|
1. Postquam philosophus ostendit causam et modum generationis coloris
punicei, consequenter assignat causam et modum generationis aliorum.
Et circa hoc duo facit: primo assignat causam colorum principalium;
secundo cuiusdam alterius coloris minus principalis, ibi: xanthos
autem et cetera. Circa primum duo facit: primo praemittit quasdam
suppositiones necessarias ad propositum; secundo ex talibus
suppositionibus concludit propositum, ibi: qui quidem igitur et
cetera. Circa primum igitur dicit, quod postquam dictum est de uno
colore, simul etiam ex dicendis manifestum erit de aliis. Sed oportet
prius supponere quaedam. Et primo, quod sicut dictum est, lucidum
sive fulgidum, apparens in nigro per refractionem, sive per nigrum
tanquam per medium, facit apparitionem coloris punicei, maxime si
alteratio fulgidi sit fortis. Secundo supponendum est, quod visus de
longe videns obiectum, debilius et minus videt quam videns de prope.
Et huius ratio est, quia omne agens naturale debilius agit in multum
distans quam in propinquum, et ex consequenti visibile debilius alterat
visum a remotis quam de propinquo, convenienti scilicet propinquitate.
Tertia suppositio est, quod nigrum in genere colorum est velut
privatio, respectu albi praesertim: contraria enim reducuntur ad
privativa, et semper alterum contrariorum habet rationem habitus et
perfectioris respectu alterius, alterum vero rationem privationis et
imperfecti respectu primi, sicut declaratur X Metaphys. Ex quo
sequitur, quod illud quod videtur visu existente debili et deficiente,
apparet nigrum; quia sicut se habet album ad nigrum, ita se habet
visio albi ad visionem nigri, et visus comprehendens unum ad visum
comprehendentem reliquum: igitur si unum est velut privatio, reliquum
etiam erit tale. Quarta suppositio, quae est magis propinqua
proposito, est quia omnia quae videntur a longe, apparent nigriora
quam si viderentur de prope. Cuius causa est secundum mathematicos,
quia visus non pertingit ad illa, aut debiliter pertingit. Sed
secundum veritatem causa est, quia visibile a remotis minus movet quam
de propinquo, sicut dictum est in secunda suppositione, ex qua quasi
corollarie concluditur ista. Dicit tamen Aristoteles quod de his
diligentius considerandum est in libris de sensu et sensato, et in
perspectivis, quia illorum est proprium facere considerationem de
istis. Propter causam praedictam igitur ea quae videntur de longe,
apparent nigriora, minora et planiora. Causa primi dicta est. Sed
causa secundi est, quia sicut supra dictum est, visibile emittit
radios ad visum quasi pyramidaliter, et basis pyramidis est in ipso
visibili, conus autem, qui, est ille angulus acutus pyramidis,
terminatur ad visum. Quanto autem magis obiectum distat a visu, tanto
magis pyramis protrahitur et fit longior, et facit minorem angulum in
oculo, et ex consequenti videtur minor. Causa autem tertii est, quia
visus a remotis non potest percipere modicam supereminentiam vel
concavitatem, propter debilem alterationem: ex quo omnia astra
apparent planae figurae. Et nubes visae per refractionem in aqua
tanquam in quodam speculo, nigriores videntur quam visae in seipsis.
Quod est signum quod ea quae videntur per refractionem, videntur
nigriora: quia scilicet debilius immutant visum. Addit autem quod
nihil differt quantum ad praesens propositum, dicere quod visibile
immutat visum in visione, quod verum est, aut dicere quod visus
permutat visibile, sicut dicebant mathematici antiqui: quia utroque
modo accidit idem quod dictum est. Quinta suppositio est, quod nubes
quanto fuerit propinquior soli, tanto minus est colorata colore
iridis, sed apparet alba, quia tunc magis recipit lumen; sed visa in
aqua per refractionem apparet nigrior propter distantiam, et ideo tunc
videtur habere aliquem colorem iridis. Ex quibus omnibus ultimate
concludit, manifestum esse quod alba visa per refractionem, tum
propter maiorem distantiam obiecti, tum quia radii refracti sunt
debiliores quam directi, videntur minus alba et quasi tendentia ad
nigredinem, quia debilitatio radii facit apparere minus colorem album.
2. Deinde cum dicit: qui quidem igitur etc., ex dictis
suppositionibus concludit causam aliorum colorum apparentium in iride.
