|
1. Deinde cum dicit: cum autem detractus igniatur etc., determinat
de incensione. Et dicit, quod cum spiritus subtilior quam ille ex quo
generatur typho, segregatus fuerit ex nube, et ignitus propter suam
subtilitatem et motum violentum calidi, tunc fit passio quae dicitur
incensio. Et haec exhalatio sic incensa, cadendo coincendit aerem per
quem cadit; sed quia illa incensio non est fortis sed debilis, videtur
potius quaedam coloratio aeris ad modum albi.
2. Deinde cum dicit: si autem in ipsa etc., determinat de
fulmine. Et circa hoc tria facit: primo determinat de fulmine;
secundo de effectu eius, ibi: hic quidem enim etc.; tertio concludit
quoddam corollarium ex dictis, ibi: quare et quod spiritus et cetera.
De primo ergo dicit, quod si spiritus subtilis secundum substantiam et
multus in quantitate, extrudatur a frigido quod est in ipsa nube,
generatur fulmen, quod penetrat et frequenter adurit illud cui
incidit. Quod quidem est duplex: nam si spiritus fuerit magis
subtilis quam calidus, fit fulmen vehementer penetrans, sed non
adurit; si autem exhalatio fuerit minus subtilis et magis calida, fit
fulmen quod tardius penetrat, et maiorem moram faciendo adurit.
Primum poetae vocant argeta, secundum vero psoloenta.
3. Deinde cum dicit: hic quidem enim etc., determinat de efficacia
sive effectu fulminis. Et dicit quod primum fulmen, quod scilicet est
magis subtile quam calidum, propter eius subtilitatem velocissime
movetur, et penetrat illa super quae cadit antequam ipsa igniat, et
est adeo subtile, quod penetrat intra res per parvos poros et
insensibiles. Ex quo etiam ratio reddi potest multorum effectuum
mirabilium, qui efficiuntur ab hoc fulmine. Aliquando enim visum
est, quod ictu fulminis liquefacta est pecunia in marsupio, illaeso
marsupio: et hoc propter eius magnam subtilitatem, propter quam per
poros aut parva foramina, aut per os marsupii penetravit ad pecuniam,
illaeso marsupio. Et simili ratione inventi sunt homines mortui a
fulmine, vestimentis exterioribus illaesis; puer etiam in utero matris
exterminatus est, matre remanente intacta. Dicit etiam Seneca, quod
vinum quandoque sine combustione mansit, et remansit in dolio, adustis
asseribus et ad terram proiectis. Et huius ratio esse potest, quia
virtus penetrativa fulminis per quam confregit asseres et latera dolii,
multo maior est quam virtus vini, per quam natum est effundi deorsum:
ideo in minori tempore frangit latera vasis, quam vinum natum sit
moveri deorsum; quapropter confracto vase vinum stare potuit per
modicum tempus, maxime si sit vinum viscosum et grossum, et vas sit
porosum, quia tunc facilius fulmen pertransit vas quod est porosum,
quam vas in quo non inveniuntur pori. Sua etiam caliditate fulmen
facit vinum grossum et viscosum, maxime in superficie facere potest
quasi crustam, ut patet de sapa, propter quod vinum tardius
effunditur. Sed aliud fulmen, quia est grossius, propter nimiam eius
tarditatem non ita penetrat: et quia est calidius quam subtile, prius
adurit et colorat quam penetret, ita quod adustio praevenit motum
localem eius in penetrando. Hoc autem fulmen, quia propter suam
grossitiem non multum penetrat, ideo minus laedit dura et resistentia
quam rara. Unde aliquando inventum est, quod excussit aliquando
vestem, aliquando pilos et barbam hominis, homine in nullo penitus
laeso. Sed primum fulmen ea quae parum resistunt non colorat aut
adurit, sed cito penetrat, sicut prius dictum est. Ea vero quae
resistunt, ut sunt corpora dura, magis patiuntur ab hoc fulmine, quia
ea adurit propter duas rationes; primo quia ea quae sustinent fixionem
fulminis maiori tempore, magis patiuntur ab eo: sed fulmen agit in
resistentia maiori tempore; secundo quia quando resistitur spiritui,
tunc spiritus fortificatur et multiplicatur et fortius agit. Et hoc
etiam manifestat duobus exemplis. Primo quia visum est quandoque,
quod clypeus a parte interiori erat coopertus aere in aliqua parte, vel
etiam a parte exteriori, et iste clypeus ictus fulmine et lignum nihil
passum fuit, quia propter raritatem cito ipsum penetravit fulmen, sed
aes, quod magis resistebat, liquefactum fuit. Temporibus etiam
nostris miles, qui percussus est a fulmine, habebat scutum ligneum
suspensum humeris, et sub scuto arma ferrea: fulmen confregit et
partim liquefecit ferrum sub scuto, lignum autem scuti in nullo laesum
inventum est. Secundo dicit, quod sicut dictum est, fulmen aliquando
interfecit hominem propter resistentiam, vestimenta vero propter
minorem resistentiam pertransivit. Ex quo concludi potest, quod
primum fulmen magis periculosum est quam secundum. Si autem verum sit
quod fulmen habet alios effectus, qui proferuntur vulgo, ut puta quod
magis percutiunt campanilia Ecclesiae et loca sacra quam alia loca,
dicendum quod non est inconveniens, quod Daemones utantur virtute sua
circa hos mirabiles effectus naturae, ut ipsi rerum mirabilium auctores
videantur: sicut aliquando se immiscent nobilissimo effectui naturae,
scilicet generationi et propagationi humanae. Nos tamen hic non
quaerimus quid Deus permittat, sed quid natura faciat. Et de facili
dicere possumus, quod magis tangit campanilia et Ecclesias, quia sunt
altiores, et citius ei occurrunt. Sciendum est etiam quod Seneca
tres species fulminis dicit esse; sed istae de facili reducuntur ad
duas praedictas, ut patet intuenti.
