|
1. Postquam philosophus determinavit de his quae generantur circa
terram ex sicca exhalatione, hic determinare intendit de his quae
generantur interius in terra, puta de terraemotu et accidentibus circa
ipsum. Et circa hoc duo facit: primo praemittit intentionem suam,
dicens quod post determinationem de ventis determinandum est de
agitatione et motu terrae. Et ratio huius est, quia causa vel
negotium terraemotus est habita, idest consequenter se habet, ad
negotium ventorum, cum utrumque ex eadem causa generetur.
2. Secundo ibi: sunt autem tradita etc., exequitur propositum.
Et primo ponit opiniones aliorum, et quasdam improbat; secundo
determinat de terraemotu et accidentibus eius secundum opinionem
propriam, ibi: sed quoniam manifestum et cetera. Circa primum tria
facit, secundum quod tres sunt opiniones quas ponit: primo enim ponit
opinionem Anaxagorae, secundo opinionem Democriti, tertio opinionem
Anaximenis. Circa primum iterum duo facit: primo ponit opinionem
Anaxagorae; secundo improbat eam, ibi: ad hanc autem causam et
cetera. Dicit ergo primo quod usque ad suum tempus sunt traditae tres
opiniones de terraemotu, et a tribus philosophis: primus enim fuit
Anaximenes Milesius, secundus Anaxagoras Clazomenius, tertius vero
Democritus Abderites. Circa primam igitur opinionem considerandum
est, quod Anaxagoras opinatus est quod terra esset rara et spongiosa
in parte inferiori, in parte autem superiori in superficie esset
compacta et constricta propter imbres descendentes. Et etiam opinatus
est quod terra sit latae et planae figurae, et quidquid continetur ab
horizonte ad superius usque ad caelum, illud sit sursum, quod autem
est subtus, hoc est deorsum. Dixit ergo Anaxagoras quod aer vel
aether, incidens terrae in inferiori parte in qua est arenosa et
spongiosa, natus est moveri sursum; et quia non potest libere ferri
sursum, sic movet terram et facit terraemotum. Hoc autem opinatus est
Anaxagoras, ac si totius sphaerae mundi una pars esset inferior, alia
superior, sic scilicet quod illa in qua nos habitamus, esset sursum,
et alia opposita deorsum: quae hodie etiam est opinio vulgarium.
3. Secundo ibi: ad hanc autem causam etc., reprobat praedictam
positionem quatuor rationibus. Quarum prima est contra id quod
Anaxagoras dixit, quod illud quod est a superficie terrae ad caelum,
est sursum, quod autem est sub ea, est deorsum. Si enim ita esset,
gravia quae moventur super terram, non moverentur deorsum sed sursum,
et levia quae moventur a centro terrae ad superficiem, non moverentur
sursum sed deorsum: et etiam si aliquod leve ascenderet a terra ad
oppositum hemisphaerium, ascenderet deorsum. Sic igitur patet quod
Anaxagoras male accepit sursum et deorsum. Secunda ratio est, quia
male dixit quod terra est latae et planae figurae: quia ambulantes
longo tempore per terram, continue vident alium et alium horizontem,
et alia et alia astra; et hoc est signum, quod terra sit gibbosa et
figurae circularis: si enim esset planae figurae, semper viderentur
eadem astra. Tertia ratio sumitur ex hoc, quod si terra nataret supra
aerem propter magnitudinem, ut ipse volebat, aer propter hoc non
deberet movere terram, vel impellere eam. Cum enim aer sit multo
maioris quantitatis quam terra, terra non cooperiret totum aerem, et
sic ab omni parte de sub terra exire posset sine commotione et motu
terrae; aut si terra moveretur, moveretur magis deorsum, exeunte aere
sub ea, quam sursum vel ad latus. Quartam rationem ponit, dicens
quod adhuc ultra praedicta ista opinio est insufficiens, quia non
potest assignare rationem accidentium circa terraemotum, neque scilicet
quare magis fit in una regione quam in alia, neque quare magis in uno
tempore quam in alio.
4. Deinde cum dicit: Democritus autem etc., ponit opinionem
Democriti, et dicit quod Democritus dixit terraemotum fieri ex duabus
causis. Prima est, quia terra habet suos ventres plenos aqua.
Quando igitur pluit, aqua pluta non invenit susceptaculum intra
terram, sed vim faciens impellit eam: sicque terra, onerata et
impulsa ab aquis, tremit et causat terraemotum. Secunda causa est,
quia terra exsiccata in aliqua parte interiori, quasi sitiens trahit
aquas ex susceptaculis superioribus, qui sunt magis repleti propter
imbres, ad loca vacua: et sic aqua cadens cum impetu causat
terraemotum. Contra hanc autem opinionem Democriti Aristoteles nihil
determinate dixit, quia satis patet quod superficialiter valde posita
est, et fragilitas eius apparebit in positione opinionis propriae.
5. Anaximenes autem et cetera. Ponit hic consequenter opinionem
Anaximenis. Et circa hoc duo facit: primo ponit opinionem eius;
secundo improbat eam, ibi: oportebat autem hoc et cetera. Dicit ergo
primo, quod Anaximenes dixit quod terra quibusdam temporibus,
scilicet pluvialibus, madefit et impletur aquis, temporibus autem
siccitatis tantum calefit a sole et desiccatur, quod necesse est eam
frangi et rumpi in partes: quae partes decidentes a superioribus ad
inferiora percutiunt terram, quae percussa tremit et facit
terraemotum. Et propter hoc dixit terraemotum fieri in siccitatibus et
temporibus pluviosis, quia in siccitatibus partes exsiccatae decidunt
in pluviosis autem temporibus partes ingrossatae et ponderosae factae
propter imbres supervenientes, decidunt ad inferiores partes et faciunt
terraemotum.
6. Deinde cum dicit: oportebat autem hoc etc., improbat praedictam
opinionem per tres rationes. Primo enim sequeretur, si haec esset
vera causa terraemotus, quod nunc fere tota terra esset subversa
propter continuam illam decidentiam. Secundo etiam ista causa videtur
insufficiens, quia per eam non potest assignari ratio, quare
terraemotus fiat magis in uno loco quam in alio. Tertio sequeretur
etiam, quod terraemotus continue deberent fieri minores, et tandem
totaliter cessare: quia illae concavitates semper magis replerentur;
si ergo hoc non apparet, manifestum est quod illa non est vera causa
terraemotus.
|
|