Caput 9

1. Postquam philosophus in superioribus determinavit de his quae generantur ex exhalatione humida et sicca per motum et alterationem, aut etiam per refractionem luminis supra terram, et etiam de aliis quae causantur per motum ab exhalatione sicca in ipsa terra, scilicet de agitatione et motu terrae, hic determinare intendit breviter de his, quae generantur in profundo ipsius terrae principaliter per alterationem. Et circa hoc duo facit. Primo praemittit distinctionem eorum quae fiunt in ipsa terra, et dicit quod sicut in alto, idest supra terram, est duplex exhalatio, una vaporosa, idest humida, ex qua generantur ea quae generantur per ingrossationem a frigido, alia autem fumosa et sicca, ex qua fiunt ea quae generantur per subtiliationem vel inflammationem, ita similiter in partibus terrae est duplex exhalatio, ex qua generantur duo genera corporum, quorum quaedam dicuntur fossibilia, eo quod fodiuntur in terra, et sunt similia terrae defossae: et generantur ex sicca exhalatione; alia vero dicuntur metallica, quae magis generantur per coagulationem.

2. Secundo ibi: sicca quidem etc., assignat causam praedictorum. Et primo assignat causam fossibilium, et dicit quod exhalatio sicca a dominio, secundum quod est ignita a calido, est principium omnium fossibilium: ita quod exhalatio sit materia ex qua fiunt. Sed calidum igniens, secundum quod commensuratur frigido a virtute caelesti, mediante continuitate, est quodammodo principium activum; ita quod principium activum principale est virtus caelestis, quae dicitur virtus mineralis: a qua habent fossibilia quaedam, puta lapides pretiosi, quandam virtutem caelestem et occultam, per quam occultas operationes vere exercent; principium autem instrumentale est caliditas, quae humidum desiccat, et generat omnia fossibilia. Huiusmodi autem fossibilia sunt genera lapidum non liquabilium: quod dicit ad differentiam quorundam fossibilium quae sunt liquabilia, ut vernix, oricella et sulphur, et alia huiusmodi; quae omnia generantur a calido exsiccante exhalationem et consumente humidum et aliqualiter colorante. Et horum fossibilium quaedam fiunt sicut pulvis coloratus: sicut illa quae generantur a calido fortiter consumente humidum et aliqualiter adurente, ut sunt omnia supradicta; alia autem sunt quasi lapides aggregati per condensationem ex pluribus partibus, et generantur ex eadem exhalatione a calido exhalante humidum superfluum, et fortiter terminante humidum cum sicco.

3. Secundo ibi: exhalationis autem etc., determinat de his quae fiunt ab exhalatione humida. Et circa hoc duo facit: primo assignat causam generationis eorum; secundo ostendit modum et locum generationis eorum, ibi: facit autem et cetera. Dicit ergo primo, quod illa quae metallantur, idest habent formam metalli, generantur materialiter ex vaporosa exhalatione, et a frigido commensurato coagulante effective instrumentaliter: principale autem agens est virtus caelestis mineralis, sicut supra diximus. Et istorum quaedam sunt fusibilia, et quaedam ductibilia: fusibilia seu liquabilia sunt, quae plus accedunt ad naturam humidi quam sicci, sicut stannum aut plumbum; sed ductibilia sunt, quae habent humidum magis reductum ad medium per siccum, ut sunt ea in quibus est bona terminatio sicci et humidi, sicut in auro etc., aut in quibus est humidum viscosum non bene separabile a sicco, sicut ferrum, quod calefactum ictu mallei extenditur. Sciendum est autem, quod corpora quae hic dicuntur fusibilia, seu liquabilia, non ita sunt fusibilia, quod non sint etiam ductibilia, quamvis in hoc loco contra ductibilia distinguantur: sed ideo dicuntur esse liquabilia, quia melius et facilius liquantur quam ducantur, et ductibilia e converso dicuntur, quae facilius ducuntur, quamvis etiam liquari et fundi possint, ut ferrum et aes.