4. Deinde cum dicit: quare et quod spiritus etc., concludit
corollarie ex dictis, quod fulmen non est lapis vel aliquod corpus
solidum, sicut tamen multi crediderunt, sed est spiritus, idest
exhalatio sicca, incensa et subtilis. Et hoc quod dicit philosophus,
declarat per ea quae patent oculis; quia combusto templo in Epheso a
fulmine, ibi, quia materia fulminis erat multa, videri poterat quod
fulmen est spiritus: quia quando templum percussum est, flamma
exhalationis incensae ferebatur hac illac ad multas partes templi, et
denique cum fumo templi ferebatur sursum, incensa sicut fumus propter
admixtionem humidi grossi quod exibat ex combustione templi. Sed
accidit de huiusmodi exhalatione sicut de fumo, quia etiam fumus est
quidam spiritus, et ardet sicut exhalatio, sicut prius dictum est.
Quando igitur materia est multa quae comburitur, tunc fit multus fumus
incensus, et manifeste videtur, sicut in incensione fornacis: quando
autem materia est pauca, non ita videtur fumus. Sic etiam quando
materia fulminis est multa, manifeste apparet quod fulmen est exhalatio
incensa, sicut accidit in fulmine percutiente praedictum templum:
quando vero materia est pauca, non ita videtur; quod tamen videtur in
uno, iudicandum est etiam in altero. Quod autem fulmen non sit corpus
solidum vel lapis, patet: quia tale corpus non potest habere
effectus, qui superius dicti sunt procedere a fulmine. Non enim
posset penetrare ad interiora, nisi prius ruptis exterioribus:
alioquin duo corpora essent simul in eodem loco, quod naturaliter non
potest fieri. Videtur etiam inconveniens esse, quod tam parvus lapis
evertat turres et domos. Considerandum tamen est, quod quandoque cum
fulmine antefertur lapis vel aliud huiusmodi deorsum, quod vel est
generatum in nube ab exhalatione calida, digerente humidum aqueum
nubis, sicut patet in decoctione laterum: qui lapis etiam quandoque
antefertur tonitruo, vel a vento circulari sursum est elevatum. Sed
iste lapis non est fulmen, ut dictum est, neque semper fit quando fit
fulmen.
5. Deinde cum dicit: semper enim oportet etc., reddit rationem
cuiusdam accidentis circa fulmen, quare scilicet illa quae percutiuntur
a fulmine, videntur moveri antequam percutiantur. Et huius ratio est
sicut ipse dicit, quia aliquis spiritus, velut fumus vel aer motus ab
ipso fulmine, semper praecedit et semper sequitur exhalationem
incensam, quae est fulmen: qui spiritus propulsus ante fulmen suo motu
movet corpora, quae patiuntur a fulmine. Et propter hanc causam
animalia fulmine percussa ut in pluribus inveniuntur habere caput
conversum ad fulmen, quia sentientes hunc motum qui praecedit fulmen,
naturaliter convertunt caput ad illam partem, ut cognoscant quid sit,
et sic percutiuntur fulmine.
6. Deinde cum dicit: et tonitrua autem etc., comparat fulmen ad
tonitruum. Et dicit, quod sicut fulmen deiicit et dividit corpora
quae tangit, ita similiter tonitruum quandoque dividit corpora. Sed
tamen non est imaginandum quod tonitruum dividat corpora mediante sono,
sed dividit mediante spiritu, idest exhalatione segregata a nube, quae
incidens alicui corpori plerumque dividit illud, sed non exurit, quia
non est ita subtilis et incensa sicut fulmen. Ipsum vero fulmen
dividit mediante motu exhalationis, exurit autem et colorat propter
ignitionem. Deinde recapitulat ea quae dicta sunt, dicens quod de
tonitruo et coruscatione et Ecnephia, iterum de typhonibus et
incensione et fulminibus dictum est quid sit unumquodque eorum secundum
substantiam: quia sunt exhalatio sicca. Sed differentia eorum est
secundum magis et minus subtile, et secundum alia accidentia
consequentia.
|
|