Et dicit quod ubi est fortior et intensior actio fulgidi in nubem
propter minorem distantiam, ibi permutatur color clarus solis in
puniceum, qui est propinquior albo: fulgidum enim visum in nigro
videtur puniceum, sicut dicit secunda suppositio. Et talis refractio
fit in prima peripheria iridis. Sed refractio facta a secunda
peripheria adhuc est debilior propter maiorem distantiam, et ideo in ea
apparet color viridis, qui est propinquior nigro quam puniceus. Et in
tertia circumferentia apparet halurgus, quia etiam est propinquior
nigro quam viridis, propter eandem causam.
3. Deinde cum dicit: quoniam autem quod etc., assignat rationem
numeri colorum iridis. Et dicit quod numerus colorum iridis statum
habet in tribus, et non procedit ultra: sicut in pluribus aliis
naturalibus terminus est in tribus, ut patet I caeli. Permutatio
autem si qua alia fit in aliis partibus nubis, est insensibilis, et
non facit apparere alium colorem praeter istos. Ratio autem quare sunt
tantum tres colores in iride, est quia tot sunt ibi colores, quot sunt
loca in nube a quibus fit diversa refractio: sed illa sunt tantum
tria, ut iam declaratum est, scilicet supremus, medius et infimus, a
quibus diversimode refrangitur lumen.
4. Deinde cum dicit: propter quod et iris etc., ostendit ordinem
et positionem colorum in iride. Et dicit quod quandoque apparent duae
irides, et utraque habet praedictos colores, licet e contrario
positos: quia interior et contenta, quae est principalior, habet in
maiori peripheria colorem puniceum, in media viridem, in infima
halurgum, idest caeruleum; sed exterior propter maiorem propinquitatem
ad solem, ut dictum est, in minori peripheria habet puniceum, in
media viridem, et in suprema halurgum. Deinde recapitulat ea quae
dicta sunt, et dicit quod si, pro quia, ea quae prius supposita sunt
de apparitione coloris, sunt bene dicta, necesse est in iride apparere
tres colores tantum, et nubem colorari solum tribus coloribus, propter
rationes quae dictae sunt.
5. Deinde cum dicit: xanthos autem etc., determinat de causa
apparitionis cuiusdam coloris minus principalis, qui apparet aliquando
inter puniceum et viridem, et est propinquior albo quam puniceus.
Dicitur autem Graece xanthos, Latine autem citrinus. Dicit ergo
quod xanthos apparet interdum in iride, non quidem per refractionem:
quia tunc essent plures colores principales quam tres, et etiam talis
color tunc deberet apparere plus niger quam albus; sed causatur ille
color per iuxtapositionem punicei et viridis, quia puniceum positum
iuxta viride album videtur: contraria enim iuxta se invicem posita
videntur maiora et manifestiora. Hoc autem probat philosophus per
quatuor signa. Et primo, quia quando apparet iris in nube spissa et
valde nigra, tunc colores videntur maxime puri, et propter hoc xanthos
apparet intensior: quod signum est quod xanthos fit per iuxtapositionem
punicei et viridis. Et tunc etiam xanthos magis apparet quam
puniceus, ex eo quod nubes in parte exteriori per circuitum nigra,
propter iuxtapositionem punicei et nigri facit apparere puniceum album,
et ex consequenti xanthos positus inter album et viridem, magis
apparet, et puniceus magis occultatur. Secundum signum est, quia
marcescente nube, idest evanescente, quia tunc rarefit et perdit
obscuritatem et nigredinem, tunc puniceus fit albior et mutatur in
xanthos, propter iuxtapositionem albi et viridis. Tertium et maximum
signum est, quia in iride facta a luna in nocte, omnes colores
apparent albiores, et maxime apparet xanthos; quia tunc propter
obscuritatem noctis additam nigredini nubis, colores nigri maxime
videntur obscuri, et ideo per iuxtapositionem nigri maioris color
puniceus videtur albior et citrinus: quia nigrum additum nigro facit
album iuxtapositum apparere magis album, sicut ignis vel lumen additum
lumini facit e converso nigrum iuxtapositum apparere magis nigrum.
Quartum signum est, quia textores texentes flores in pannis sericeis
vel alterius generis, diversimode ponunt iuxta se colores, secundum
quod volunt causare apparentias diversas in diversis floribus vel
figuris. Et hoc etiam observant pictores: nam aliam apparentiam habet
color purpureus positus in lana vel serico albo quam positus in nigro,
et melius apparet aurum positum in azzurino quam in albo: quod non
esset, nisi colores iuxtapositi aliis coloribus magis apparerent et
variarent in apparentiis. Colores etiam aliter et aliter positi ad
lucernam, idest ad lumen, secundum experientiam variantur propter
diversam iuxtapositionem luminis: propter quod saepe accidit quod
homines decipiuntur circa colores, propter diversam positionem colorum
iuxta se invicem. Deinde epilogat, dicens quod dictum est propter
quid iris habet tres colores principales, et quartum minus
principalem, et quare iste, vel quartus, appareat inter praedictos
colores.
