lineam rectam, palam est quod contrarii non possunt simul
flare; quia cum unus flet contra alterum, vel ambo essent aeque
fortes, et sic mutuo se impedirent: vel unus eorum esset fortior, et
sic totaliter exterminaret ventum debiliorem. Sed illi qui non sunt
contrarii, possunt quandoque simul flare: sicut g et e, idest Eurus
et Africus, quandoque simul flant et ad eandem partem; sed non omnino
ex eodem signo, quia Eurus flat ex signo g, Africus autem a signo
e. Neque etiam flant eodem spiritu, idest aequali flatu, sed unus
fortiori et alter debiliori, secundum diversitatem materiae et
contrarii repellentis. Flant autem venti contrarii non simul, sed
secundum diversa tempora et contraria: quia contrariorum contrariae
sunt causae, diversa autem tempora sunt contraria secundum qualitates
contrarias. Ut exempli gratia Caecias flans ab oriente aestivali,
flat frequenter circa aequinoctium vernale, et universaliter ad
tropicum aestivum accedente sole: Libs autem flat circa aequinoctium
autumnale, declinante sole a praedicto tropico; Zephyrus autem flans
ab occidente aequinoctiali, flat circa solstitium, vel conversionem
aestivalem: Eurus vero et Apeliotes circa hiemalem.
2. Deinde cum dicit: incidunt autem etc., determinat consequenter
de incidentia ventorum. Dicitur autem ventus incidere alteri, qui
flans contra alterum, facit eum cessare. Dicit ergo quod aparctias et
Thrascias et Argestes qui boreales dicuntur, maxime incidunt aliis,
et faciunt eos cessare. Et ratio est, quia flatus illorum est nobis,
qui habitamus sub Septentrione, de prope: et etiam flatus ipsorum est
fortis, quia in loco ubi oriuntur tales venti, est multitudo
materiae, scilicet ex qua fit exhalatio sicca; unde de facili
repellunt ventos debiliores quibus incidunt, et sic frequenter faciunt
eos cessare. Et sunt causa serenitatis aeris: quia propter
vehementiam flatus propellunt consistentiam nubium eis obviantium. Sed
hoc contingit quando non sunt vehementer frigidi: tunc enim non
serenant aerem, sed sua frigiditate inspissant et ingrossant vaporem in
nubem; sicut exempli gratia Caecias frequenter congregat nubes, et
non est omnino serenus: quia non flat omnino lateraliter circa terram
sed declinat quasi versus terram, et quando a terra reflectitur, tunc
propellit nubes obviantes ad locum suum a quo incepit flare, et ibi eas
congregat: quod sic est causa nubium et pluviae. Unde dicitur in
proverbio de avaro, quod ad seipsum trahit pecuniam sicut Caecias
nubem.
3. Deinde cum dicit: gyrationes autem fiunt etc., determinat de
gyratione ventorum. Vocat autem gyrationem generationem venti
propinqui, circumeundo horizontem post cessationem primi. Sicut
exempli gratia, quando post cessationem subsolani generatur Eurus,
qui est ei propinquus, tunc dicitur gyratio ventorum, quia generatur
secundum quendam gyrum. Dicit ergo quod gyrationes ventorum cessantium
in habita, idest generationes sequentium qui sunt habiti, idest
consequenter se habentes ad praecedentes, fiunt secundum translationem
solis; quia sol per accessum ad diversa loca elevat exhalationem
siccam, quae est principium ventorum, et ita in illis facit generare
ventos, per recessum vero, quia deficit elevatio materiae, facit eos
cessare: et quia sol accedit et recedit secundum quendam gyrum, ideo
facit gyrationes, hoc est generationes ventorum per gyrum. Igitur
quia sol primo elevat exhalationes in tropico aestivali, deinde in
solstitio autumnali, postea in tropico hiemali, et deinde in solstitio
vernali, sic etiam consequenter venti se habent proportionabiliter et
similiter.
