Caput 3

1. Postquam philosophus determinavit de his quae generantur ex exhalatione elevata a terra per motum et alterationem, consequenter intendit determinare de his quae fiunt per refractionem luminis ab exhalatione humida constante superius. Et circa hoc duo facit. Primo ponit intentionem suam, et dicit quod cum superius determinatum sit de his quae fiunt ex exhalatione humida per motum et alterationem, consequenter dicendum est de his quae fiunt per refractionem luminis ab eodem vapore humido, consistente in nube vel caligine, puta de halo, iride et virgis, et pareliis. Et circa hoc considerandum est quid sit unumquodque eorum, et propter quam causam fiunt, quia unumquodque eorum fit propter eandem causam.

2. Secundo ibi: ipsius quidem igitur etc., prosequitur intentum. Et circa hoc duo facit: primo determinat in generali de accidentibus et causis halo et iridis, et quorundam aliorum quae fiunt per refractionem luminis; secundo determinat de causa et principio illorum magis in speciali, ibi: quod quidem igitur visus et cetera. Prima iterum dividitur in duas partes: primo enumerat accidentia circa halo et iridem; secundo determinat de causis dictarum apparentiarum, ibi: causa autem horum et cetera. Circa primum duo facit: primo determinat de accidentibus halo; secundo de accidentibus iridis, ibi: iridis autem nunquam et cetera. Primo ergo dicit quod halo saepius apparet secundum circulum perfectum: dicit autem saepe, quia quandoque propter interruptionem caliginis a qua fit refractio, circulus interrumpitur. Fit etiam halo circa solem et lunam, et circa astra multum luminis habentia. Adhuc non minus apparet de nocte circa lunam et stellas, quam de die circa solem: immo magis apparet de nocte quam de die, quia in die lumen solis obscurat apparentiam eius. Et indifferenter fit in meridie et in sero, sed in mane et circa occasum minus fit. Vocat autem hic philosophus occasum, non illud tempus vespertinum quod communiter sero dicitur: alias sibi contradiceret, dicendo quod halo fit in sero et non fit circa occasum; sed vocat occasum declinationem solis a meridie, quae est ante illud tempus vespertinum et post meridiem. Et non fit halo circa occasum, quia tunc propter moram solis calor est ferventior, et dissipat eius apparentiam.

3. Deinde cum dicit: iridis autem nunquam etc., ostendit accidentia circa alias apparentias. Et circa hoc duo facit: primo ostendit accidentia circa iridem; secundo accidentia circa virgas et parelios, ibi: parelii autem et cetera. Circa primum tria facit: primo ostendit accidentia iridis quantum ad figurationem; secundo ostendit accidentia quantum ad tempus apparitionis, ibi: et post autumnale etc.; tertio quantum ad colores et numerum, ibi: neque duabus plures et cetera. Dicit ergo primo quod iris nunquam apparet secundum circulum perfectum, neque apparet in maiori portione circuli decisi per diametrum, sed sole oriente aut occidente apparet sub figura semicirculi completa, quae est maior portio circuli sub qua possit apparere; ille tamen circulus est minor quam circulus quem facit in meridie. Cum autem sol elevatur supra horizontem, apparet minor pars semicirculi; circulus tamen quem tunc facit, est maior quam ille quem faciebat oriente vel occidente sole.

4. Deinde cum dicit: et post autumnale etc., enumerat accidentia iridis quantum ad tempus apparitionis. Et dicit quod post aequinoctium autumnale existentibus diebus brevioribus, iris potest apparere in qualibet hora diei, quia tunc sol non multum elevatur super horizontem: sed in aestate, sole existente circa tropicum, non fit in meridie. Et hoc maxime in regionibus, in quibus sol multum accedit ad Zenith capitum: quia tunc basis pyramidis sub qua videtur iris, aut directe iacet supra terram, aut modica portio eius est per eam. Et tunc ad videndam apparentiam iridis, oporteret quod homo iaceret quasi resupinus in terra, et oculus non esset elevatus.

