|
1. Reprobatis opinionibus aliorum, hic determinare intendit de
terraemotu et accidentibus eius secundum opinionem propriam. Circa
quod duo facit: primo ostendit quae sit vera causa terraemotus;
secundo hoc manifestat per quaedam signa et similitudines, ibi:
propter quod fiunt tranquillitate et cetera. Prima iterum in tres:
nam primo ostendit quid sit quasi radicale principium terraemotus;
secundo quid sit eius formale principium, ibi: si itaque hoc
impossibile etc.; tertio ostendit quid sit eius totale principium,
ibi: non igitur aqua neque et cetera. Dicit ergo primo, quod si
verum est quod supra diximus, quod exhalatio constet ex humido et
sicco, licet aliqua vocetur exhalatio sicca, alia vero exhalatio
humida vel vapor, aqua et ruptura terrae non sunt causa terraemotus,
sed causa est ista: quia terra de natura sua est sicca, sed propter
imbres super eam descendentes est humida et calida, humida quidem
propter ipsos imbres, calida autem est intrinsecus propter multam
exhalationem siccam et calefactam, quae ab imbribus repellitur ad
terram et cum eis descendit; et sic terra, calefacta tum a caliditate
solis, tum etiam ab igne, idest caliditate, quasi in ea existente ut
dictum est, emittit multum spiritum, idest multam exhalationem, non
solum extra sed etiam intra terram. Aliquando ista exhalatio habet
liberum egressum ex terra: et tunc totaliter exit, quia propter suam
levitatem naturaliter movetur sursum; et tunc fiunt magni venti supra
terram, et aliae impressiones generatae in suprema aeris regione, de
quibus in primo libro dictum est sufficienter. Aliquando autem
totaliter includitur intra, et non potest egredi, quia pori et exitus
terrae propter imbres obturantur: et tunc fiunt magni terraemotus.
Aliquando autem partim exit et partim manet intra: et tunc una pars
est principium ventorum, scilicet quae exit, alia autem quae remanet
intus, est principium terraemotus.
2. Deinde cum dicit: si itaque hoc impossibile etc., ostendit
illud quod est quasi completum et formale principium terraemotus. Et
dicit quod necesse est quod illud sit tale principium terraemotus, quod
potest movere corpus grave: quia terra, quae movetur per terraemotum,
est corpus grave; hoc autem potest illud, quod est velocissimi et
vehementissimi motus, et movetur ad longinquum; sed illa exhalatio
quae manet intra, propter eius subtilitatem faciliter penetrat et
pertransit partes terrae, et movetur ad remotas partes: et ex eo quod
est sicca et calida, est velocissimi motus; et propter hoc velocissime
movetur intra terram, et vehementissime percutit terram, et causat
terraemotum. Illud enim vehementissime movetur, quod est velocissimi
motus, et illud movetur ad plurimum, idest multum durat in motu, quod
faciliter penetrat et potest ire ubique. Considerandum tamen est,
quod esse faciliter penetrabile non est totalis causa durationis motus,
sed principalis causa est stabilitas et fortitudo principii motus in
movente, et secundario penetrabilitas et dispositio mobilis. Huius
autem signum, scilicet quod exhalatio sicca in cuius virtute est
ignis, vehementissime moveatur, est quia aliquando tam velociter
movetur, ut inflammetur, ut supra dictum est.
3. Deinde cum dicit: non igitur aqua neque etc., concludit causam
totalem terraemotus. Et dicit quod ex praedictis patet, quod neque
aqua est causa terraemotus, sicut dixit Democritus, neque etiam
terra, sed spiritus, idest exhalatio sicca, manens intra, et mota
cum violentia ut feratur extra. Quia ut dictum est, terra est corpus
gravissimum, et non movetur nisi a corpore quod potest facere magnam
violentiam: quod potest exhalatio sicca, cum sit maxime motiva ut
probatum est; igitur rationabiliter exhalatio sicca movet terram, et
causat terraemotum.