6. Deinde cum dicit: dupla autem etc., assignat causam quorundam
dictorum prius de iride. Dictum est enim supra, quod irides sunt duae
tantum, quarum una est continens, altera contenta: sed continens,
idest exterior, habet colores obscuriores, et modo contrario positos.
Ratio primi est, quia reflexio iridis superioris est remotior, tum a
sole illuminante tum etiam ab oculo, sicut dictum est: ideo est
debilior, et colores videntur obscuriores. Causa autem secundi, quia
quanto magis reflexio est debilis, tanto color est nigrior, et e
converso; sed maior circumferentia exterioris iridis est remotior, et
ex consequenti reflexio est debilior; et ideo in ea est color
halurgus, quia est magis obscurus, in secunda vero eiusdem iridis,
quae est minus remota, est color viridis, in tertia adhuc minus
remota, puniceus. Sed in interiori maior peripheria est propinquior:
ideo in ea est color puniceus, in secunda, quae est minus propinqua,
est viridis, in tertia vero adhuc magis remota, est color halurgus.
Quae omnia satis manifesta sunt absque alia deductione in terminis
communibus. Dicit autem quod ut in pluribus non apparent plures irides
duabus: quia ascendendo et descendendo a medio nubis, propter nimiam
elongationem semper refractio debilitatur, ita quod ultra tres colores
refractio non pertingit ad visum nostrum, quia a remotiori semper fit
debilior refractio.
7. Sed ad maiorem evidentiam illorum quae Aristoteles dixit de
coloribus iridis, oportet quaedam considerare. Primo quidem, utrum
colores iridis sint colores secundum rei veritatem, an tantum secundum
apparentiam. Secundo, in quo sint colores iridis sicut in subiecto.
Tertio, utrum id quod continetur inter minorem peripheriam iridis et
maiorem, sit coloratum vel non. Quarto, utrum medium quod interiacet
duabus iridibus, sit coloratum colore puniceo. Quinto, utrum
possibile sit aliquando tertiam apparere iridem, et propter quam
causam. Sexto videndum est de causa cuiusdam iridis quae apparet,
alio modo se habente nube ad solem quam Aristoteles dixit, sicut
videbitur. Et ad evidentiam primi, quia colores iridis causantur ex
refractione luminis a corporibus specularibus, primo videndum est utrum
lumen in medio sit aliqua qualitas, an non. Secundo, utrum lumen
refractum in corpore speculari, faciat in ipso a quo refrangitur
apparentiam alicuius coloris non existentis prius in eo secundum quod
huiusmodi, aut recipiat ab eo, vel non. Primo ergo quaerendum est,
utrum lumen sit in medio secundum esse reale, aut tantum secundum esse
intentionale. Et videtur quod tantum habeat esse intentionale: quia
quod habet esse reale in alio, manet in ipso post absentiam
generantis, sicut in simili, calidum et frigidum manent in eis in
quibus fiunt, in absentia generantis; sed amoto corpore luminoso,
lumen non remanet in medio; ergo et cetera. Secundo: sensibile
positum supra sensum secundum esse reale, nullam facit sensationem,
sicut habetur in II de anima; sed lumen in medio existens vel in
sensu, facit sensationem in actu; ergo non habet ibi esse reale.