4. Deinde cum dicit: contrarii autem etc., determinat de
effectibus ventorum. Et circa hoc duo facit: primo determinat de
effectibus primariis; secundo de effectibus secundariis, ibi:
nebulosus autem et cetera. Dicit ergo primo quod venti contrarii
aliquando faciunt idem, et aliquando contrarium: idem faciunt per
accidens, et contraria per se, cum per se effectus contrariorum sint
contrarii. Sicut Boreas per se frigefacit, sed per accidens,
congregando scilicet calidum, calefacit: frigefaciendo enim cogit
calidum congregari in unam aliquam partem, et sic calefacit, ut de
visceribus terrae in hieme supradictum est; sed Libs et Caecias
humectant. Eurus vero (quem propter propinquitatem ad ventum
Orientalem quidam Apeliotem vocant) et Argestes desiccant: sed
tamen Eurus in fine fit aquosus propter commixtionem vaporis humidi.
5. Deinde cum dicit: nebulosus autem etc., agit de effectibus
eorum secundariis. Et dicit quod aparctias et Meses sunt factivi
nubium, quia sunt frigidissimi: frigidi enim est congregare vaporem et
condensare eum in nubem; sed per accidens, propter vehementiam
flatus, serenant, propellendo nubes ad partem contrariam. Sed
generativi grandinis ut frequentius sunt idem aparctias, idest
Boreas, et Thrascias et Argestes, propter frigiditatem vehementem
cuius est congelare. Et calefactivi sunt Auster, Zephyrus et
Eurus, vel propter caliditatem exhalationis elevatae, vel propter
caliditatem regionis per quam feruntur. Quod autem hic dicitur de
caliditate ventorum Australium propter caliditatem regionis per quam
transeunt, verum est etiam in borealibus: sicut enim Auster est
calidus propter caliditatem regionis, ita etiam Boreas, contrarius
ei, est frigidus propter frigiditatem regionis in qua oritur, et per
quam transit: contrariorum enim effectuum in natura semper causae sunt
contrariae. Sed Caecias valde condensat caelum, idest aerem,
nubibus, et Libs, contrarius ei, rarius hoc facit; quia Caecias
reflexus propellit nubes ad suum locum in quo a principio oritur, et
etiam est frigidus: et cum hoc habet multam materiam quam propellit,
quia loco est apelioticus, idest prope ventum Apeliotem, ubi sol
elevat multam exhalationem. Et aparctias et Thrascias et Argestes
serenant propter causam prius dictam, per accidens scilicet, propter
vehementiam flatus. Et iidem venti, similiter et Meses, faciunt
coruscationes, quia sunt frigidi et flant de prope, idest de partibus
Septentrionalibus, quae sunt frigidae; coruscationes enim et fulgura
fiunt a frigido: quia frigefaciendo nubes, exhalationem siccam in
ipsis conclusam et semiaccensam expellit et exire cogit. Et propter
eandem causam quidam istorum sunt factivi grandinis, quia sua
frigiditate cito congelant nubem in grandinem.
6. Deinde cum dicit: Ecnephiae autem fiunt etc., ostendit qui
venti magis faciunt Ecnephias. Sciendum est autem quod Ecnephia
dupliciter sumi potest. Uno modo et principaliter, inquantum est
spiritus quidam fluens ex nubibus cum violentia ad terram: et secundum
hunc modum determinabitur de ipsa in tertio huius; alio modo sumitur
pro motu sursum aut deorsum cuiuscumque venti, propter violentiam
alterius incidentis: et sic de ea hic determinatur. Dicit ergo quod
Ecnephiae maxime fiunt in autumno, deinde in vere. Et illos ventos
maxime faciunt aparctias et Thrascias et Argestes; quia Ecnephiae
maxime fiunt, quando aliqui venti incidunt aliis, propellentes eos ad
terram propter vehementiam flatus, ut dictum est: sed hoc faciunt
praedicti venti, qui sunt maximi flatus et maxime incidunt aliis, ut
supra dictum est. Etesiae autem, idest venti annuales, flant gyrando
secundum circulum: quia habitantibus circa occidentem incipiunt a
Borea, et procedunt in Thrasciam et in Argestem, et terminantur in
Zephyrum, qui est frigidus. Sed circa orientem fiunt gyrationes ab
eodem Borea versus occidentem et meridiem, usque ad Apeliotem qui
flat ab oriente aequinoctiali. Deinde recapitulat quae dicta sunt,
dicens quod tanta a nobis dicta sint de ventis, scilicet de
substantia, generatione, et de motu, et de loco ipsorum: adhuc autem
de accidentibus communibus, et propriis secundum unumquemque ipsorum.
|
|