Caput 5

1. Postquam philosophus determinavit de halo in speciali, determinat nunc de iride etiam in speciali. Et circa hoc duo facit: primo praemittit intentionem suam, et dicit quod dictum est prius, quod iris est quaedam refractio, scilicet causaliter, ut dictum est; sed qualis sit refractio, et propter quam causam, et quomodo fiant singula accidentia circa iridem, dicimus nunc.

2. Secundo ibi: refractus quidem igitur etc., prosequitur intentionem suam. Et circa hoc tria facit: primo ostendit causam et modum generationis colorum in iride; secundo determinat de ea quantum ad figuram et consequentia figuram eius, ibi: quoniam autem neque circulum etc.; tertio determinat de tempore et modo apparitionis eius, ibi: quod autem in minoribus et cetera. Prima iterum dividitur in duas partes: in prima determinat de generatione colorum principalium; in secunda de generatione colorum minus principalium, ibi: xanthos autem et cetera. Circa primum tria facit: primo determinat de generatione colorum iridis in generali; secundo de generatione primi coloris in speciali, ibi: quod quidem igitur iris etc.; tertio de generatione aliorum colorum, ibi: quoniam autem color et cetera. Circa primum iterum duo facit: primo ponit quandam suppositionem necessariam ad propositum; secundo concludit modum generationis colorum iridis, ibi: quoniam autem et manifestum et cetera. Dicit ergo primo quod radius visualis natus est refrangi ab omni corpore plano et terminato, sicut sunt aer et aqua. Quod autem refrangatur ab aere probat quatuor signis. Primum est quia Antipheronti propter debilitatem sui visus accidit, quod semper videbat similitudinem suae faciei in aere ipso aspiciendo, propter refractionem suae faciei in aere: signum est igitur quod refractio fiat in aere. Intelligendum est autem circa istud primum signum, quod Aristoteles hic loquitur secundum opinionem antiquorum mathematicorum, ut dictum est supra, sed secundum veritatem illa est causa passionis accidentis circa Antipherontem, quod circa pupillam eius erat humor innaturalis grossus, alterans visum, et ipse propter infirmitatem iudicabat de isto humore et de idolo in eo impresso, sicut de quodam extrinseco: quia utebatur pupilla quasi speculo, et humore quasi obiecto, et iudicabat ipsum esse hominem ambulantem, propter similitudinem passionis apparentis in colore et lineatione. Sicut aliis laborantibus infirmitate oculorum apparet tela aranearum ante oculos, quibusdam autem muscae volantes etc., cum tamen sit humor in pupilla respersus. Secundum signum est, quia summitates navium, scilicet summitas arboris navis, et etiam montes alti in mare, videntur breviores et grossiores: quia aer supra mare existens magis accedit ad dispositionem opaci, quia est ingrossatus ab humiditate et frigiditate maris, ex quo potest esse speculum, quod non posset esse nisi aer esset aliquo modo inspissatus et ingrossatus. Tertium signum quod refractio fiat ab aere ita consistente et inspissato, est quia cum flant Euri, qui sunt venti Orientales humidi, omnia videntur maiora propter refractionem ad aerem ingrossatum a flatu Euri. Quartum signum est, quia tempore caliginis, scilicet in mane quando sol adhuc non rarefecit aerem, et in sero et aliis temporibus nebulosis, sol et alia astra orientia vel occidentia videntur maiora quam in medio caeli, propter talem refractionem ad aerem istum caliginosum et grossum. Quod autem ab aqua fiat refractio manifestat, quia si sit ab aere, multo magis fiet ab aqua, quae est planae superficiei et est magis densa quam aer, et ex consequenti magis potest esse speculum quam aer vel caligo. Et adhuc magis fit a caligine incipiente converti in aquam quam a simplici aere, quia etiam talis caligo magis accedit ad rationem speculi quam aer.