Praeterea: omnis forma realiter recepta in materia inferiorum, habet
contrarium; sed luminis in medio nihil est contrarium; ergo non est
realiter receptum in medio. Maior probatur: quia in hoc differunt
materia corporum superiorum et inferiorum, quia materia superiorum
habet formam quae complet totum eius appetitum, et ideo non est
susceptiva contrariorum, sed materia inferiorum recipit formam non
complentem totum eius appetitum: ergo est susceptiva contrariorum, et
forma recepta in ea realiter, habet contrarium. Pro huius igitur
intelligentia sciendum est, quod lumen in medio habet esse
intentionale, quia causat sensationem; sed non solum habet ibi esse
intentionale, sed etiam habet esse reale et naturale, licet tale esse
reale debilius sit et minus permanens in medio quam in corpore
luminoso. Et hoc multipliciter probari potest. Primo: quia quae
habent unum receptivum secundum naturam, habent etiam idem esse reale
et eundem modum essendi; sed lumen in corpore luminoso et in medio
illuminato ab eo, habet idem receptivum, scilicet perspicuum: quia
lumen per se est actus diaphani secundum quod huiusmodi; ergo habet
idem esse; ergo si in uno habet esse reale, et in reliquo. Maior
probatur: quia ad unitatem unius per se relativi sequitur unitas
alterius; sed receptibile et receptum dicuntur relative; ergo si
susceptibile luminis est unum, et lumen erit unum, et habebit unum
esse. Confirmatur minor primi argumenti: quia diaphanum in corporibus
inferioribus est eiusdem naturae, differens solum secundum magis et
minus, sicut in simili, in corporibus superioribus diaphanum in parte
stellata et in parte non stellata est idem secundum naturam, differens
secundum magis et minus densum. Praeterea secundo: quorum est una
operatio prima, horum est una natura, et ex consequenti unum esse;
sed lucis in corpore luminoso et in medio illuminato est una operatio
prima, illuminare scilicet perspicuum; ergo si lux in uno est qualitas
realis, et in altero. Maior patet: quia operatio consequitur
formam, sicut transmutatio materiam. Praeterea: forma aliqua in eo
habet esse reale et naturale, in quo generatur ab agente secundum
naturam, secundum quod huiusmodi, per reductionem de potentia naturali
ad actum; sed lumen est tale in medio; ergo habet ibi esse reale.
Maior est nota, et manifeste ostendit a priori aliquid habere esse
reale. Minor vero probatur: quia lumen causatur ab agente naturali,
scilicet a corpore lucido, per reductionem medii de potentia naturali,
qua erat lucidum in potentia, ad esse lucidum in actu. Deinde: illud
quod habet operationem realem et naturalem secundum quod huiusmodi,
videtur habere etiam esse reale et naturale: quia unumquodque operatur
secundum quod est (IX Metaphys.), et operatio consequitur esse;
sed lumen in medio habet operationem realem et naturalem, sicut
illuminare, calefacere et huiusmodi: sicut sensus docet, et scientia
de speculis comburentibus supponit. Quod autem lumen in medio habeat
debilius esse quam in corpore lucido, satis manifestum est: quia
medium quod est perspicuum, est rarum, et lumen propter raritatem
medii facile pertransit, et non est multae permanentiae in eo; sed in
corpore illuminato est densitas, quae corpus lucidum et etiam lumen
aliqualiter terminat, et propter densitatem talis corporis lumen in eo
est maioris permanentiae. Et in signum huius, lumen existens in medio
debilius operatur quam existens in corpore lucido vel illuminato;
debilior autem operatio consequitur debilius esse: quia modus operandi
consequitur modum essendi. Et propter hoc, si aliquis huiusmodi esse
debilius vocet esse intentionale, coincidit secundum rem nobiscum, et
nomine tantum differens est: de qua differentia non est curandum
inquirentibus veritatem. Ad primum autem in oppositum dicendum est,
quod sensibile extra sensum habens esse firmum, quia excellenter movet
sensum, ideo positum supra sensum non movet sensum ad actum, sed magis
ipsum corrumpit propter suam disproportionem ad sensum: quia sensus
consistit in quadam medietate vel harmonia; sed tamen sensibile
receptum in medio, sub esse reali debiliori quod proportionatur
sensui, potest in ipso habere esse etiam intentionale, et movere ipsum
ad sensationem in actu. De sensibili autem primo modo, cuiusmodi est
lumen in corpore lucido, loquebatur philosophus. Ad secundum, non
est difficile illud solvere, quia est duplex generans: unum quod est
principium transmutationis rei generatae tantum, et non conservationis
ipsius esse, sicut domificator est causa factionis domus: aliud est
generans, quod cum hoc est causa conservationis rei generatae,
quemadmodum locus est causa rei locatae per se; effectus autem manet
post absentiam generantis primo modo, non autem post absentiam
generantis secundo modo. Eiusmodi est corpus lucidum. Ad tertium
dicendum, quod contraria dicuntur dupliciter. Uno modo sumitur
contrarietas proprie, pro repugnantia duarum formarum aequaliter et
maxime distantium sub eodem genere: sicut calidum et frigidum distant
et per se contrariantur. Alio modo accipiuntur contraria, prout
extendunt se ad principia opposita: sicut forma et privatio interdum
dicuntur contraria; et hoc modo intelligitur quod forma recepta in
materia horum inferiorum habet contrarium, non autem primo modo. Sed
hoc modo lumen habet contrarium, quia habet privationem oppositam.