4. Deinde cum dicit: facit autem haec etc., assignat modum et locum generationis praedictorum. Et dicit quod huiusmodi generantur ex exhalatione vaporosa inclusa in partibus terrae, et praecipue in lapidibus, propter siccitatem lapidum bene coarctantem humidum vaporosae exhalationis, et propter fortiorem et maiorem coagulationem factam a frigido commensurato formae metalli virtute caelesti, quae dicitur virtus mineralis, ut supra dictum est: sicut ab eodem frigido generantur supra terram ros et pruina, quando a vapore segregata est exhalatio calida et sicca, quae sursum movebat. Est tamen differentia in generatione istorum, quia in generatione roris et pruinae prius segregatur siccitas, antequam materia coaguletur et ros descendat: et ex hoc ros et pruina sunt liquida; sed metalla generantur in partibus terrae ex eadem exhalatione, antequam separetur siccitas: et ideo sunt dura, et quanto plus est in eis de siccitate, tanto sunt magis dura. Et propter hoc verum est dicere, quod metalla sunt aqua secundum unum modum, quia scilicet fiunt ex vapore humido a dominio, qui est in potentia aqua, et est materia aquae: et secundum alium modum non sunt aqua, quia scilicet siccitas in eis non est segregata. In cuius signum metalla igniuntur, comburuntur et reducuntur in pulverem et terram: et hoc convenit eis solum propter siccam exhalationem, quae sola exuritur, quia est materia apta ignitioni propter siccitatem. Et ipsa etiam post exustionem reducuntur in minorem quantitatem, propter separationem alicuius grossi et impuri per exhalationem vel evaporationem humidi grossi, quae fit a calido exurente: unde etiam post exustionem vel liquationem metalla sunt duriora, quia tunc humidum metalli est magis separatum. Aurum autem solum non fit minus nec minoris ponderis quando exuritur, quia est genitum ex sicco et humido subtilissimis, et non habentibus aliquid impurum admixtum quod per ignitionem separari possit. Ipsum etiam de difficili solvitur et liquatur, licet reducatur in partes minimas, quia in ipso est optime commixtum siccum cum humido: et ideo propter fortem commixtionem de difficili separantur. Unde ex his patet, quod aurum non solum secundum opinionem hominum, sed secundum naturam rerum est nobilius et purius quam cetera metalla. Quod etiam patet ex virtute quam habet, in operando mirabiles et nobiliores operationes quam alia. Deinde recapitulando dicit, quod communiter et universaliter dictum est de omnibus fossibilibus et metallicis, quomodo generentur et quae sit eorum differentia; sed si quis velit particulariter de eis intendere, et considerare circa unumquodque eorum, quae scilicet sint principia generationis et accidentia et differentiae eorum, hoc facere habebit in eo qui de metallicis inscribitur, et in aliis, circa quae Theophrastus negotiatus est secundum Alexandrum et Commentatorem. Considerandum est autem circa principia materialia metallorum, quod sunt in duplici differentia: quaedam enim sunt materia remota talium metallicorum, sicut est vapor inclusus in locis lapidosis terrae, sicut supra declaratum est; alia autem sunt materia propinqua eorum, et haec sunt sulphur et argentum vivum, sicut alchimistae dicunt: ita quod in praedictis locis lapidosis terrae per virtutem mineralem primo generatur sulphur et argentum vivum, deinde ex ipsis generantur diversa metalla, secundum diversam commixtionem eorum. Unde etiam ipsi alchimistae per veram artem alchimiae (sed tamen difficilem, propter occultas operationes virtutis caelestis quae mineralis dicitur: quae ex eo quod sunt occultae, difficulter a nobis imitari possunt per praedicta principia, vel per principiata ab ipsis) faciunt aliquando veram generationem metallorum, aliquando quidem ex sulphure et argento praedictis sine generatione exhalationis, aliquando autem faciendo exsudare praedictam exhalationem vaporosam ab aliquibus corporibus, per applicationem caliditatis proportionatae quae est agens naturale.