Caput 15

1. Postquam philosophus ostendit causam terraemotus, et eam per multa signa declaravit, hic determinat de accidentibus consequentibus terraemotum. Primo ergo assignat causam quare terraemotus quandoque non cito cessat, sed durat per longum tempus, et aliquando etiam interpolatione facta, post annum vel duos sentitur notabiliter terraemotus debilior circa eadem loca. Et dicit quod, quando fortis fuerit factus terraemotus, tunc exhalatio movens terram non statim cessat, agitando scilicet ipsam semel vel ad parvum tempus, sed aliquando durat per quadraginta dies, et quandoque sentitur post duos annos, facta interpolatione sicut praedictum est. Causa autem huius est, quia intra cavernas terrae inclusa est magna multitudo exhalationis, et loca etiam in quibus recipitur illa exhalatio, sunt parva, et habent exitus strictos et latera solida, quae cum difficultate franguntur: et ex hoc illa exhalatio non potest cito et in parvo tempore exire, sed diu durat. Necesse est enim intus retineri quod non potest faciliter exire: velut cum in aliquo loco fuerit magna multitudo aquae, et foramen per quod exit fuerit strictum, non cito exit, sed longo tempore durat exitus eius. Et hoc etiam declarat per simile in corpore nostro de motu spiritus febrilis, qui fit in nobis propter putrefactionem humorum, et causat magnos pulsus et frequentes, per quos ostenditur febris in corpore animalis. Sicut igitur spiritus febrilis non cito neque repente cessat, sed durat per longum tempus, quousque consumatur materia quae est principium talis passionis, sic etiam patet quod spiritus intus inclusus, non expandit vel effundit immediate omnem materiam ex qua fit ventus et terraemotus, sed necesse est terram agitari quousque consumptae fuerint reliquiae exhalationis. Sed tamen agitatur continue debilius, quanto minus de materia remanserit intus, quousque tam parum remaneat, quod non potest amplius movere terram. Non assignat autem Aristoteles causam interpolationis terraemotus. Potest tamen ista esse causa, quia quandoque remanet exhalatio inclusa per longum tempus secundum modicam quantitatem, quae non potest movere terram: et propter hoc quiescit a terraemotu; sed postea per processum temporis augetur illa exhalatio, vel propter eandem constellationem quae priorem adduxit, vel propter aliam causam: et ita fortificata exhalatio iterum movet terram post annum aut post duos annos.

2. Secundo ibi: sicut enim et percussus etc., ostendit causam quare quandoque fit sonus ante terraemotum, et aliquando etiam fit non futuro terraemotu. Et dicit quod eadem exhalatio quae facit terraemotum, facit etiam sonos, vel praecedentes terraemotum, vel etiam sine terraemotu. Et declarat hoc per simile in aere exteriori: quia sicut aer exterior percussus ad aliquod corpus solidum et concavum, vel etiam percutiens tale corpus (quia nihil differt utrum aer sit percutiens vel percussus, ex eo quod ad causandum sonum necesse est percutiens et percussum esse simul), causat diversos sonos secundum diversam dispositionem percutientis et percussi, sic exhalatio exiens per diversos poros terrae diversimode dispositos et figuratos, facit varios et diversos sonos, ita ut aliquando terra videatur mugire vel alios terribiles sonos emittere, sicut dixerunt hi qui prodigia divulgabant. Praevenit autem sonus motum, quia exhalatio aliqua quae est subtiliorum partium et magis penetrabilis, citius exit, et non potens causare terraemotum, facit diversos sonos; et citius etiam a nobis auditur, quia penetrabilior est sonus et magis sensibilis quoad nos, quam motus terrae causatus ab exhalatione.

3. Tertio ibi: iam autem et aquae etc., assignat causam quare tempore terraemotus fiunt inundationes aquarum: et assignat circa hoc duas rationes. Primo enim dicit, quod in terraemotibus contingit aliquando effluxio aquarum; non tamen credendum est, quod aqua sit causa terraemotus, sicut posuit Democritus, sed huius ratio est, quia spiritus vel exhalatio erumpens, inveniens aquam in superficie terrae, propellit eam vel per se vel per eversionem terrae: scilicet vel ponendo lapides et terram quae erat in fundo loci, supra aquam, qui descendentes cum impetu causant effusionem aquarum, ut patet ad sensum, vel propellendo aquam inventam in superficie terrae ab inferiori. Et hoc modo etiam venti sunt causa inundationis aquarum, sed non e contra; quia per eandem rationem posset aliquis dicere terram esse causam terraemotus activam, quia ipsa agitata evertitur, sicut aqua agitata effluit et effunditur: effusio enim eversio quaedam est. Et ideo potius dicendum est, quod aqua et terra in tali motu se habent magis passive et ut materia quam ut agens, quia in hoc motu patiuntur sed nihil agunt; exhalatio autem sive spiritus habet se in ratione moventis. Et hanc rationem inducit contra Democritum. Secunda vero ratio est, quia aliquando flant supra terram et supra mare venti contrarii, quorum unus pugnando adinvicem succumbit alteri, et repellitur extra mare ad cavernas terrae, et in eis manet, et causat terraemotum. Cum igitur iste ventus non possit resistere vento contrario, et spiritus contrarius circumvolando supra mare elevaverit multam aquam, et congregaverit eam in se, proiicit eam in litora ubi propulsus fuerat ventus contrarius, et fit cataclysmus, hoc est inundatio sive diluvium. Sicut factum fuit in Achaia, ubi extra mare flabat Auster, intra vero erat Boreas; cum autem facta esset tranquillitas, ex eo quod Auster victus fuisset et cessasset et ingressus fuisset terram, tunc facta est inundatio et terraemotus. Et tunc fit maior terraemotus et maior inundatio: quia mare non dat exitum spiritui vim facienti de subtus, sed resistit ei, et propter hoc maiori impetu spiritus agitat mare et terram, ille quidem qui propellitur in terram, faciendo terraemotum, ille autem qui est hypostasis, idest subsistens, et remanet supra mare, facit cataclysmum, idest diluvium. Videtur autem Aristoteles contradicere sibi ipsi: supra enim probatum est, quod venti contrarii non possunt simul flare, hic autem dicit quod inundatio aquarum accidit, quia venti contrarii simul flant et adinvicem pugnant. Sed considerandum est, quod superius probatum est quod venti contrarii non possunt simul flare diu et per longum tempus, sed non inconveniens est quod simul flent per parvum tempus: in cuius signum supra induxit istam rationem, quia si simul flarent, unus superaret alium, et sic non possunt diu simul flare. Vel intelligendum est, quod superius vocavit ventos contrarios tantum, qui opponuntur omnino diametraliter, cuiusmodi sunt Auster et Septentrio, non autem Auster et Boreas.

