|
1. Postquam philosophus determinavit de tonitruo et coruscatione in
fine praecedentis libri, in principio huius tertii intendit
consequenter determinare de aliis, quae generantur ex eadem exhalatione
sicca extrusa ex nubibus, puta de Ecnephia, typhone et huiusmodi.
Et dividitur in partes duas. In prima praemittit intentionem suam,
et dicit, quod postquam determinatum est de tonitruo et coruscatione,
quae sunt principales passiones in aere generatae ex materia ventorum,
dicendum est consequenter de residuis effectibus sive passionibus, quae
sunt minus principales, scilicet de Ecnephia, typhone, incensione et
fulmine, secundum modum prius inductum, scilicet accipiendo pro
principio quod duplex sit exhalatio ex terra, una humida et alia
sicca, et ostendendo quomodo et unde sit in ipsis principium motus et
generationis.
2. Secundo ibi: spiritus enim hic etc., prosequitur intentum. Et
dividitur in quatuor partes, secundum quod quatuor sunt passiones de
quibus determinat: primo enim determinat de Ecnephia; secundo de
typhone, ibi: quando autem segregatus etc.; tertio de incensione,
ibi: cum autem detractus igniatur etc.; quarto determinat de
fulmine, ibi: si autem in ipsa nube et cetera. Circa primum duo
facit: primo ostendit quid sit principium generationis Ecnephiae;
secundo ostendit causam continuitatis et magnitudinis eius, ibi:
quando quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo quod spiritus iste
qui exhalatio sicca vocatur, habens partes subtiliores, fluens ex ipsa
nube per interpolationem, et dispersus in multa loca, est principium
tonitrui et coruscationis, sicut prius dictum est. Sed si eadem
exhalatio spissior fuerit et minus subtilis, et segregetur ex nube
multa simul absque interpolatione, et feratur deorsum velociter, tunc
fit Ecnephias, qui est spiritus fluens ex nube secundum rectum deorsum
velociter, propter velocem segregationem quae fit a magnitudine
frigidi. Propter quod Ecnephias est ventus violentus: quia velocitas
segregationis facit motum velocem, velox autem motus non est sine
violentia; segregatur autem celeriter propter fortitudinem frigidi
segregantis.
3. Deinde cum dicit: quando quidem igitur etc., ostendit causam
multitudinis et continuitatis Ecnephiae. Et dicit quod, quando
exhalatio sicca, grossa et compacta, segregatur ex nube et est multa,
ita quod longo tempore una pars sequatur aliam, tunc spiritus
Ecnephiae fit magnus et continuus, propter multitudinem materiae
continuae exeuntis: sicut et contraria exhalatio, scilicet humida,
cum movetur, et incipiunt segregari partes et cadere pluvia, si sit
multa, una pars continue cadit post aliam, et fiunt magni et continui
imbres. Quod autem rationabilis sit similitudo inter istas duas
contrarias exhalationes, declarat per hoc quod utrumque horum est in
potentia in eadem nube; quia unumquodque est in potentia in materia ex
qua fit: Ecnephias autem fit ex exhalatione sicca inclusa in nube, et
pluvia generatur ex vapore ipsius nubis. Et similiter utrumque fit ab
eodem principio activo, scilicet a vehementi frigiditate: eadem enim
frigiditas loci et nubis concernit vaporem in aquam, et expellit
violenter contrariam exhalationem calidam ex nube. Propter quod etiam
multoties, cum tale principium fuerit applicatum nubi in qua utrumque
est in potentia, generatur utrumque simul; et si in nube fuerit maior
multitudo exhalationis siccae, fit maior ventus quam pluvia; si vero e
converso plus fuerit de vapore humido, generatur maior pluvia: simul
tamen fiunt Ecnephiae.
