|
1. Postquam philosophus determinavit de halo et iride, nunc
consequenter determinat de virgis et pareliis. Et circa hoc duo
facit: primo determinat de generatione virgarum et pareliorum; secundo
de accidentibus circa ea, ibi: fiunt autem sicut diximus et cetera.
Circa primum iterum duo facit: primo ostendit modum et causam
generationis virgarum et pareliorum in communi; secundo ostendit eam in
speciali de utroque eorum, ibi: virgae autem propterea et cetera.
Dicit ergo primo, quod existimandum est quod parelii et virgae fiant
propter easdem causas sicut halo et iris, quia omnia haec sunt
refractio quaedam, licet differant secundum diversam dispositionem et
situm caliginis a qua fit refractio: quia parelius generatur ex
refractione visus a nube aliqua ad solem, et virgae similiter. Et
iterum utitur hic philosophus opinione mathematicorum sui temporis, qui
dicebant visum refrangi ab obiecto ad solem: sed tamen secundum
veritatem lumen refrangitur ab obiecto ad visum.
2. Deinde cum dicit: virgae autem propterea etc., assignat causam
et modum generationis ipsorum. Et circa hoc duo facit: primo ostendit
causam generationis virgarum; secundo generationis pareliorum, ibi:
parelius et cetera. Prima iterum in duas: in prima comparat virgas ad
ea quae apparent ex refractione in aliis; secundo declarat modum
generationis virgarum, ibi: fit autem hoc cum irregularis et cetera.
Dicit ergo primo quod virgae generantur propterea, quod visus qui
refrangitur ex nube in latere solis existente, est talis secundum
effectum, qualis est quando refrangitur ab aqua vel ab aliquo alio
humidorum ad nubem visam, sicut diximus prius. Nam nubes prope solem
existentes, visae secundum rectum aspectum, non videntur coloratae
diversis coloribus apparentibus et propriis, ut frequenter, sed quando
aspiciuntur per refractionem ab aqua vel ab aliquo humidorum, tunc
apparent coloratae vel virgulatae ad modum virgularum. Et tamen in hoc
est differentia: quia in aliis apparentiis illa diversitas coloris
nubis apparet in ipsa nube, sed in virgis apparet quodammodo supra
ipsam. Et huius ratio est, quia albo et nigro apparentibus in eadem
superficie, nigrum videtur longius, sicut e converso remotius visum
apparet nigrum, eo quod minus alterat: sed colores virgarum sunt nigri
vel propinquiores nigro, et sunt in eadem superficie cum fulgido
nubis, et per consequens apparent remotiores quam fulgidum nubis.
3. Deinde cum dicit: fit autem hoc etc., assignat modum
generationis virgarum in speciali. Et dicit quod generatio virgarum
fit a nube, quando nubes a qua fit refractio est irregularis: scilicet
non unius dispositionis per totum, sed in una parte rarior, in alia
densior, et in una propinquior aquae, in alia remotior. Radii ergo
incidentes super partes rariores, transeunt per illas tanquam per
foramina, et colorantur reflexis radiis super parte aquosa et rorida,
in qua apparet color sine figura. Et propter irregularitatem illius
nubis ad quam refranguntur radii solares albi et clari, apparent
diversi colores virgarum: scilicet puniceus in parte clariori nubis et
magis propinqua ad album, viridis autem in parte magis densa, et per
consequens etiam magis nigra, xanthos vero apparet vel per
iuxtapositionem duorum praedictorum, sicut dictum est supra, vel etiam
apparet in parte proportionaliter densa. Licet autem in generatione
virgarum lumen aliquo modo transeat per partes nubis, tamen fiunt
diversi colores in virgis, sicut in iride, in qua lumen immediate
refrangitur a nube rorida: quia ut dicit, nihil differt quantum ad
generationem colorum diversorum, videre solem per nubem transparentem
aliquo modo, et videre ipsum immediate refractum a nube. Deinde quasi
recapitulando dicit, quod virgae generantur propter irregularitatem
speculi, idest nubis roridae, non secundum figuram, idest non
repraesentando figuram obiecti, sed colorem: quia scilicet nubes non
est nata facere unum colorem.