4. Deinde cum dicit: propter quod fiunt tranquillitate etc.,
manifestat praedictam causam per effectus et accidentia quaedam circa
terraemotum. Et circa hoc tria facit: primo manifestat eam per signa
vel accidentia praecedentia terraemotum; secundo eam manifestat per
quandam similitudinem in corporibus animatis, ibi: oportet enim
intelligere etc.; tertio per quaedam alia signa consequentia
terraemotum, ibi: signa autem horum et cetera. Circa primum tria
facit: primo ponit unum signum sumptum ex dispositione aeris circa
terraemotum; secundo ponit aliud signum sumptum ex loco, ibi: adhuc
autem circa etc.; tertio ponit signum sumptum ex tempore, ibi: et
vere autem et cetera. Primo ergo ponit primum signum, et dicit quod
propter hoc quod exhalatio sicca inclusa interius est principium
terraemotus, propterea terraemotus fiunt existente tranquillitate in
aere. Et huius ratio est, quia tranquillitas causatur ex eo quod tota
exhalatio manet intra terram et non perturbat aerem: quod si
egrederetur foras, causaret ventum et commoveret aerem et tolleret
tranquillitatem; intus ergo conclusa continue movet terram cum
violentia, et causat terraemotum. Sed quia posset aliquis obiicere,
quod aliquando existente terraemotu fiunt venti superius, quod videtur
esse contra praedicta, respondet philosophus, et dicit quod hoc non
est irrationabile: quia sicut videmus ad sensum, quod aliquando in
aere flant plures venti, ex eo quod tota exhalatio non colligitur in
uno sed dividitur in plures ventos, ita etiam praedicta exhalatio
partim potest exire foras, et ex ea fieri venti, partim vero manere
intus, et ex hac fieri terraemotus. Si ergo contingat alteram partem
exhalationis propelli ad terram, altera remanente in aere, tunc fit
ventus existente terraemotu; sed tales terraemotus sunt minores et
debiliores secundum virtutem, quia principium et causa ipsorum,
scilicet exhalatio, est divisa: sed divisa et deminuta causa, necesse
est et effectum dividi. Quod autem plures et maximi terraemotuum fiant
existente tranquillitate, patet, quia maximi terraemotus fiunt de
nocte, et magis etiam circa meridiem quam in aliis partibus diei: quia
tunc aer est tranquillissimus, vel propter praevalentiam solis in
meridie, vel propter eius absentiam in nocte. In nocte autem
frequentius fit terraemotus in diluculo ante principium diei, quia tunc
exhalatio maxime nata est moveri; tunc etiam propter adventum solis aer
incipit aliqualiter calefieri circa, et ideo frigidum terrae per
praesentiam contrarii fortificatum, fortificat ulterius calidum terrae
interius: et tale est principium segregationis et motus exhalationis,
propter aliquam causam propellentem; sicut Euripus, idest spiritus
circularis, propter multitudinem exhalationis fit fortior, et maiorem
facit terraemotum.
5. Secundo ibi: adhuc autem circa etc., ponit secundum signum
sumptum ex loco. Et dicit quod adhuc aliud signum est, quod exhalatio
sicca sit principium terraemotus, quia plures et vehementissimi
terraemotus fiunt in locis, quae habent mare fluens coniunctum, et in
quibus est terra spongiosa et subantrosa: eo quod in talibus multae
reperiantur exhalationes, quae propelluntur a mari propter eius
frigiditatem ad illas concavitates locorum; et ideo circa
Hellespontum, Achaiam, Siciliam et similes insulas, quae non solum
habent mare coniunctum, sed etiam mare videtur sub eis penetrare,
fiunt maximi terraemotus. Et huius ratio est, quia istae et similes
regiones sunt nimium constrictae inter maria circumstantia: et quia
istae regiones sunt calidae, propter hoc emittunt multas exhalationes,
quae propter multitudinem aquae maris actu frigidae, iterum
propelluntur ad terram, et postquam ibi calefactae sunt a caliditate
regionis, rarefiunt, et propter strictitudinem terrae non invenientes
locum, propellunt et commovent terram et causant terraemotum. Ipsa
enim exhalatio nata est efflare et exire foras, sed repulsa a
frigiditate aquarum non potest efflare. Unde concludendum est, quod
omnes regiones quae habent subtus concavitates inanes et vacuas, quae
possunt recipere multam exhalationem, magis concutiuntur, et maiores
faciunt terraemotus.
