Caput 10

1. Postquam philosophus determinavit de principalibus speciebus qualitatum passivarum consequentibus primo primas qualitates passivas, scilicet de coagulabili et non coagulabili, de liquabili et illiquabili, et de ingrossabili et mollificabili, inquantum sunt quasi via ad coagulationem vel liquefactionem, nunc determinat de aliis speciebus minus principalibus. Et circa hoc duo facit. Primo quasi corollarie concludit quoddam superius determinatum, et dicit quod ex dictis est manifestum, quod corpora scilicet inferiora constant et coagulantur a calido et frigido. Et propter hoc corpora ingrossantia et coagulantia, scilicet corpora calida et frigida, faciunt operationem calidi et frigidi, quasi ab eis constituta sint in esse, scilicet activo. Propter hoc etiam in omnibus talibus corporibus est caliditas, quae est magis activa, vel ad minus est in eis frigiditas, inquantum deficiunt a caliditate. Alterum enim contrariorum semper est deficiens et imperfectum respectu alterius, ut frigiditas respectu caliditatis. Et ex hoc quod istae sunt primae qualitates activae, humidum autem et siccum sunt primae passivae, ideo haec conveniunt et sunt communia omnibus. Et ideo ex aqua et terra constituta sunt omnia corpora, tam homoeomera quam plantarum et animalium, et metallorum, sicut auri et argenti, et omnium aliorum quae nascuntur ex exhalatione inclusa in utroque, sicut alibi ipse declaravit. Sed differentia est in hoc inter ea, quod operatio primarum duarum, scilicet calidi et frigidi, consistit in agere, et movere sensus: unde dicuntur qualitates sensibiles; album enim, odor, sonus, dulce, et calidum et frigidum, naturaliter habent facere sensationem, et agere in sensum. Alia autem duo et consequentia magis consistunt in pati, ut liquabile, coagulabile, flexibile et alia, quibus differunt multa corpora naturalia, sicut os, caro, nervus et cetera. Et de his nunc est agendum, quia aliae dictae qualitates activae in aliis declaratae sunt. Quae autem et quot sint istae de quibus est agendum, est clarum in littera.

2. Secundo ibi: de coagulabili quidem igitur etc., dicit quod de coagulabili et non coagulabili, liquabili et non liquabili dictum est prius universaliter; sed tamen propter maiorem claritatem tam dictorum quam dicendorum dicamus iterum, quod coagulatorum quaedam coagulantur a calido, quaedam a frigido: calidum quidem coagulat, quia exprimit humidum superfluum, frigidum vero, quia expellit calidum, quod secum evaporare facit humidum. Quae igitur coagulantur a calido per absentiam humidi, solvuntur a frigido, quod humidum iterum ingredi facit: quae autem coagulantur a frigido per expulsionem calidi, solvuntur a calido iterum ingrediente, sicut glacies et cetera. Aliqua autem non solvuntur a frigido, quae sunt coagulata a calido: quia coagulatio fuit fortis, et pori relicti sunt parvi, adeo ut humiditas dissolutiva ingredi non possit, sicut sunt lateres. Incoagulabilia autem sunt quae non habent humiditatem aquosam, sed sunt magis terrea, ut mel et mustum: et ratio est, quia talia sunt vehementer calida, et talis caliditas fortiter resistit, et continet humidum intra; et quae sunt aerea a praedominio, sicut oleum, argentum vivum, et viscosa, ut colla.