8. Secundo videndum est, utrum lumen in eo corpore a quo
refrangitur, sit principium alicuius coloris non praeexistentis. Et
videtur quod non: quia si lumen refractum in eo a quo refrangitur,
esset per se principium alicuius coloris, sequeretur quod a quocumque
fieret refractio et in quocumque situ, semper causaret talem colorem;
sed hoc est falsum, ut ad sensum videtur; ergo lumen refractum per se
non est principium alicuius talis coloris. In contrarium est, quia
sensus docet quod lumen incidens corpori pervio spisso, colorato aliquo
colore, puta rubeo, facit ea a quibus refrangitur apparere per illud
colore vergente ad colorem illius. Etiam ea quae videntur in speculis
viridibus, videntur sub lumine refracto consimilis coloris. Sed tamen
quomodo hoc fiat intelligendum est, quod color causatur ex praesentia
luminis in perspicuo terminato per opacum, et secundum diversam
proportionem luminis ad opacum in perspicuo diversificantur colores,
quia ex multo lumine et pauco opaco causatur color albus, et e converso
color niger; sed medii colores fiunt secundum proportiones medias:
propinquiores quidem albo in plus habendo de lumine et minus de opaco,
et propinquiores nigro causantur opposito modo. Ex quibus patet, quod
appositio luminis ad opacum, vel e contra, secundum aliam et aliam
quantitatem, variat colores. Ex quo sequitur ad propositum, quod
lumen generatum a corpore luminoso, secundum rectum incidens alicui
corpori aspero habenti aliquem colorem in actu vel in virtute, ita quod
a profundo eius refrangitur, si fuerit multum lumen, illuminat tale
corpus secundum partem cui incidit, fortius quam esset illuminatum
ante, et mutat in ipso colorem praeexistentem sensibiliter secundum
diversam proportionem eius ad opacum, et per consequens facit ibi
apparitionem alicuius coloris non praeexistentis. Sed quando lumen
refrangitur a prima superficie talis corporis propter lenitatem, ita
quod lumen non recipiatur in profundo, tunc generatur phantasia, idest
apparitio coloris, debilior tamen: quia in parte in qua incidit
lumen, fit fortior illuminatio corporis a quo fit refractio luminis ad
visum, et propter huiusmodi fortificationem coloratur non tantum corpus
sed etiam lumen colore proprio corporis, vergente aliquantulum ad
clarum, propter adiunctionem luminis ipsius. Et secundum hunc modum
corpus a quo fit refractio, videtur alterius coloris quam fit
ordinarie. Si vero corpus cui incidit lumen, non habeat aliquem
colorem proprium, sed solum naturam perspicui, tunc nulla fiet
phantasia coloris, propter defectum opaci. Ad rationem autem in
oppositum dicitur quod verum concludit, quando lumen in corpore a quo
refrangitur, invenit opacum actu vel virtute. Sed hoc opacum non
invenit in omni eo a quo refrangitur: et ideo non causat in omnibus
talem apparentiam colorum, quia sine opaco non possunt fieri. Quare
autem lumen faciat magis apparere colores quam magnitudinem vel figuram
corporis a quo refrangitur, partim patet ex dictis, et melius
manifestabitur in sequentibus.