4. Deinde cum dicit: parelius autem etc., ostendit modum
generationis pareliorum. Et dicit quod parelii fiunt, quando aer,
idest nubes subtilis a qua fit refractio, est maxime regularis,
uniformis et spissa, et lumen solis fortiter refrangitur a tali nube:
tunc apparet ibi color albus ad similitudinem coloris solis, quasi
alter sol; quia regularitas speculi facit colorem apparentem esse unum
et regularem, sicut diversa dispositio partium nubis facit colores esse
diversos. Hoc autem declarat per exemplum: sicut enim lumen quod
refrangitur ab aere polito sive ferro, puta ab armis militum, est
coloris clari et albi, et est fulgidum, sic lumen quod refrangitur a
nube, vel caligine spissa et existente propinqua ad hoc quod
convertatur in aquam, nondum tamen in eam conversa (quae dicitur nubes
rorida), est album et clarum. Ex isto concludit duo corollaria.
Primum, quod parelius est magis signum pluviae quam virgae, quia
generatur per refractionem a nube regulari et spissa, quae est
propinqua ad dispositionem aquae: et ideo citius ex ea generatur aqua.
Secundum est, quod parelius Australis, idest qui apparet quando
flant venti Australes, vel etiam qui apparet ex parte Australi, est
magis signum pluviae quam borealis: quia ventus Australis propter
calidum temperatum elevat multos vapores, et congregat eos in nubes,
et etiam nubes permutat in aquas, sed Boreas propter frigiditatem et
siccitatem propellit nubes et prohibet elevationem vaporum, sicut
superius dictum est.
5. Deinde cum dicit: fiunt autem sicut diximus etc., assignat
philosophus causam accidentium circa virgas et parelios. Et pro primo
dicit, quod virgae et parelii maxime accidunt circa occasum et ortum
solis; cuius ratio est, quia tunc nubes non disperguntur calore solis
ita de facili, cum calor solis non sit multum vehemens. Secundum
accidens est, quod non fiunt supra solem, neque desubtus. Et ratio
est, quia si fierent supra solem, non viderentur propter distantiam
(licet impossibile sit, quod ibi fiant, cum supra solem non fiant
nubes vel roratio); et si sub sole fierent, dissolverentur propter
radios directe incidentes sub sole: et etiam radii solares non venirent
ad nos, sed propter reflexionem potius reverterentur ad caelum.
Tertium est, quod fiunt a latere solis, puta nube existente ex parte
meridiei vel Boreae: quia quando nubes stant a latere, tunc sol non
dissolvit eas, si sint in debita distantia a sole, et tunc visus
potest ad illas pertingere propter convenientem proportionem
distantiae. Quartum est, quod non fiunt multum prope solem, nec
etiam multum longe. Et huius ratio est, quia prope solem sol
dissolvit consistentiam nubis sua caliditate; de longe autem non
videretur: quia a parvo speculo fit debilis refractio, ut patet,
nubes autem remota a sole, ubi sol habet paucam virtutem elevandi
vapores a terra, est parva, et ex consequenti non videretur in ea
refractio. Non fiunt etiam ut in pluribus sole existente in meridie:
quia tunc nubes sursum elevata prope solem, est multum remota a visu,
et propter hoc color nubis non fertur ad eum in superficie terrae, sed
movetur per aerem supra terram et prope solem, et ibi propter
excellentem fulgorem dispergitur: et ex hoc non facit virgas et
parelios. Finaliter recapitulat dicta in praecedentibus, dicens quod
omnia opera, quae generantur in locis supra terram per motum et
alterationem, et etiam in terra ex segregatione humida et sicca, fere
sunt tot et talia. Dicit autem fere, propter quaedam accidentia
quorum causas non dixit expresse, quae tamen ex praedictis reddi
possunt: sicut sunt quidam ignes qui videntur volitare in superficie
terrae, et lapides et alia quaedam cadentia ex nubibus, et coloratio
aquae descendentis, puta quando pluit aqua sanguinea.
|
|