|
1. Postquam philosophus determinavit de his quae generantur ex
exhalatione sicca circa terram et in terra, sicut de ventis et
terraemotu, hic determinat de his quae generantur ex eadem in nube.
Et circa hoc duo facit: primo praemittit intentionem suam, et dicit
quod determinato de vento et terraemotu restat consequenter dicendum de
coruscatione et tonitruo, et de typhone, idest de vento circulari
expulso ex nube, et de incensionibus et fulminibus, et simul de
omnibus, quia omnium est idem principium, scilicet exhalatio sicca,
et omnia etiam sunt substantialiter exhalatio, quae differt secundum
motus et passiones diversas.
2. Deinde cum dicit: exhalatione enim etc., prosequitur intentum
suum. Et circa hoc duo facit: primo praemittit quaedam necessaria ad
propositum; secundo determinat de coruscatione et tonitruo secundum
opinionem propriam, ibi: segregata quidem igitur et cetera. Circa
primum praemittit tria. Primum est, quod sicut saepe dictum est
prius, cum aqua et terra calefactae fuerint virtute solis, elevatur
duplex exhalatio, una quidem humida, quae est principium pluviae,
nivis et grandinis, et similium, alia autem sicca, quae est
principium propositorum sicut videbitur, et etiam quorundam prius
determinatorum. Et ambae illae exhalationes simul elevantur, quia nec
humida nec sicca sola sine alia ascendit, sicut supra declaratum est.
Secundum est, quod aggregatum ex istis duabus exhalationibus si sit
humidum a praedominio, tunc propter frigiditatem convertitur in nubem,
sicut dictum est in praecedentibus. Tertium est, quod nubes est
densior in parte superiori quam in inferiori; et huius ratio est, quia
necesse est nubem esse frigidiorem, et ex consequenti densiorem, in ea
parte ubi deficit caliditas disgregans nubem; in parte autem superiori
magis deficit caliditas, quia pars superior mediae regionis magis
distat a puncto reflexionis: igitur ibi nubes est spissior. Sed in
parte inferiori nubes est rarior, quia est minus frigida, et
propterea, quia est minus densa, fulmina, Ecnephiae et omnia
huiusmodi quae fiunt ex sicca exhalatione, propulsa a frigido moventur
inferius, quamvis exhalatio sicca sit nata moveri sursum propter
naturam caliditatis. Sicut in simili accidit, quia nuclei et parvi
lapilli, dum comprimuntur inter digitos ex una parte, exeunt ex alia
quae est minus compressa et densa.
3. Deinde cum dicit: segregata quidem igitur etc., inquirit causas
et principia aliquorum propositorum, scilicet tonitrui et
coruscationis, quae sunt nobis magis manifesta; sed in principio
tertii libri reddit causam aliorum minus manifestorum. Circa hoc autem
tria facit: primo ostendit causam et modum generationis tonitrui;
secundo manifestat causam coruscationis, ibi: spiritus autem extrusus
etc.; tertio comparat illa duo simul, ibi: fit autem post
percussuram et cetera. Dicit ergo primo quod exhalatio calida et
sicca, elevata cum vapore humido iuxta primum suppositum, quantum ad
partes subtiles dispergitur in aere supra locum frigidum per virtutem
calidi, sed alia pars quae est grossior, quae propter grossitiem non
elevatur in altum, includitur in partibus aeris frigidi coagulantis
nubem, et in nube, segregata tamen a frigiditate partium nubis. Et
illa exhalatio sic in nube inclusa, propter frigiditatem nubis exitum
petit, et movetur huc et illuc, et facit magnam percussionem frangendo
latera nubis. Et ex tali percussione et fractione causatur sonus, qui
vocatur tonitruum. Et hoc declarat per simile: quia fumus existens
intra lignum viride, aliquando resolvitur et subtiliatur a calido
ignis, et sic subtiliatum quaerit maiorem locum et petit exitum, et
sic percutiendo lignum vel corticem per violentiam, causat diversum
sonum secundum diversam dispositionem materiae et exhalationis
moventis; de quo sono dicunt vulgares, fabulas et prodigia sectantes,
quod est risus Vulcani, quem dicebant esse Deum ignis: alii autem
dicunt quod est risus Vestae, quae secundum eos est dea ignis;
aliquando etiam, cum scilicet sonus est magnus et subitus, dicunt quod
est comminatio utriusque ad circumstantes. Huic etiam simile apparet
in castanea non scissa, et posita ad ignem: cum enim exhalatio per
calorem subtiliata exitum quaerit, tunc frangit castaneam cum magno
sono. Et eodem modo exhalatio subtiliata quaerens exitum ex nube, et
percutiens cum violentia latera nubis habentia spissitudinem, et
frangens ea, facit sonum quem vocamus tonitruum. Causa autem
diversitatis sonorum est ex diversitate percussionum et ex diversitate
et irregularitate partium nubis, quarum quaedam sunt frigidiores et
spissiores, propter quod fortius repercutiuntur et sonant, aliae vero
sunt minus spissae, et ex hoc remissius sonant. Tonitruum igitur est
sonus factus propter causam dictam, scilicet propter collisionem
violentam exhalationis siccae ad latera nubis a frigido propellente.
4. Deinde cum dicit: spiritus autem extrusus etc., ostendit causam
coruscationis. Et dicit quod eadem exhalatio sicca quae ex collisione
sua causat tonitruum, extrusa et propulsata inferius secundum multas
partes, ignitur debiliter in partibus subtilioribus et coloratur:
sicut etiam apparet in corpore ignibili violenter ac fortiter moto,
quod propter motum ignitur. Et hoc dicimus coruscationem extrusam a
nube, et coloratam sive ignitam a calido igniente.
5. Deinde cum dicit: fit autem post percussuram etc., comparat
ista duo quantum ad tempus apparitionis et generationis. Et dicit quod
coruscatio secundum naturam posterius generatur quam tonitruum: quia
tonitruum causatur ex violenta percussione ad latera nubis, coruscatio
autem est ignitio exhalationis extrusae a nube: extrusio autem et
ignitio sunt posteriores percussura. Sed quod coruscatio prius
videatur quam audiatur tonitruum ideo est, quia visus in apprehendendo
anticipat auditum: quia auditus indiget tempore ut sonus cum motu
locali veniat ad ipsum, sed perfectio visus a visibili non est in
tempore, sed in indivisibili. Et ex hoc sensus visus perfectior est
auditu, ut patet in I Metaphys., quia citius et immaterialius
immutatur ab obiecto. Et hoc manifestat Aristoteles in motu
triremium, idest navium quae habent tres ordines remorum: quia quando
remigantes elevant remos a prima percussione, prius videtur elevatio
remorum quam audiatur sonus ex percussione praecedenti. Patet etiam
quod in ripa Sequanae, ab existentibus de longe prius videtur elevatio
percussorii lotri, cum purgant pannos, quam audiatur sonus. Et qui
intuentur de longe lapidicidas, vel incidentes ligna, prius vident
elevationem securis vel mallei, immo prius vident secundam
percussuram, quam audiant sonum primae. Sic etiam licet tonitruum et
percussura prius generetur quam coruscatio, tamen prius apparet
coruscatio, quia visus praevenit auditum.
|
|