6. Tertio ibi: et vere autem etc., ponit tertium signum quod
sumitur ex tempore. Et dicit quod propter eandem causam, scilicet
quia causa terraemotus est exhalatio inclusa in terra, terraemotus
fiunt frequentius in vere et autumno et in pluviosis et aestuosis
temporibus, quam in aliis. Et huius ratio est, quia illa tempora
habent multam caliditatem et humiditatem coniunctam, et ideo multam
proferunt exhalationem. Sed in aestate et in hieme minus fluit de
exhalatione: quia in hieme exhalatio cito extinguitur a vehementi
frigore, in aestate autem propter excellentiam calidi exterminatur et
propellitur in oppositum; et ideo rarius in his temporibus accidit
terraemotus. Fit etiam in temporibus siccis temperate, quia in illis
temporibus aer est maxime spumosus, et multam proferens exhalationem
siccam: hoc autem maxime causat terraemotum, quando magis exhalat de
sicco quam de humido. In pluviosis autem temporibus fit, tum quia
tunc maior exhibetur materia exhalationis et plus de ea generatur, tum
quia, ex eo quod exhalatio quae est in superficie terrae, repellitur
intus propter pluviam, ea quae prius erat intus, in concavitatibus
terrae angustatur compressa in parvo loco, et angustata quaerit locum
maiorem, et pellit terram ut fluat exterius, et sic causat
terraemotum.
7. Deinde cum dicit: oportet enim intelligere etc., ostendit
praedictam causam per quandam similitudinem in corporibus animalium,
simul ostendens modum et virtutem spiritus in movendo. Et dicit quod
sicut spiritus interceptus in corporibus nostris dupliciter movet
corpus, scilicet per pulsum et tremorem, sic etiam existimandum est
spiritum, idest exhalationem, similiter facere in terra. Spiritus
enim vitalis in corpore nostro est causa pulsuum, inquantum per
ebullitionem vel respirationem propellitur ad exterius; et etiam est
causa tremoris propter frequentem pulsationem, eo quod frequenter
repulsus repellit. Sic etiam similiter ipse spiritus inclusus in terra
aliquando propellit terram ad alteram partem, et vehementer repulsus
facit terram tremere, et causat terraemotum: sicut etiam in nobis post
urinationem accidit frequenter tremor quidam, propter hoc quod aer
frigidus ingrediens interiora per vias urinae, propellit spiritum
intus, et propellitur ab eo, et sic propellentes se invicem frequenter
percutiunt membra, et faciunt ea tremere. Eodem modo oportet
intelligere de exhalatione, quae propulsa ad unam partem terrae
repellitur ad aliam, et sic frequenter percutiendo partes terrae,
facit eam tremere et causat terraemotum. Aliquando autem spiritus
movetur non ad latus, sed sursum motu recto, quasi ebulliendo, et
tunc pellit terram sursum, et causat terraemotum, qui aliquando
subvertit domos et turres ingentes et civitates, transportando terram
in qua sunt a loco suo. Nec est incredibile quod dicitur de motu
spiritus, quia virtus eius in movendo est maxima. Quod si volumus
intelligere, oportet considerare eam non solum ex his quae fiunt in
aere, ubi propter ipsius vehementiam frequenter evelluntur arbores et
subvertuntur aedificia: hoc enim fit et de facili creditur propter
ipsius magnitudinem; sed etiam oportet illam virtutem considerare in
corporibus animalium, in quibus accidunt tetani et spasmi propter motum
ipsius spiritus: quia retractis spiritibus moventibus nervos,
retrahuntur nervi et exsiccantur, vel replentur humore grosso humido.