9. Quaeritur tertio, utrum colores iridis habeant rationem veri
coloris. Et primo arguitur quod non: quia quod causatur ex sola
refractione luminis ad visum, non videtur verus color, sed apparens
tantum; colores autem iridis secundum Aristotelem causantur ex sola
refractione; ergo non sunt veri colores. Praeterea: si tales
apparentiae essent veri colores, deberent apparere in quocumque situ,
sicut apparet de his quae colorantur secundum veritatem; sed sic non
est de coloribus iridis; ergo non sunt veri colores. Praeterea: quod
causatur ex debilitate visus, non est color secundum veritatem; sed
colores iridis causantur ex debilitate visus; ergo non sunt colores
secundum veritatem. Intelligendum igitur est, quod colores iridis
habent essentiam veri coloris, debiliter tamen et imperfecte, sicut
lumen in medio respectu luminis in corpore luminoso; quia quod est
motivum visus secundum se, hoc est color secundum veritatem: quia
color secundum philosophum II de anima, est quod est motivum visus
secundum se; sed colores iridis sunt huiusmodi, sicut sensus iudicat;
ergo sunt veri colores. Secundo: quia veritas rei idem est quod
essentia rei, differens solum secundum rationem; sed colores iridis
habent essentiam et formam coloris, licet secundum esse debile; ergo
habent veritatem coloris. Minor probatur: quia sensus visus qui hoc
iudicat, non decipitur circa proprium sensibile. Tertio: id quod
visus iudicat se apprehendere per se primo, est color secundum
veritatem, qui est obiectum visus: quia sensus proprius circa proprium
et per se obiectum non decipitur; sed in visione iridis visus iudicat
se videre verum colorem; ergo et cetera. Amplius: ubicumque sunt
principia veri coloris secundum veritatem, ibi est forma et essentia
veri coloris secundum veritatem; sed in iride actu concurrunt omnia
principia coloris secundum veritatem; ergo et cetera. Maior est
nota: quia causa et effectus in actu sunt simul in actu (II
Physic.). Minor probatur: quia principium veri coloris in actu,
est perspicuum aliquo modo terminatum in ratione materiae, et lumen ibi
existens actu in ratione formae; sed ista ambo sunt actu in iride,
sive in eo in quo apparet iris: quia perspicuum aequaliter est
terminatum per opacum in roratione descendente sub nube, in qua
generatur iris, aliter non haberet rationem speculi refrangentis:
lumen vero a sole vel a luna incidens illi, habet rationem formae;
ergo sequitur, quod cum in iride sint actu omnia principia veri
coloris, sint ibi veri colores: licet color ibi habeat esse debile,
sicut dictum est, quia principia eius non sunt ita permanentia sicut in
corporibus mixtis terminatis, in quibus principia coloris consequuntur
principia intrinseca corporis mixti, et sunt ei intrinseca:
consequuntur enim ipsa miscibilia, quae sunt permanentia actu vel
virtute, et per consequens et color ex ipsis causatus est permanens et
perfectus. Sed non est sic de coloribus iridis, quia lumen ibi est
extrinsecum, et solum incidit secundum determinatum situm ad visum, et
secundum quod incidit diversimode causat diversos colores, qui apparent
transferri per motum ipsius visus; et tamen secundum veritatem non
transferuntur, quia in aliis partibus rorationis de novo continue
generantur. Ad obiecta autem dicendum est: et ad primum, quod color
potest causari ex refractione, vel ex concurrentibus ad refractionem
luminis ad visum, sicut dictum est: sed non color secundum esse
perfectum et fixum, propter variationem refractionis. Sed si staret
corpus luminosum et nubes in eadem distantia et dispositione, iris
haberet esse permanens. Ad secundum dicendum est, quod assumptum
verum est de coloribus habentibus esse firmum et fixum in subiecto, non
autem de coloribus apparentibus per refractionem, quae non fit nisi ex
opposito, vel quasi ex opposito, existente luminoso. Ad tertium dico
quod color qui totaliter causatur ex debilitate visus, non est verus
color: quia tale est pura privatio, sicut remotio luminis est
privatio. Sed falsum est quod colores iridis causentur totaliter ex
debilitate visus, quia causantur primo ex lumine incidente rorationi.
Est tamen verum quod debilitas visus, sicut et remotio luminis, facit
ad hoc quod colores appareant obscuriores.
