|
1. Determinat de mollificabili magis in speciali, et ponit sex
conditiones quas habere debet coagulatum ad hoc quod mollificetur. Et
prima est, quod tale coagulatum non sit aqua vel aqueum a praedominio,
sed si est in eo excessus unius super alterum, sit magis terreum: et
propter defectum huius, glacies non est mollificabilis. Secunda
conditio est, quod totum humidum non sit evaporatum per coagulationem,
quia mollificabile debet esse tam aqueum quam terreum, vel non multum
plus terreum: et propter hoc nitrum et sal non sunt mollificabilia,
sed statim solvuntur. Tertia conditio est, quod non habeant siccum
inaequaliter dispositum, ne pori sint strictiores quam humidum aqueum,
quod est quasi materia mollificationis, diffundi possit: et propter
hoc lateres et lapides non mollificantur. Quarta vero est, quod non
sint trahibilia in longum vel ad latus, ut corrigia et nervus; et
ratio est, quia talia sunt viscosa, quae non cedunt tactui in
profundum sui, sed extra se trahuntur in longum: mollificabile autem
debet cedere tactui in se, sicut manifestum fuit superius in
definitione mollis. Quinta est, quod non sint humectabilia, humido
scilicet alieno et extrinseco, ut lana, sed mollificabile debet habere
humidum proprium: est enim humidi quod ubique fluat, et ita
mollificet. Sexta conditio est, quod non sint ductibilia: et ratio
est, quia talia habent plus aquae quam terrae, sicut metalla. Si
autem sint aliqua quae cum magno labore liquentur et ducantur, et tamen
non habeant multum plus aquae quam terrae, immo forte minus, sicut
ferrum, talia mollificantur. Fit autem mollificatio tanquam a causa
efficiente ut in pluribus ab igne, sicut ligna et cornu mollificantur
ab igne.
2. Deinde cum dicit: sunt autem liquabilium etc., prosequitur de
intingibili et non intingibili. Ad cuius evidentiam sciendum est,
quod intingibile hic dicitur, quod est susceptivum humidi extrinseci
per poros amplos et duros. Ratione primi ea quae sunt aquea, non
madefiunt neque intinguntur, quia aquea non habent poros, sicut
glacies; metalla autem non intinguntur, quia licet sint porosa, non
tamen habent poros amplos sed strictos, ita quod humidum non potest
ingredi et madefacere; ratione tertii multa quae liquantur ab aqua,
non sunt intingibilia, sicut nitrum et sal, quia licet talia habeant
poros amplos, non tamen pori sunt duri sed molles et passibiles, ita
quod humidum ingrediens non madefacit sed corrumpit illud in quod
intrat. Quae autem habent poros amplos et duros, sicut lana,
pannus, et multa alia, intinguntur: quia humidum ingrediens per poros
amplos madefacit siccum terrestre, et non corrumpit ipsum propter
duritiem. Ex his autem patet quod intingibilia sunt terrea a
praedominio, quia in eis dominatur siccum terrestre, et coagulata sunt
a calido per abstractionem humidi: ideo intinguntur per novam humidi
introductionem. Patet etiam ratio quare terra intingitur, nitrum
autem et sal quae sunt terrea, non intinguntur. Primo scilicet quia
terra habet poros duriores quam talia, propter maiorem admixtionem
humidi fluidi in talibus quam in terra; secundo etiam quia talia sunt
porosa per totum, et ex hoc humidum per totum ingrediens et defluens
cito dividit ea in partes et corrumpit: terra autem habet poros non per
totum, sed hic illic, et ideo partes magis continentur.