Sciendum est autem, quod spasmus est retractio nervorum simpliciter
cum dolore vehementi: tetanus autem est contractio partium anteriorum
vel posteriorum. Eodem modo oportet intelligere, comparando maiorem
motum spiritus factum in aere ad ictum parvum in corpore animalis, quod
spiritus inclusus in partibus terrae, facit multos vehementes motus et
causat terraemotum.
8. Deinde cum dicit: signa autem horum etc., regreditur ad
declarandam causam iam dictam per signa consequentia terraemotum. Et
circa hoc duo facit: primo eam declarat per signa apparentia in terra;
secundo per signa apparentia in alto, ibi: adhuc fieri solem et
cetera. Prima iterum in duas, secundum duo signa quae ponit. Primo
enim ponit primum signum, et dicit quod horum, scilicet quae dicta
sunt, facta sunt signa manifesta ad sensum nostrum. Quorum primum
est, quod terraemotus in quibusdam locis factus, non prius cessavit
quam exhalatio et spiritus movens erumperet superius, et fieret ventus
Etesius, qui erumpendo ex terra propellit aerem superius, sicut
Ecnephias procedens ex nube propellit ipsum inferius: quod est
manifestum signum, quod spiritus intus inclusus est causa terraemotus.
Et hoc dicit esse factum tempore suo circa Heracleam, civitatem quae
est in regione Ponti, et similiter circa sacram insulam quae dicitur
Vulcani, et est una de insulis Aeoli, qui reputabatur ab antiquis
illius regionis Deus ventorum. Et propter multitudinem exhalationis
in illis locis quandoque terra incipit intumescere per modum collis, et
sonos magnos causat. Et illa exhalatio quandoque effluxit, et
elevavit secum favillam et cinerem, ex eo quod tum a caliditate loci
tum a vehementi motu ignita esset, et Liparaeorum civitatem non longe
existentem combussit et incineravit, et fere inutilem reddidit, et
pervenit usque ad quasdam civitates Italicorum. Et illa etiam
exhalatio dicitur esse causa ignis generati in praedicta insula Etnae.
9. Secundo ibi: argumentum autem est etc., ponit secundum signum
sumptum ex his quae accidunt circa terram. Et dicit quod aliud
argumentum sive signum, quod exhalatio sicca fluat in terra, est
quia, cum ventus Auster est futurus flare in illa regione, tunc
praesignificatur flatus eius per sonum, factum in illis insulis in
parte illa in qua debet fieri exsufflatio eius. Et huius ratio est,
quia mare a remotis propellitur ab Austro ad illas insulas, et Auster
etiam repellit exhalationem factam exterius et extra terram ad intra,
saltem in illa parte in qua terra supergreditur mare: et illa exhalatio
violenter ad interius repulsa percutit partes terrae, et facit
quandoque sonum sine terraemotu. Et hoc propter duo: primo propter
amplitudinem locorum ad intra, ad quae exhalatio repellitur, quae sunt
capacissima: et ideo recipiunt in se exhalationem cum sono sine
terraemotu; secundo propter paucitatem spiritus seu aeris repulsi ad
interius. Potest etiam assignari alia ratio huius, quia ventus
Auster, cum sit calidus ut superius probatum est, non totam
exhalationem repellit ad intra, sed sua caliditate partem disgregat et
elevat sursum: et ideo propter paucitatem exhalationis repulsae ad
intra fit sonus sine terraemotu.