3. Deinde cum dicit: quoniam autem et manifestum etc., concludit modum generationis colorum iridis in generali. Et dicit quod, sicut dictum est prius, si fuerit nubes rorida, idest habens parvas guttulas semilucidas ad modum roris, sicut accidit cum incipit pluere antequam pluat, vel etiam cum desinit, et talis nubes posita fuerit ex opposito solis vel alterius astri fulgidi, ita ut fiat speculum refrangens visum ad oppositum, scilicet ad astrum, tunc fiunt colores iridis in tali speculo. Sed quia illae parvae guttulae nubis sunt specula parva, et indivisibilia secundum sensum, ideo in illis apparet color tantum, non autem figura obiecti. Quia autem sunt continuatae adinvicem, ideo in illis apparet color continuus, non interruptus. Sed ista reverberatio colorum solum contingit, quando nubes et astrum ponuntur ex opposito, et visus noster est in medio ipsorum.

4. Deinde cum dicit: quod quidem igitur iris etc., ponit in speciali modum generationis coloris punicei, qui est primus inter principales colores iridis. Et circa hoc tria facit: primo praemittit quasdam suppositiones necessarias ad propositum; secundo ostendit causam coloris punicei, ibi: propter quod iridis etc.; tertio ponit modum generationis talis coloris, declarando ipsum per quaedam signa, ibi: apparet utique iris et cetera. Ponit ergo primo tres suppositiones. Quarum prima est quod iris est refractio, idest apparitio ex refractione causata, et quia causatur ex refractione a nube opposita, ideo semper fit ex opposito ad astrum: halo autem fit circa ipsum; conveniunt tamen in hoc quod utrumque fit ex quadam refractione. Secundum quod supponit, est quaedam differentia inter halo et iridem: quia in halo non est illa varietas colorum quae est in iride; iterum in iride est refractio a longe et a nigro, sed halo fit de prope et ab aere albiori secundum naturam. Tertia suppositio est, quod fulgidum seu lucidum, visum in nigro vel per nigrum, apparet puniceum. In signum cuius ignis lignorum viridium habet flammam rubeam, quia magna multitudo fumi, qui est niger, miscetur tali igni lucido. Sol etiam, visus per caliginem vel fumum, apparet puniceus, idest subrubeus, tendens ad albedinem. Sciendum est autem, quod quando aer vel aliud perspicuum est in propria natura purum, et non aliquo colore coloratum, tunc habet solum rationem medii per quod videtur obiectum, non autem habet rationem obiecti. Quando autem est impurum et coloratum aliquo colore, tunc habet rationem medii et obiecti, et ex colore utriusque, scilicet medii et obiecti, componitur unum obiectum completum visus. Ex hoc, quando lucidum vel obiectum transit per fumum vel caliginem vel aliud nigrum, tunc ex utroque componitur tertius color qui dicitur puniceus: et hic tanto magis accedit ad album, quanto magis in tali mixtione dominatur lucidum; et ita similiter de nigro. Et huius signum evidens potest esse, quod radius solaris transiens per amphoram vini nigri, videtur puniceus, secundum modum praedictum.

5. Deinde cum dicit: propter quod iridis etc., ponit causam coloris punicei in iride, dicens quod prima refractio, idest primus color ex refractione causatus, apparet propter refractionem luminis solis a guttis parvis, quae sunt in nube nigra et aquosa: quia fulgidum visum in nigro apparet puniceum. Sic autem non est de halo. Non est autem tanta diversitas colorum in halo sicut in iride: quia nubes in qua videtur halo, non est tantae permanentiae circa solem sicut nubes in qua apparet iris: quia nubes circa solem vel convertitur in pluviam, vel cito dissolvitur propter calorem solis, sed nubes existens in opposito solis facit aliquam moram, saltem per totum tempus in quo generatur aqua ex nube: quod si esset in nube in qua generatur halo, tunc utique halo appareret colorata sicut iris. Et eadem etiam causa, quia iris fit ex opposito, non fit sub figura circuli completi, sed est figura eius parva: quia non est maior semicirculo, divisa per quasdam virgas, quae apparent in medio praedictorum colorum. Et si talis caligo aliter poneretur circa solem, esset maioris figurae iris.

