Caput 7

1. Postquam philosophus determinavit de causa generationis iridis et de coloribus eius, determinat consequenter de figura eius, et de his quae consequuntur ipsam quantum ad figuram. Et circa hoc primo praemittit intentionem suam, et dicit quod ex figurali descriptione iridis, quantum ad situm eius et solis et visus, potest esse manifestum considerantibus, quod iris non potest apparere secundum circulum perfectum, neque secundum proportionem maiorem semicirculo; et etiam manifestum erit de aliis accidentibus circa ipsam.

2. Secundo ibi: hemisphaerio enim existente etc., prosequitur propositum suum. Et circa hoc sciendum est, quod Aristoteles intendit probare unam conclusionem quadrimembrem: scilicet quod iris non est maior semicirculo; sed quando astrum refractum est in oriente vel occidente, tunc figura iridis est semicirculi completi; quando autem supra horizontem elevatum, tunc iris apparet nobis minoris figurae quam semicirculus; quando vero astrum est in meridie, tunc apparet minimae figurae quam possit apparere. Quam conclusionem ipse probat multis suppositionibus ac propositionibus mathematicalibus praemissis, quas si clare deducere vellem, oporteret multum digredi a physico proposito, et ideo videantur in littera. Ratio autem physica huius est, quia astrum quodlibet naturaliter emittit radios suos in directum, quoadusque non invenit corpus opacum prohibens processum radiorum in directum: unde etiam tales radii quoadusque non reflectuntur, dicuntur radii recti, quasi in rectum tendentes. Ex quo patet ratio illius quod supra dictum est, quod iris fit ex opposito astri: quia illud agit in partem sibi diametraliter oppositam, et ab ea reflectitur. Astrum autem in nube opposita causat quidem figuram circularem, nisi impediatur: quia omne agens intendit per suam actionem inducere similitudinem suam in passum; sed apparet nobis tantum semicirculus, quia reliqua pars nubis vel rorationis in qua fit iris, occultatur sub horizonte. Cum igitur astrum est in oriente, nubes ei opposita est in occidente, dimidia sub horizonte et dimidia supra, et ex consequenti apparet nobis tantum semicirculus refractionis irialis: quia reliqua dimidia pars rorationis occultatur sub horizonte, ut dictum est. Quanto autem magis elevatur astrum super horizontem, tanto magis pars ei opposita in qua fit iris, occultatur sub ea; et ideo minor pars circuli refractionis apparet nobis: quia roratio opposita astro magis occultatur. Quando autem astrum est elevatissimum, et est in meridie, tunc minima portio circuli irialis apparet: quia roratio opposita astro in qua fit iris, maxime occultatur. Nunquam igitur apparet maior portio quam semicirculus, et saepe apparet minor.

3. Quod autem in minoribus et cetera. Postquam determinavit de figura iridis, hic determinat de quibusdam aliis accidentibus. Et dicit quod colores iridis apparent fortiores in extremitatibus iridis circa terram quam in medio, eo quod in corpore densiori lumen fortius retinetur et fortificatur magis: nubes autem est densior in extremitatibus quam in medio. Secundum accidens est, quod iris raro fit a luna: quod probat dupliciter. Primo, quia nunquam fit a luna nisi in plenilunio, propter debilitatem sui luminis in aliis temporibus. Secundo, quia luna propter debilitatem sui luminis non sufficit elevare tantos vapores, quod super eos possit causari iris. Tertium accidens, quod accidit propter eandem causam, scilicet propter elevationem vaporum, est quod in ea parte hemisphaerii maxime fit iris, in qua sol elevat maiores vapores: quia ex eis generatur nubes sub qua debet fieri iris. Quartum vero est, quia in diebus brevioribus post aequinoctium autumnale, quando dies sunt minores noctibus, iris apparere potest omni hora diei; sed post aequinoctium vernale, quando dies sunt maiores noctibus, iris non potest apparere omni hora: quia non apparet circa meridiem his quibus solstitium multum elevatur in meridie. Et huius ratio est, quia portiones circuli quas sol describit in diebus longioribus super horizontem, sunt minores semicirculo, sed portiones quas describit quando accedit ad tropicum hiemalem, sunt maiores: quia quanto plus sol elevatur supra horizontem vel supra terram, tanto depressior est polus et arcus iridis in parte ei opposita sub terra, sicut dictum est; magis autem elevatur sol in vere et in aestate quam in autumno et hieme: et ex hoc etiam maiores causat calores, et arcus iridis causatus ab eo in parte opposita, est magis depressus, intantum ut propter parvitatem non appareat, quia quod est parvum, videtur immanifestum. Portio autem circuli iridis in diebus longioribus est parva: in diebus autem brevioribus, quia sol non multum elevatur a terra, ideo decisio circuli iridis non multum deprimitur, et maior pars remanet super terram, et ex consequenti iris tunc magis apparet. Ex quo corollarie concludi potest, quod defectus integri circuli in iride non est ex parte radii luminosi incidentis, sed est ideo, quia nubes vel roratio in qua fit iris, occultatur secundum partem sub horizonte.