10. Deinde cum dicit: adhuc fieri solem etc., probat idem per
signa ex his quae apparent superius. Et dividitur in tres partes,
secundum quod tria sunt signa quae ponit. Circa primum autem signum
dicit, quod signum quod motus exhalationis in terra sit principium
terraemotus, est quia frequenter contingit circa terraemotum solem
fieri caliginosum et obscurum sine interpositione nubis, et etiam ante
terraemotus matutinos ut frequentius contingit fieri tranquillitatem et
vehemens frigus. Et ratio primi est, quia illa exhalatio et spiritus
qui suo motu rarefacit et disgregat aerem, incipit discedere et
progredi subtus terram, et ideo aer relinquitur humidus et grossus: et
ex hoc sol qui per ipsum videtur, videtur obscurus sine nube. Et
etiam quia ipse spiritus qui propellitur ad terram, partim remanens in
aere propinquo terrae propter frigiditatem terrae et aquae, frigescit
et ingrossatur: et ideo oppositus visui nostro impedit nobis claritatem
solis. Fit autem tranquillitas et frigus ex hoc, quia illa exhalatio
sicca et calida commovet aerem, cum ut supra dictum est, illa sit
materia ventorum, et etiam calefacit ipsum: sed quando ad intra
propellitur, tunc per absentiam suam facit in aere oppositum, scilicet
tranquillitatem et frigus: eadem enim causa facit quandoque unum per
se, et oppositum per accidens. Accidit autem maxima tranquillitas
praesertim ante maiores terraemotus, velut materia non sit divisa sub
et supra, sed tota repulsa est intra. Ex quo sequitur utrumque
maius, scilicet maior tranquillitas supra terram, et maior terraemotus
intra. Sed quia posset aliquis dicere quantum ad frigus, quod venti
videntur ad sensum esse frigidi, et ideo non videtur quod per absentiam
suam faciant frigus, sed magis per praesentiam, ideo hoc removet et
dicit, quod venti secundum propriam naturam sunt calidi: quia ventus
est multitudo exhalationis siccae et calidae circa terram motae; sed
videntur frigidi, quia movent secum aerem existentem plenum multo
frigido vapore. Sicut spiritus, idest flatus, exsufflatus ab ore in
principio est calidus, licet non multum appareat propter paucitatem,
sed de longe ab ore est frigidus, eadem causa qua etiam venti sunt
frigidi, scilicet quia propellit aerem frigidum. Deficiente igitur in
superficie terrae tali virtute, scilicet calefactiva exhalationis,
rationabile est circa terram fieri frigus propter fluxum vaporum aquae
et terrae, et terraemotum tunc fieri: quia exhalatio, quae est
materia eius, repulsa est intra terram.
11. Secundo ibi: idem autem causa etc., ponit secundum signum
sumptum ex his quae videntur in alto. Et dicit quod idem, scilicet
propulsio exhalationis in terra, sit principium terraemotus, consuevit
declarari ex hoc signo, quia antequam terraemotus incipiat de nocte,
tranquillitate existente de die aut parum post occasum solis, apparet
quandoque in aere nubecula quaedam tenuis, porrecta et extensa in
longum propter dispositionem materiae ad modum lineae rectae: quod
accidit propter translationem spiritus, idest exhalationis siccae, ad
terram. Deficiente enim spiritu sicco et calido, vapor relictus fit
tenuis, non extensus per latus sed longae figurae, propter defectum
materiae. Cuius simile accidit circa litus maris: quia quando ventus
vehemens incidit mari et facit ipsum vehementer fluctuare, tunc fiunt
in litore maris rhegmines et ventositates, vel undae distortae et
grossae; sed quando mare est tranquillum a ventis, tunc fiunt
rhegmines subtiles et rectae: quia tunc spiritus movens est tenuis et
parvus. Dicuntur autem rhegmines, secundum Alexandrum, figurae
aquae, idest undae in litoribus factae ab infusione spirituum, idest a
commotione ventorum, allisae litoribus irregulariter, idest non semper
eodem modo. Et hoc idem quod facit ventus in mare, facit spiritus
movens aerem circa praedictam caliginem: quia quandoque, scilicet
quando est potens, facit distortas et inordinatas figuras, quandoque
autem, cum est debilis, facit parvas et subtiles.
