Liber 4


Caput 1

1. Postquam philosophus in superioribus determinavit de particularibus transmutationibus elementorum, quibus secundum se transmutantur tam in alto quam infra terram, hic determinat de passionibus seu transmutationibus eorum, secundum quod veniunt in compositionem mixti. Et quia elementa agunt mediantibus qualitatibus activis, et patiuntur mediantibus passivis, determinat de actione primarum qualitatum activarum, et de passione passivarum in mixtis. Convenienti autem ordine iste liber sequitur tertium, quia in fine tertii determinatum est de mineralibus: haec autem scientia multum valet ad scientiam de mineralibus. Licet aliqui dicant, quod iste liber est magis continuus cum libro de generatione, quamvis inscribatur quartus liber Meteororum.

2. Considerandum est autem quod scientia istius libri, et similiter omnis scientia naturalis, non est ab homine despicienda: immo qui eam despicit, despicit seipsum. Et licet multi dicant quod scientia naturalis non debet appretiari, eo quod non sit utilis ad speculationem divinorum, in qua vita beatissima et felicitas hominis consistit, sicut dicit philosophus in X Ethicorum, tamen isti decipiunt seipsos, quia non solum scientia istius libri, sed etiam tota scientia naturalis, in qua non solum oportet considerare communia, sed etiam specialia et propria unicuique, deservit ad huiusmodi speculationem divinorum: quia per manifesta et naturalia tanquam per effectus in cognitionem causarum pervenimus. Propter quod philosophus in libro metaphysicae incipit a substantiis sensibilibus, et in duodecimo naturam substantiarum separatarum probat per astronomicas rationes. Et ideo quamcumque aliam scientiam addiscimus, hoc facimus ut ad cognitionem divinorum veniamus, et qui alia intentione scientias acquirit, perversus est in intentione, nisi necessitate detineatur. Neque vile est cognoscere haec particularia naturalia, quia sicut inspicere picturam turpium animalium, ut melius cognoscantur pulchra per oppositionem turpium, non est vile, item nec causas horum cognoscere, ut veniamus in cognitionem primarum causarum: immo multo minus hoc est vile, quia res multo immaterialius sunt apud intellectum quam apud sensum. Est autem utilis scientia istius libri, non solum ad cognitionem divinorum sicut dictum est, sed fere ad totam scientiam naturalem, et maxime ad scientiam de mineralibus, quae ab Aristotele composita nondum pervenit ad nos. Est etiam utilis ad medicinam: quia hic dicitur propter quid multorum, quorum quia tantum consideratur in medicina. Et propter hoc aliqui voluerunt exponere librum istum modo medicinali sine logica: sicut Galenus recitat de quodam, quod cum quaesitum esset ab eo quid esset calidum, bene respondit, et cum contrarium argueretur, statim sibi contradixit, non cognoscens suam contradictionem, propter defectum logicae. Debet igitur iste liber exponi modo naturali, non medicinali: quia secundum Avicennam medicina versatur solum circa corpus humanum ad infirmitatem removendam et sanitatem inducendam, sed illa quae in hoc libro determinantur sunt communia omnibus mixtis, sicut patet per processum. Igitur haec scientia potius applicatur ad medicinam quam e converso, quia commune applicatur ad speciale. Est insuper utilis ad scientiam alchimiae: quia tantummodo alchimistarum est transmutare metalla secundum veritatem, et non secundum sophisticationem; quod licet sit difficile et dispendiosum, sicut supra dictum est, non tamen est impossibile. Et propter hoc intentio aliquorum est, quod metalla non differunt secundum speciem, sed secundum sanum et infirmum, vocantes metallum sanum, durum, et alia, infirma: sic facile esset metalla adinvicem transmutare. Sed credo quod differunt secundum speciem, et nihilominus transmutari possent adinvicem, quia sunt naturalia et materia eorum est una. Quod autem hoc fiat per artem est difficile, non impossibile. Non tamen intelligi debet quod artifices principaliter transmutent, sed agunt quasi instrumenta, applicando propria agentia propriis passivis: quia materia propinqua omnium metallorum est argentum vivum et sulphur, sicut dictum est, quorum naturas artifices transmutare possunt conglutinando et congelando. Vel etiam alio modo evaporatio est materia praedictorum: et de hac determinatur in isto libro, et ex consequenti iste liber est utilis ad scientiam alchimiae.

3. Circa determinationem igitur de qualitatibus primis duo facit. Primo resumit tria superius determinata in II de generatione et III caeli: quorum primum est quod quatuor sunt causae elementorum, per quas intelligit quatuor primas qualitates, calidum et frigidum, siccum et humidum. Et non sunt causae materiales, quia quaedam sunt actionis principia: nec sunt agentes, aut fines, quia praedicantur de suis causatis; ergo relinquitur, quod erunt causae ut formales. Et dicitur notanter ut formales, non absolute formales, ad denotandum quod non sunt formae substantiales elementorum. Secundum quod resumit, est quod quatuor sunt elementa, secundum quatuor combinationes possibiles harum qualitatum, quia in simplicibus humidum non potest uniri cum sicco, nec frigidum cum calido. Et de istis elementis, sicut dicit Commentator, medicus debet credere naturali, scilicet quod sunt quatuor, et quod magnas habent commoditates et operationes in mixto: quarum aliquas medicus inquirere debet, ad conservandum contemperamentum elementorum et qualitatum praedictarum in corpore humano. Tertium est, quod istarum qualitatum duae sunt activae, scilicet calidum et frigidum, et duae passivae, scilicet siccum et humidum; hoc autem intelligi debet quantum ad victoriam unius supra alteram in corpore mixto: quia secundum se quaelibet sunt activae et quaelibet passivae, cum sint contraria adinvicem. Et hoc philosophus probat primo per inductionem in omnibus, quia in omnibus dicimus calidum et frigidum terminare, coagulare etc., siccum vero et humidum terminari et coagulari: terminare autem est agere, terminari vero est pati. Secundo probat idem ratione, scilicet per definitionem eorum, quia calidum est, quod est congregativum similium, frigidum vero est congregativum similium et dissimilium: humidum est, quod est male terminabile termino proprio, bene autem alieno, siccum vero e converso, quod est bene terminabile termino proprio, male alieno; quod autem est congregativum, est activum, quod est terminabile, est passivum.