4. Quarto ibi: secundum partem etc., comparat terraemotum vento, ostendens quare terraemotus non fit simul per totam regionem, ventus autem fit per totam regionem. Et huius simile dicit esse in siccitatibus et pluviis, quae fiunt secundum partes regionis, et non per totam regionem. Huius autem ratio est, quia exhalatio ex qua causatur terraemotus, propellitur interius ad unum locum determinatum, ut supra dictum est: et ex consequenti terraemotus fit in uno loco, in quo sol non habet tantam virtutem, quod possit disgregare huiusmodi exhalationem impediendo motum eius. Hoc autem non accidit de vento, quia illa exhalatio superius existens per virtutem solis disgregatur et dispergitur per totam regionem: et ita venti non fiunt per partes sed secundum totam regionem. Sed materia pluviae licet elevetur in altum, tamen ibi per virtutem solis non disgregatur, sed potius frigefacta per illud frigus congregatur in uno loco: et ex hoc pluvia fit secundum partes sicut etiam terraemotus, non autem venti, licet ex eadem materia generentur cum terraemotu.

5. Quinto ibi: quando igitur fuerit etc., determinat ultimo de differentiis terraemotuum, simul ostendens quare in insulis remotis a terra minus fiat terraemotus quam in propinquis. Primo igitur tangit id quod supra dictum est, quod scilicet exhalatio dupliciter movet terram, aliquando scilicet per modum tremoris, aliquando autem per modum pulsus; quia quando exhalatio movetur in terra secundum latitudinem terrae, et percutitur ad alterum latus, tunc facit multas percussiones, et facit tremere terram; sed quando exhalatio movet terram sursum, tunc fit terraemotus per modum pulsus. Et hoc fit raro, quia difficile est tantam exhalationem convenire in profundo ut possit terram proiicere sursum. Sed quando hoc fit, propellitur sursum multitudo lapidum: sicut accidit in caldariis quae bulliunt, in quibus gravia superius propelluntur. Et hoc etiam potest esse causa inundationis aquarum, sicut supra dictum est. Et tales terraemotus sunt difficiles et periculosi, quia eos concomitatur subversio terrae et ruina locorum, sicut accidit in terraemotu qui factus est circa Sipylum civitatem, et in campo qui dicitur Phlegraeus, et etiam circa Ligusticam regionem. Assignat autem causam quare in insulis remotis a terra minus fit terraemotus quam in propinquis, dicens quod in insulis Ponticis, quae sunt multum remotae a terra, rarius accidit terraemotus quam in propinquis, propter quatuor causas. Prima est, quia multitudo aquae maris sua frigiditate infrigidat exhalationem propinquam in insulis existentem, et ex consequenti facit eam immobilem, quia principium movendi est calor, qui per infrigidationem aufertur. Secunda vero ratio est, quia mare circumdans humefaciendo insulas facit eas graviores et ponderosiores, et sic non ita de facili moveri possunt; ad sensum autem patet, quod terra humefacta gravior est quam sicca, et ex hoc est magis immobilis. Tertia est, quia quod movetur uno motu, necesse est tunc quiescere ab omni alio motu eiusdem speciei, sive ex eodem principio immediate causato; mare autem circumfluens fertur propter multitudinem venti huc et illuc, et ex consequenti non potest moveri motu terrae, et fit immobilis alio motu: mari autem facto immobili, immobilitantur et insulae ipsae. Quarta vero est, quia circa illas insulas mare occupat multa loca, exhalatio autem ex qua generatur terraemotus, quae est exhalatio sicca, generatur in terra, et propter nimiam distantiam non potest ferri ad insulas remotas, quia mare interiacens sua frigiditate condensaret ipsam: et ex hoc minus fit ibi terraemotus. Sed in insulis propinquis terrae magis generatur exhalatio, et frequentius agitantur, quia propter propinquitatem sunt quasi quaedam pars terrae. Et licet inter eas et terram sit intermedium paucum mare, tamen propter parvitatem distantiae non habet tantam virtutem, quod possit impedire motum exhalationis. Sed insulae Ponticae quae sunt remotae a terra, non possunt moveri nisi moveatur simul totum mare, quod est nimis difficile. Deinde recapitulat ea quae superius dicta sunt, et dicit quod iam dictum est de terraemotibus, quae sit natura ipsorum, et propter quam causam fiunt, et quomodo, et de accidentibus maximis et manifestioribus circa ipsos, de quibus sufficienter dictum est supra.