5. Deinde cum dicit: neque duabus plures etc., ostendit quot sint irides secundum numerum, et accidentia eius quantum ad colores. Et dicit de primo quod aliquando videntur duae irides (sed plures duabus non apparent nisi raro), quarum altera continet alteram. Et utraque earum habet tres colores principales, eosdem quidem secundum speciem et aequales secundum numerum, sed eius quae est extra et continet aliam, colores sunt obscuriores et minus apparentes quam illius quae est intra et continetur. Et isti colores secundum situm sunt positi modo contrario; quia iris interior et quae continetur, habet in maiori peripheria, idest circumferentia, colorem puniceum, in media autem viridem, et in minori halurgum, idest subalbum: sed maior exterior habet in minori circulo puniceum, et alios proportionaliter, scilicet in medio viridem, et in supremo halurgum. Et hi colores, quos dicimus esse in iride, sunt tales quod eos non possunt facere pictores: ipsi enim faciunt colores per admixtionem aliorum colorum, sed isti tres colores quos habet iris, non fiunt per aliquam commixtionem.

6. Deinde cum dicit: parelii autem etc. determinat de accidentibus circa virgas et parelios. Et dicit quod parelii et virgae apparent tantum circa solem, et ideo non fiunt nocte, sole existente sub nostro hemisphaerio. Et quando contingit eos apparere, tunc solum apparent ex latere solis, scilicet ex parte Septentrionis vel meridiei: et non apparent supra solem, quia impressiones existentes supra solem non essent visibiles. Neque apparent directe subtus solem versus terram, neque ex opposito, puta in oriente unde movetur sol, vel in occidente ad quem tendit. Et iterum apparent parelii sole ascendente ab oriente, vel descendente ad occidentem: sed raro apparent ipso existente in meridie, quia tunc sol propter nimium calorem dissolvit materiam. Accidit tamen aliquando in Bosphoro, quod est mare dividens Asiam ab Europa, quod ibi apparuerunt duo parelii ex duobus lateribus solis, ab ortu eius usque ad occasum per totam diem. Accidentia igitur manifesta circa unumquodque istorum sunt haec quae determinata sunt.

7. Deinde cum dicit: causa autem horum etc., determinat de causis dictarum impressionum. Et dicit quod causa et principium omnium praedictorum est una et eadem secundum substantiam, quia omnia secundum substantiam sunt refractio. Quod intelligendum est non formaliter, sed causaliter: non enim istae impressiones sunt formaliter refractio, quia iris formaliter est quaedam figura etc., sed sunt refractio causaliter, quia omnia causantur ex refractione aliqua; sed differenter fiunt secundum diversos modos refractionis sive reflexionis ad solem vel ad aliquod aliud astrorum fulgidorum. Sed qualis fit refractio, et qualiter fiat, et ad quid, et a quo, et quae sit causa eorum quae accidunt circa ipsam refractionem, consequenter ostendit philosophus, licet textus nostri communiter hoc non habeant. Dicit ergo quod radii visuales refranguntur ab omnibus corporibus quae habent aliquam virtutem opaci, quod impedit illuminationem secundum directum, et ab habentibus planam et lenem superficiem, sicut est aqua quae est grossior, et aer qui est subtilior. Et illud quod refrangitur secundum veritatem, est lumen generatum a corpore lucido secundum directum, sed colores qui movent perspicuum quando est illuminatum, colorant ipsum.

8. Deinde cum dicit: et per diem quidem etc., regreditur ad numerandum quaedam alia accidentia circa iridem. Ex quo patet quod haec pars continuari debet ad illam partem in qua enumerat alia accidentia iridis: sed est huc transposita propter aliquod accidens. Dicit igitur quod iris de die apparet, propter refractionem luminis solis a nube rorida sibi opposita. Sed de nocte dixerunt quidam antiquorum ipsam non apparere per refractionem luminis: quia in nocte raro fit, propter quod latebat ipsos. Sunt autem tres causae propter quas raro apparet de nocte. Prima est, quia colores obscurantur de nocte propter obscuritatem noctis. Secunda causa est, quia iris non potest apparere neque fieri de nocte, nisi solum in uno die naturali mensis. Tertia est, quia iris non fit de nocte nisi luna existente plena in oriente, et in occidente nube opposita existente densa. Et illa raro simul contingunt. Signum autem rarae apparitionis eius dicit esse, quia in quinquaginta annis non percepit eam nisi bis fieri.