3. Deinde cum dicit: sunt autem et haec quidem etc., ostendit quae
sint flexibilia et quae dirigibilia, dicens quod quaedam corpora sunt
flexibilia et dirigibilia, ut calamus et virga, quaedam vero non sunt
flexibilia neque dirigibilia, sicut lateres et lapides. Ad
intelligendum autem quae sint flexibilia et dirigibilia, et quae non,
sciendum est quod flexio vel etiam rectificatio, est motus a circulari
peripheria in rectitudinem, vel a rectitudine in peripheriam
circularem, manente eadem longitudine flexi. Omnia igitur corpora
quae possunt moveri ex rectitudine in peripheriam circularem, vel e
converso ex peripheria circulari, sive sit concava sive convexa, in
rectitudinem, sunt flexibilia vel dirigibilia: quae autem non possunt
ita moveri, non sunt flexibilia neque dirigibilia. Non tamen est idem
flexio et rectificatio, immo sunt motus contrarii: quia flexio est
motus ad concavitatem vel convexitatem, rectificatio autem est motus ad
rectitudinem. Sed philosophus hic non assignat causam praedictorum:
et ideo sciendum est, quod humidum fluens, sicut superius
declaravimus, quaerit terminos alienos, quia non bene terminatur
terminis propriis, siccum vero quaerit terminos proprios, quibus bene
terminatur. Flexio igitur est motus ad terminos alienos, quia res
quando est flexa, non habet proprios terminos suae longitudinis, sed
potest amplius elongari si dirigatur: rectificatio vero est motus ad
terminos quasi proprios et sibi convenientes secundum suam
longitudinem; et ideo res ratione humidi fluentis flectuntur, sed
ratione sicci retrahentis habent dirigi et rectificari. Quae igitur
sunt coagulata per eductionem humidi, non sunt flexibilia neque
dirigibilia, sed potius franguntur, ut lateres et ligna sicca. Quae
autem habent humidum viscosum grossum, flectuntur de facili, et semper
flectuntur ad illam partem in qua est maior humiditas, sicut tabulae
calefactae ad ignem, flectuntur versus ignem, quia ignis calefaciendo
eas educit humiditatem ad illam partem. Sed quae habent humidum
viscosum magis subtile, et bene commixtum cum sicco aereo subtili, non
flectuntur ita de facili: sed tamen flexa cito redeunt ad
rectitudinem, sicut boni enses; vel si non possunt redire ad perfectam
rectitudinem, redeunt ad illam partem rectitudinis quam habuerunt in
sui coagulatione, sicut bonae balistae, et arcus emissa sagitta. Sed
quae habent humiditatem grossam, et non bene commixtam cum sicco, non
redeunt ad rectitudinem, sicut pravi enses, arcus et similia.
4. Deinde cum dicit: et haec quidem frangibilia etc., determinat
de frangibili et comminuibili, quae sunt passiones procedentes ex
eisdem causis, scilicet humido et sicco. Nam quae habent parum aut
nihil de sicco, et multum de humido, neque sunt frangibilia neque
comminuibilia, sicut liquida. Quae autem habent multum de sicco,
sunt in tribus differentiis: quaedam enim sunt frangibilia, et non
comminuibilia, ut lignum; quaedam sunt comminuibilia et non
frangibilia, sicut lapis, qui a scalpentibus dividitur in partes
minutas, non autem frangitur in magnas partes, et paucas numero;
quaedam vero sunt comminuibilia et frangibilia, sicut lateres. Et
ratio huius differentiae est, quia quaedam ita coagulantur quod habent
parvos poros, numero multos, et propinquos situatione, et ista
comminuuntur; quia comminutio est divisio in parvas partes, et divisio
rei fit in poris ipsius, nisi scindantur: si ergo pori sunt multi,
divisio fiet secundum multas partes. Aliqua vero habent poros magnos,
paucos numero et distantes situ: et talia sunt frangibilia, quia
fractio est divisio rei in magnas partes et paucas. Alia vero habent
utrumque, scilicet quosdam poros magnos et reliquos parvos: et talia
sunt frangibilia et comminuibilia, sicut lateres. Considerandum est
autem ad evidentiam praedictorum, quod porus hic vocatur illa pars rei
porosae, quae est non quidem vacua, sicut dicebant antiqui credentes
vacuum dari, sed plena corpore subtili, sive tale corpus subtile sit
eiusdem naturae cum reliquo, sive alienae, puta aqueae vel aereae.
|
|