10. Quarto quaeritur, utrum colores iridis sint subiective in
partibus specularibus rorationis. Et videtur quod non: quia color
videtur esse ibi, ubi visus iudicat ipsum esse; sed visus eum iudicat
esse in nube, non in partibus rorationis; ergo et cetera. Secundo:
simile iudicium videtur esse de idolo apparente in speculo, et de
colore iridis, quia ambo apparent per refractionem; sed idolum
apparens in speculo non dicitur esse in eo, sed in corpore; ergo color
iridis non est in corporibus specularibus, sed in sole vel astro, ex
quorum refractione apparet. In oppositum est tamen, quod in illo sunt
colores iridis sicut in subiecto, in quo concurrunt actu principia
ipsorum, sicut in simili, in eo sunt sapores sicut in subiecto, in
quo concurrunt principia saporis actu; sed principia coloris iridis
sunt perspicuum partium rorationis aliquo modo terminatum per opacum,
et lumen incidens ei et refractum ab ipso, quae simul concurrunt in
dictis partibus rorationis sub nube existentis; ergo colores sunt ibi
sicut in subiecto, et non sunt in ipsa nube nigra: licet appareant
secundum sensum ibi esse, quia visus propter nimiam distantiam eorum ab
oculo non percipit remotionem unius ab altero. Quando enim aliquod
corpus distans videtur per alterum vel iuxta alterum, tunc apparet esse
in eadem superficie cum ipso, et propter eandem causam omnia a remotis
visa videntur plana, sicut dicebatur prius; sed nubes videtur per
iridem, vel iuxta iridem: et per consequens videtur in eadem
superficie cum ipsa. Ad primum dicitur, quod aliud est subiectum
colorum iridis et idolorum universaliter apparentium ex refractione,
secundum veritatem, et aliud locus in quo apparent esse secundum
sensum: quia colores iridis sunt in partibus rorationis specularibus
sicut in subiecto, secundum veritatem, sed sunt in nube solum secundum
apparentiam, quod concessum est. Ad secundum dicitur, quod
similitudo potest concedi, sed illud quod assumitur, quod idolum non
sit in superficie speculari a qua fit refractio, sed sit in corpore
obiecto, negandum est: quia species visibilis, vel figura visibilis
illius cuius est idolum, in quod fertur visus mediante specie, est in
eo secundum esse fixum et permanens, sed tamen est in superficie
speculi a quo fit refractio, secundum aliud esse, et est quodammodo in
medio secundum lineam rectam. Sic in proposito, lumen ex cuius
refractione generatur iris, secundum esse magis reale est in corpore
luminoso, sed secundum aliud esse eius est in corpore illuminato, et
in corpore a quo refrangitur, in quo per admixtionem perspicui
terminati facit aliquem colorem ibi existentem.
11. Quinto quaeritur, utrum illud quod continetur intra minorem
peripheriam iridis, et id quod est supra maiorem, sit coloratum vel
non. Videtur quod sic: quia ubi est eadem causa, ibi est idem
effectus; sed causa coloris videtur esse eadem intra minorem et supra
maiorem peripheriam iridis, sicut in illa parte ubi apparet iris,
scilicet refractio luminis stellae a roratione descendente sub nube;
ergo videtur quod illa pars sit colorata. Respondetur quod illud est
coloratum colore nigro nubis, quia halurgus, qui est in minori
peripheria iridis et est propinquior nigro, disparet in nigrum: et hoc
etiam sensus docet; sed non est coloratum aliquo colore iridis
sensibiliter diverso a colore nubis. Cuius ratio est, quia ad hoc
quod appareat aliquis color irialis sensibilis ex refractione luminis
solis a roratione opposita, oportet refractionem esse multam et fortem
secundum philosophum; sed ab illo loco non fit multa refractio et
fortis: non multa, propter parvitatem illius intermedii, nec fortis,
quia a partibus perpendicularibus vel propinquioribus perpendiculari,
debilius refranguntur radii et ad minorem angulum. Et propter hoc
philosophus, ubi dat naturam colorum iridis, dicit quod ab illa parte
est permutatio insensibilis colorum. Ad rationem in contrarium
dicendum est, quod minor est falsa: non enim quaecumque refractio est
causa coloris iridis, sed oportet ipsum lumen multiplicatum esse
forte: refractio autem quae fit ab illo loco, est debilis.
12. Sexto quaeritur, utrum medium duarum iridum sit puniceum. Ad
quod respondet Alexander in commento, quod non est ibi aliquis color:
quia color in iride causatur a determinata distantia et situ determinato
inter solem et visum; sed talis secundum eum non est in tali parte
intermedia; ergo ab ipsa non est talis refractio, et per consequens
non mutat ipsam ad aliquem colorem. Et confirmatur: quia sensus non
iudicat de illo colore intermedio; ergo videtur quod non sit ponendus.
Sciendum est tamen, quod maior nunc assumpta vera est, sed falsa est
minor: quia non videtur rationabile neque consonans rationi, quod a
superiori iride et remotiori, et similiter ab inferiori et propinquiori
possit fieri refractio sensibilis, et quod non fiat a parte
intermedia, si fuerit materia disposita, sicut hic supponitur; sicut
in simili, si accipiantur tria specula, in tali distantia ad se
invicem et ad corpus obiectum secundum aliquam proportionem, qualis est
distantia duarum iridum et partis intermediae ad se invicem et ad solem
et ad visum, si fit refractio corporis obiecti a duobus speculis
extremis ad visum, et apparitio idoli, tunc etiam fit a speculo
intermedio, ut patet ad sensum. Et confirmatur: quia omnia ad
colorem talem requisita possunt concurrere in tali intermedio, scilicet
refractio fortis et multum luminis, si sit roratio disposita in medio
sicut in extremis: immo fit maior quam in peripheria maiori minoris
iridis, et etiam fit propinquior et maior quam in peripheria minori
exterioris iridis. Est ergo dicendum, quod in illa parte intermedia
non est color puniceus, sed est alius color secundum aliquid
propinquior albo vel clarior quam sit puniceus, quia plus obtinet de
lumine per iuxtapositionem illorum duorum puniceorum, quam puniceus in
minori peripheria superioris vel in maiori inferioris. Et ex hoc iste
color in parte intermedia est albior et clarior. Ad id autem quod in
oppositum inducebatur de sensu, dicendum quod iste color, propter eius
claritatem et non multam differentiam a puniceo, vix discernitur a visu
in tanta distantia, nisi subtiliter intuenti: sed tamen sensus non
iudicat oppositum. Et hoc apparet ex eo, quia in medio duarum iridum
apparet quaedam citrinitas clara valde; sed color citrinus est
propinquior claro et albo quam puniceus, sicut dictum est prius, et
inter duos puniceos positus adhuc magis claret.