4. Deinde cum dicit: quando autem segregatus etc., determinat de
typhone. Et circa hoc duo facit: primo determinat de ipso typhone;
secundo de effectu eius, ibi: fit quidem igitur et cetera. Prima
iterum in tres: primo enim determinat de principio generationis eius;
secundo de motu ipsius, ibi: deorsum autem fertur etc.; tertio de
tempore et loco generationis eius, ibi: borealibus autem non et
cetera. Circa primum duo facit: primo facit quod dictum est; secundo
comparat typhonem ad Ecnephiam quantum ad generationem eorum, ibi:
veruntamen quia sicut et cetera. Dicit ergo primo quod, quando
spiritus inclusus in nube segregatur et expellitur a frigiditate loci et
superioris partis nubis ex amplo ventre nubis per angustum exitum et
parvam scissuram, et repercutitur ad aliquod corpus solidum, tunc fit
quidam ventus in portis et viis flans per modum turbinis, qui dicitur
typho. Et hoc fit ex eo, quod prima pars repercutitur ad terram,
sive ad aliud corpus solidum, vel aliqua alia ratione impeditur
anterius procedere, et revolvitur in partem subsequentem, et pars
sequens continue impellit priorem. Ideo cum pars prior non possit
procedere ante, quia impeditur, neque possit retroverti, quia
impellitur a sequenti, involvitur in sequenti, et reflectit se ad
latus ubi non invenit prohibens: et sic causat motum quasi circularem.
Motus enim qui est una latio, idest unus motus localis, si non est
motus rectus, scilicet sursum aut deorsum, sicut iste, oportet quod
sit circularis. Sicut autem movetur prima pars, ita similiter
moventur omnes subsequentes: et propter hoc fit ista revolutio super
terram, quae habet principium in nubibus.
5. Deinde cum dicit: veruntamen quia sicut etc., comparat typhonem
ad Ecnephiam. Et dicit quod similiter generantur, scilicet per
continuam segregationem nubis a spiritu, sive ab exhalatione sicca;
quod propterea necessarium est, quia typho velocius movetur
circulariter, quam nubes nata sit ex seipsa moveri, et ex hoc nubes
continue separatur ab exhalatione, ita tamen quod semper aliqua pars
nubis sequitur exhalationem. Et sic etiam generatur Ecnephias; sed
tamen ista duo differunt in motu: quia Ecnephias movetur motu recto,
typho autem movetur secundum circulum, propter causam iam dictam.
6. Deinde cum dicit: deorsum autem fertur etc., determinat de motu
eius. Et dicit quod typho licet sit generatus superius, tamen movetur
deorsum sicut Ecnephias, quia fertur in contrarium eius a quo
expellitur: expellitur autem a superiori parte nubis, quae est magis
frigida, propter hoc quod ibi deficit caliditas causata a reflexione
radiorum solarium, sicut supra dictum est: et ex consequenti movetur
inferius. Et vocatur ille spiritus typho, quando movetur deorsum
circulariter, et non est coloratus, nec a calido ignitus, sicut
multae aliae impressiones; quod accidit ex hoc, quia ille spiritus est
indigestus, et non est totaliter separatus a nube, sed semper trahit
secum aliquam partem nubis, et eius humiditas impedit eius colorationem
vel ignitionem.
7. Deinde cum dicit: borealibus autem etc., determinat de loco et
tempore generationis typhonis. Et dicit quod typho non generatur in
temporibus et locis borealibus, idest vehementer frigidis, nec etiam
in locis vel temporibus nivosis et congelatis, sicut nec Ecnephias.
Et huius ratio est, quia ista duo in hoc conveniunt, quod utrumque
est spiritus, idest exhalatio sicca. Cum autem obtinet excellens
frigus, idest quando est tempus vel locus excellentis frigoris, tunc
exhalatio calida statim in sui principio extinguitur a magno frigore.
Et propter eandem causam, in eisdem locis raro aut nunquam fit
tonitruum et terraemotus.
8. Deinde cum dicit: fit quidem igitur etc., ostendit effectum
mirabilem huius venti. Et dicit, quod sicut descendendo semper ducit
secum aliquam partem nubis, ita quando reflectitur a terra involvit
secum omnia super quae cadit, eradicando scilicet arbores, quandoque
evertendo domos, elevando saxa. Et cum inciderit ad mare, elevat
secum et involvit magnitudinem aquae maris: quandoque autem elevat
naves, propter quod multum timetur a nautis; quia super quaecumque
incidit, illa motu circulari circumeundo et vim faciendo evertit, et
revertendo elevat ea sursum.
|
|