6. Deinde cum dicit: apparet utique iris etc., declarat modum generationis coloris punicei per quaedam signa. Et primum, per quod demonstratur quod iris fiat per refractionem ad aerem grossum et caliginosum, est quia in hieme circa lucernas de nocte apparet circulus habens colorem puniceum iridis, quod fit propter refractionem luminis lucernae ad aerem circumstantem, qui est ingrossatus a frigido, vel etiam est terminatus per admixtionem fumi egredientis a lucerna, et ita est nigrefactus a fumo. Hoc autem fit maxime flantibus ventis Australibus, quia tunc aer est magis ingrossatus propter humorem quem secum adducunt venti Australes. Et hoc maxime accidit his qui habent oculos debilitatos propter nimiam humiditatem: tum quia aer etiam tunc magis ingrossatur propter humorem evaporantem ab oculis; tum quia visus facile refrangitur ab aere grosso propter debilitatem, supposito secundum antiquos, quod visus sit qui refrangatur, sicut supra dictum est. Sed tamen possumus dicere quod huius ratio est, quia visus debilis non potest operari circa obiectum forte, cuiusmodi est lumen, propter debilitatem: sicut accidit noctuae, quae propter debilitatem visus non potest aspicere lumen solis. Et ideo propter infirmitatem, quae quasi velat oculum, intuetur lumen lucernae sub quadam caligine, et videtur ei lumen etiam magis obscurum quam sit. Assignat autem duas rationes, quare lumen lucernae non facit colorem puniceum in sua iride, sicut lumen solis. Prima est, quia visus debiliter alteratur a lumine lucernae debili existente, et ideo lumen non apparet ita album, sicut appareret in alteratione forti. Secunda autem est, quia speculum in quo lumen videtur, scilicet aer circumstans, est nigrum propter fumum lucernae, et propter hoc ostendit colorem solis non puniceum, sed purpureum, qui magis accedit ad nigrum quam puniceus. Secundum signum est, quia in aqua maris sursum elevata a remis nautarum, apparent tales colores, propter refractionem luminis ad aerem ingrossatum propter frigiditatem et humiditatem aquae maris, et terminatum etiam et aliquo modo denigratum ab umbra quam faciunt latera navis; et propter hoc tales colores sunt similiores coloribus iridis lucernae quam iridis caelestis, quia talis iris non habet colorem puniceum, sed purpureum. Refractio autem in tali iride fit a guttis parvis et continuis, quae elevantur a remis. Tertium signum est, quia quando aliquis est in aliquo loco, qui ex una parte est tenebrosus et ex alia, scilicet ex opposita parte, irradiatur a sole, et rorat, idest distillat, humorem aqueum, sive manu sive ore sive alio instrumento, subtili stillatione, tunc apparent similes colores iridis, propter refractionem luminis ad talem aquam stillantem et nigram apparentem propter umbram. Hoc autem manifeste videtur in hominibus velociter loquentibus: ab ore enim eorum dum loquuntur, saepe egreditur quidam humor aqueus, rotundus et inflatus, in quo apparent colores iridis, si homo fuerit versus solem. Pueri etiam quibusdam instrumentis vitreis ori suo appositis, emittunt tales inflationes rotundas ad modum vesicarum, in quibus apparent colores iridis. Hoc etiam apparet in aqua dum percutitur, et in sapone quando lotrices ipsum manibus liquefaciunt, et in multis aliis, a quibus elevantur huiusmodi inflationes rotundae, et in eis apparent colores iridis. Signum est ergo quod iris caelestis generetur per refractionem luminis a nube rorida, quia etiam praedicta iris causatur per refractionem ab aqua rorida.