13. Septimo videndum est, utrum possibile sit apparere simul plures
irides duabus. Et videtur quod non: quia Aristoteles supra dixit,
quod propter remotionem secunda iris habet colores debiliores quam
prima; sed situs tertiae est multo remotior; ergo etiam refractio erit
debilior, adeo quod non poterit causare apparentiam alicuius coloris
sensibilis. Dicimus tamen ad quaestionem, quod non est impossibile
apparere tertiam iridem, licet hoc raro contingat. Et talis iris se
habet secundum situm ad secundam, sicut secunda ad primam, et habet
obscuriores colores coloribus secundae, sicut secunda respectu primae,
propter eandem causam. Et talis iris apparet propter eandem causam
propter quam duae aliae apparent, scilicet propter refractionem luminis
ad visum. Et tunc causatur, quando nubes opposita soli est multum
nigra et spissa, quia tunc potest facere multam et bene dispositam
rorationem ad refractionem. De ordine autem colorum istius iridis
experimentum non habui; rationabiliter tamen videtur quod haberet
colores ordine contrario cum coloribus secundae, scilicet halurgum in
minori peripheria, viridem in secunda et puniceum in maiori, sicut
prima: quia omnis processus fit per assimilationem secundorum ad
prima; sed halurgus qui est in maiori peripheria secundae, est
propinquior nigro; igitur rationabiliter in minori peripheria tertiae
deberet apparere color halurgus, qui est propinquior nigro: et deinde
in secunda viridis, qui est propinquior huic: deinde in tertia
puniceus, qui disparet in albo vel claro nubis subtilioris in
extremitate. Ad rationem in contrarium dicitur, quod dictum
Aristotelis intelligendum est ut in pluribus, quia raro videtur
tertia. Consequentia autem absolute non valet: quia potest esse quod
refractio continue fiat debilior, quanto nubes est remotior, et tamen
roratio in qua fit tertia iris, non sit ita remota quod non possit
colorari a lumine refracto in ipsa.
14. Quaeritur octavo, utrum non existente nube possit interdum
apparere iris in superficie maris. Videtur quod non: iris enim
causatur ex refractione luminis a roratione sub nube opposita, visu
existente in medio; sed in ista apparitione navigantibus facta, talia
non habent locum, ut suppositum est; ergo non potest ibi fieri iris.
Sciendum est autem quod quandoque, existente caligine in superficie
maris non multum elevata, apparuit iris navigantibus lateraliter,
habens omnes colores iridis: et tamen erat nubes. Videbatur autem
navigantibus transferri, semper apparens ipsis in eadem distantia et
situ ad ipsos, usque ad defectum caliginis, quia semper ab alia et
alia parte fiebat continue alia et alia refractio ad visum. Ad
rationem in oppositum dicitur, quod omnia ista in praedicta apparitione
assignari possunt: quia superior pars caliginis, incidentibus radiis
solaribus antiperistasim passa, convertebatur in subtilem rorationem,
cuius partes habent rationem speculi, in quo possibile est apparere
colorem corporis obiecti, non autem figuram, sicut dicebatur prius.
Sed mare ex opposito navigantium existens, apparens navigantibus
altius, et habens circa terram figuram circularem, non planam, cum
sit aqua pura et a remotis videatur repraesentare colorem nigrum,
quemadmodum nubes, habet rationem nubis; lumen vero factum a sole vel
ab aliqua stella, et refractum ad visum a nigredine maris altioris per
subtilem rorationem caliginis, habebat rationem refracti ad visum: et
propter hoc causabat figuram iridis et colores.
|
|