|
1. Postquam philosophus determinavit de coruscatione et tonitruo
secundum opinionem propriam, hic ostendit opiniones aliorum suae
opinioni contrarias, et improbat eas. Circa hoc autem duo facit,
secundum quod duae sunt opiniones quas ponit. Primo ergo dicit quod
quidam, scilicet Empedocles et Anaxagoras, ponunt in nubibus esse
aliquem ignem, qui sit causa coruscationis et tonitrui. Sed illum
ignem dicebat Empedocles esse interceptum a radiis solaribus
descendentibus deorsum, quos existimabat esse corpora; sed Anaxagoras
dixit illum ignem esse aliquam partem aetheris, idest ignis, extrusam
a superioribus: quia opinabatur superiora esse de natura ignis. Et
utrique dixerunt micationem, idest illustrationem, ipsius ignis esse
coruscationem; sed sonum et sixim, idest stridorem illius ignis
extincti, sicut apparet in titione extincto in aqua, vocant
tonitruum. Quantum autem ad comparationem eorum, dicunt quod ambo
generantur secundum illum ordinem quo apparent. Sed opinio utriusque
videtur irrationabilis; magis tamen irrationabilis est opinio
Anaxagorae, qui dixit ignem esse interceptum per detractionem ab
aethere superiori, propter duas rationes. Prima est, quia de natura
ignis est ascendere et non descendere, ideo irrationabile est dicere
illum ignem descendere a sua sphaera: aut saltem debebat reddere causam
quare descendat, cum natus sit ascendere. Secunda ratio est, quia si
ignis descendit per impossibile, non est maior ratio quare descendat
uno tempore quam alio, et sic non magis descenderet tempore nubis quam
serenitate existente. Similiter etiam non est probabilis opinio
Empedoclis propter duas rationes. Prima, quia secundum opinionem
Empedoclis eodem modo deberet fieri tonitruum in qualibet parte nubis,
vel semper oporteret reponere in nube aliquod determinatum per se
existens in actu, puta ignem in actu, qui sit causa illorum, et a quo
separentur. Sed hoc multum differt a veritate: quia oporteret idem
dicere de nive, aqua et grandine et similibus, cum ista etiam
generentur in superioribus, sicut tonitruum et coruscatio; et sic, si
omnia ista essent prius in actu in superioribus, non generarentur ibi,
sed quasi in quadam apotheca conservarentur, et tempore quo descendunt
segregarentur ab aliis: quod est derisibile. Secunda ratio est, quia
si nubes inspissata interciperet ignem, eadem ratione aqua calefacta a
sole vel ab igne, quando postea infrigidatur pateretur idem,
interciperet ignem, et haberet eosdem effectus: quia ubi est una
causa, ibi est unus et idem effectus; quod tamen non apparet.
Quamvis autem verum sit, quod spiritus, idest calida exhalatio,
facta ab igne in aqua, faciat aliquem fervorem, idest sonum
consequentem ebullitionem, non tamen facit sixim, idest stridorem
causatum ab extinctione ignis. Illi autem non dicunt quod ille ignis
faciat fervorem vel ebullitionem, sed sixim, idest stridorem. Est
autem differentia inter ebullitionem et sixim, quia ebullitio causatur
in frigido humido a calido evaporante et resolvente spiritum, sed sixis
causatur a frigido calidum extinguente, vel est sonus consequens
ipsum; quamvis et sixis videatur esse quaedam parva ebullitio: quia in
qua parte inciderit ignis qui extinguitur, illam partem parvo tempore
ebullire facit, et causat sonum. Est autem hoc quod dicitur de
extinctione ignis in nube, manifeste contra experientiam sensus. Si
enim ille ignis extingueretur in nube, et ex hoc causaret tonitruum,
coruscatio non appareret nobis tam manifeste ignita, sed extincta:
sicut titio extinctus in aqua et extractus non videtur incensus.
2. Secundo ibi: sunt autem quidam etc., ponit secundam opinionem,
et reprobat eam. Dicit ergo quod quidam fuerunt, qui dixerunt
coruscationem non esse aliquod reale, sed phantasiam et apparentiam
quandam; sicut dixit Clidemus, qui probabat hoc per simile de illo,
qui de nocte percutit supra mare: tunc enim apparet in mari ex aqua
elevata quidam fulgor sicut in igne. Et ita similiter etiam dicebant,
quod in nube velociter mota a vento vel aliquo huiusmodi, apparet
quidam fulgor, quem dixerunt esse coruscationem; ex percussione autem
nubis dixerunt causari tonitruum. Hanc autem opinionem reprobat
philosophus, et dicit quod antiqui dixerunt hoc, quia nondum erant
bene assueti scientiae de refractionibus radiorum, quae videtur esse
causa immutationis apparentis in aqua percussa. Cum enim percutitur
aqua et aliqualiter elevatur aliqua pars eius, visus ab ipsa
refrangitur ad aliquod corpus fulgidum. In puncto autem reflexionis
apparet color, mixtus ex colore corporis fulgentis et aquae a qua fit
refractio: et ideo magis apparet de nocte quam de die, quia lumen
solis ratione magnitudinis obumbrat illam apparitionem. Sed ista causa
non potest esse in apparitione coruscationis. Deinde recolligit ea
quae dicta sunt de coruscatione et tonitruo, tam secundum opinionem
aliorum quam propriam: et omnia sunt clara in littera. Deinde addit
quod omnia ista, scilicet ventus, terraemotus, tonitruum et
coruscatio, sunt idem secundum substantiam, quia omnia sunt exhalatio
sicca: quae quidem lateraliter mota et fluens circa terram, est
ventus, sed propulsa infra terram et ibi angustiam passa, est
terraemotus, in nubibus autem subtiliata, et propulsa a frigido quando
nubes congregantur in aquam, facit tonitruum, coruscationem, et
cetera quae sunt eiusdem generis. Sicut enim omnia quae generantur ex
vapore humido per coagulationem a frigido, sunt idem secundum speciem,
differentia secundum magis et minus et secundum diversas passiones vel
diversos modos patiendi, sic etiam omnia quae generantur ex sicca
exhalatione a calido inflammante vel frigido propellente, sunt idem
secundum speciem, sed differunt secundum quod diversimode patiuntur a
calido secundum plus et minus, et secundum diversam repulsionem a
frigido. Considerandum tamen est, quod terraemotus, tonitruum,
coruscatio et alia huiusmodi, dupliciter considerari possunt. Primo
formaliter, scilicet inquantum terraemotus est formaliter quidam
motus, tonitruum est sonus factus ab exhalatione, unde et nomen
sumpsit, coruscatio vero est illuminatio facta ab exhalatione incensa,
etc.: et sic manifestum est quod sunt diversarum specierum. Alio
modo considerantur fundamentaliter, quantum scilicet ad fundamentum
essentiale ex quo talia immediate generantur: et hoc modo sunt idem
secundum speciem, quia omnia immediate fiunt ex exhalatione sicca,
licet diversimode et secundum diversos modos generandi, sicut superius
dictum est.
|
|