9. Deinde cum dicit: quod quidem igitur etc., postquam philosophus determinavit de causis praedictorum in generali, determinat de eis magis in speciali. Et dividitur in partes duas: in prima praemittit quasdam suppositiones necessarias ad propositum; secundo declarat intentum, ibi: primo autem de figura et cetera. Circa primum ergo dicit, quod oportet supponere aliqua. Et primo, quod radii visuales procedentes ab oculo, refranguntur ab aliquo prohibente eorum directam alterationem propter grossitiem, sicut ab aqua, et aere ingrossato propter humiditatem et frigiditatem, et universaliter ab omnibus corporibus grossis habentibus planam et lenem superficiem, propter quam uniformiter recipiuntur et refranguntur ad aliquod corpus lucidum. Secundo supponere oportet, quod corpora specularia a quibus fit refractio, in quibus apparet species visibilis, sunt duplicia: quaedam sunt in quibus apparet figura et color obiecti determinate, quaedam autem sunt in quibus apparent colores, non autem figura determinata, sicut sunt illa quae sunt valde parva, et non possunt dividi in partes quae comprehendantur a visu: quare relinquitur quod in talibus solus color apparebit. Tertio supponendum est, quod in corporibus specularibus aliquando apparet color clarus, quando scilicet speculum est purum et mundum, non habens aliquem colorem extraneum, et medium similiter est purum, et visus est fortis, idest bene dispositus. Aliquando autem color corporis clari apparet obscurus propter defectum alicuius istorum trium. De his autem demonstratum est in libro de sensu et sensato, vel in libro de sensu, idest in perspectiva communi: nunc autem istis suppositis dicendum est de aliis. Intelligendum est autem circa primam suppositionem, quod visio non fit extramittendo, sed intus accipiendo, idest radii visuales per quos videntur res ab extra, non procedunt ab oculo ad obiectum sed ab obiecto ad oculum. Et ideo radii visuales refranguntur a speculo ad visum, non autem ad solem vel aliud obiectum, quia non refranguntur ad id a quo procedunt. Sed Aristoteles loquitur hic secundum communem opinionem perspectivorum sui temporis, qui habebant contrariam opinionem dictis. Nec refert ad propositum, quodcumque istorum dicatur, quia eodem modo accidunt omnia circa halo et iridem, quocumque istorum posito. Ad maiorem autem claritatem dictorum et dicendorum notanda sunt duo. Primum est quod ad quamlibet refractionem tria concurrunt de necessitate: primum est obiectum quod imprimit similitudinem suam in speculum, puta lumen solis, et hoc habet rationem refracti; speculum quod determinat actionem obiecti et recipit similitudinem eius, quod habet rationem refrangentis; et visus, qui habet rationem eius ad quod fit refractio. Secundo notandum est, quod radius visualis est triplex: scilicet rectus, qui per medium uniforme libere procedit a corpore lucido ad visum; secundo reflexus, qui propter densitatem alicuius medii non potest ulterius transire, sed reflectitur et revertitur ad corpus luminosum a quo procedit: sicut accidit de radiis solaribus, qui reflectuntur a terra sursum versus solem, sicut visum est supra; tertio est radius refractus, qui propter occursum alicuius medii non quidem impeditur totaliter ulterius procedere, immo procedit usque ad visum, sed non recte, quia recedit a perpendiculari. Aristoteles tamen indifferenter utitur istis nominibus, cum dicit quod visus refrangitur ad aliquod corpus lucidum.