12. Tertio ibi: propter eandem causam etc., ponit tertium
signum. Et dicit quod propter eandem causam, scilicet propter
impulsum exhalationis introrsum et infrigidationem terrae in
superficie, contingit quandoque fieri terraemotum circa eclipses
lunae: quia quando lumen lunae adhuc non deficit, licet propinqua sit
interpositioni, tunc per virtutem quam accipit a sole, adhuc calefacit
aerem, et manet in eo exhalatio sicca; sed quando fit eclipsis, tunc
luna propter defectum luminis non calefacit terram et aerem: frigefacto
igitur aere circa terram, propellitur a frigido per antiperistasim
exhalatio in ipsam terram, in qua fit terraemotus; et fiunt
terraemotus et circa eclipses. Ad cuius evidentiam considerandum est,
quod lumen solis secundum quod solis, est generativum caliditatis,
sicut experientia docet: et propterea, quia luna a sole illuminatur,
lumen lunae secundum quod est a sole, est calefactivum; quamvis ab
ipsa luna accipiat virtutem movendi humida. Et ex hoc contingit quod,
luna totaliter illuminata a sole, inferiora sunt calida: propter quod
dicit Aristoteles in libro de animalibus, quod in plenilunio noctes
sunt calidiores. Sed ipsa deficiente frigefiunt aer et terra: sicut
accidit in coniunctione et in eclipsi. Deficit autem illuminatio lunae
a sole per interpositionem umbrae terrae inter solem et lunam; licet
enim umbra terrae non agat in lunam, et ideo non sit per se causa
infrigidationis terrae, tamen per accidens est eius causa: quia
accedente luna ad umbram terrae sol incipit sibi fieri oppositus, et
ipsa impediente non illuminat lunam, et terra non illuminatur a luna
lumine participato a sole, neque etiam calefit ab ipsa. Et propter
hoc, terra infrigidata, exhalatio concluditur in terra et causat
terraemotum, et fit in aere tranquillitas. Sed quia posset aliquis
dicere quod interdum sunt eclipses non existente tranquillitate aeris,
quia quandoque fit ventus ante futuras eclipses per sex horas (sicut
quando futura est eclipsis in medio noctis, tunc fit ventus ante in
principio noctis, sed quando debet fieri in diluculo, tunc fit
antecedenter ventus in medio noctis), respondet philosophus et dicit,
quod illius in causa est, quia quando luna appropinquat ad locum in quo
futura est eclipsis, tunc caliditas quae causatur a luna in superficie
terrae, incipit marcescere et remitti, qua remissa, aer qui prius
erat tranquillus propter excessum caloris, qui prohibebat motum
exhalationis, incipit moveri per motum exhalationis: et tunc fit
ventus, tanto tardior quanto eclipsis fit tardior, ut dictum est.
Fit itaque circa eclipsim lunae ventus et terraemotus: et huius ratio
est, quia luna cuius est movere humida, praesertim ea movet in suis
revolutionibus, ut experientia docet in corporibus animalium, et ex
hoc in illo tempore causat multam exhalationem, quae aut existit in
aere supra terram, et fiunt venti, aut includitur intra cavernas
terrae, et generatur terraemotus. Sed videtur Aristoteles
contradicere his quae superius dicta sunt. Supra enim dixit quod
praedictas eclipses et terraemotum contingit fieri existente
tranquillitate: hic autem dicit quod ante eclipses lunae contingit
ventos fieri. Hanc autem quaestionem Alexander solvit duobus modis,
ex quibus tamen completur una solutio perfecta. Primo, quia quod ante
eclipses sint venti, hoc est propter remissionem caloris, qui
prohibebat motum exhalationis, ex qua generantur venti: sed quod non
sint, sicut prius dixerat, accidit propter infrigidationem aeris circa
terram, ex qua repellitur exhalatio intra terram. Secundo dicit quod
haec duo dicta intelligi non debent secundum idem tempus: quia quod hic
dicitur quod ante eclipses fiunt venti, intelligitur de tempore
antecedente eclipsim per sex horas, sed quod prius dictum est,
intelligi debet de tempore propinquo terraemotui vel eclipsi.
|
|