|
1. Ostendit quae sunt impressibilia et quae non. Et dicit quod sunt
quaedam corpora impressibilia, idest apta nata recipere impressionem,
quorum quaedam sunt mollia, sicut cera, quaedam vero sunt dura, sicut
aes. Alia autem non sunt impressibilia: et horum etiam aliqua sunt
mollia, sicut aqua, aliqua autem sunt dura, velut later et lapis.
Nam impressio passive sumpta est cessio in profundum secundum partem
superficiei, non e contra circumstando (quod dicitur propter aquam,
quae cedit imprimenti secundum superficiem, non tamen suscipit
impressionem, quia contra circumstat, sicut supra dictum est in
definitione mollis). Et ista fit dupliciter: aut per solam pulsionem
tactus, ut in cera et in omnibus mollibus, aut per percussionem, ut
in metallis et aliis duris. Universaliter igitur eorum quae sunt
impressibilia, quaedam sunt mollificabilia sive mollia actu, ut cera,
quaedam vero sunt dura, ut metalla: sed tamen talia sunt, in quibus
est humiditas fortis et bene permixta cum sicco terrestri. Alia autem
dura, in quibus non est fortis humiditas sed est educta a coagulante,
et etiam illa debilis quae remansit non est bene commixta cum sicco
terrestri, talia non sunt impressibilia, sicut later et lapis. Non
est etiam impressibilis aqua, propter rationem superius assignatam,
propter quam etiam non est mollis. Manifestum est autem ex dictis,
quod humiditas non fluens sed bene permixta cum sicco terrestri, est
materia impressionis.
2. Deinde cum dicit: impressibilium autem etc., determinat de
formabili manu et non formabili. Et dicit quod impressibilia sunt
duplicia: quaedam enim sunt impressibilia, quae non tantum suscipiunt
impressionem de facili, sed etiam retinent eam: et talia sunt etiam
formabilia manu, sicut pasta et cera; quaedam vero sunt quae bene
retinent impressionem, sed non recipiunt eam de facili, sicut
metalla, quae non recipiunt impressionem nisi per fortem percussionem:
et talia non sunt formabilia manu, sed tamen formantur per artem,
fundendo scilicet ea. Quaedam etiam sunt quae de facili recipiunt
impressionem, sed eam non retinent, sicut lana aut spongia: et haec
non sunt manu formabilia, ita scilicet quod retineant formationem.
Quae autem non sunt impressibilia, non sunt etiam manu formabilia,
licet formentur per artem, puta per sculptoriam, sicut lateres et
lapides. Ex quibus patet quod materia impressibilium, etiam manu
formabilium, est eadem, non differens nisi secundum magis et minus:
quia manu formabilia debent esse paulo plus humida quam impressibilia;
et ex hoc res fere eodem modo sunt manu formabilia quo sunt
impressibilia, scilicet permanenter aut non permanenter.
3. Deinde cum dicit: sunt autem capibilia etc., agit de capibili
et non capibili. Et dicit quod capibilia sunt, quae pulsa possunt
convenire, idest contrahi et reverti, intra se in profundum sui,
superficie mutata de maiore in minorem, sicut cum stringitur spongia,
et non divisa aut translata in aliam partem, sicut accidit in aqua,
quae quando comprimitur manibus, quasi effugit ad aliam partem. Et
quia multoties in superioribus et nunc in isto loco fecit mentionem de
pulsione et percussione, ideo declarat quid sint, et dicit quod pulsio
est motus factus per solum tactum, scilicet sine magna violentia:
percussio autem est motus factus cum elevatione vel manus vel alterius
instrumenti percutientis, sicut quando faber elevat malleum et
percutit. Ratio autem quare talia sunt capibilia, est quia habent
poros plenos subtiliori corpore, sive tale corpus subtile sit eiusdem
naturae cum reliquo, sive alterius. Nam tale corpus subtile aut
egreditur quando capitur, si est alterius naturae, sicut patet in
spongia, aut ingrossat et comprimitur, si est eiusdem naturae, sicut
in carne. Quae igitur habent tales poros, sunt capibilia: quae autem
non habent poros, ut aqua et liquida, non capiuntur: quae vero habent
poros, sed plenos corpore duro, ut ferrum, illa etiam non sunt
capibilia. Ex quibus manifestum est quod capibile hic vocatur, non
quodcumque accipi potest, prout nomen sonat, sed quod potest restringi
et reduci ad minorem superficiem. Ferrum enim capi, idest accipi,
potest manibus: tamen dicit quod non est capibile, quia non potest
restringi ad minorem superficiem. Est autem materia capibilium siccum
terrestre a praedominio, sicut ex dictis est manifestum.
4. Deinde cum dicit: trahibilia autem etc., determinat de
trahibili. Et dicit quod trahibilia sunt, quorum superficies potest
mutari de loco ad locum, sicut corrigia. Est enim tractio motus
corporis secundum longitudinem vel latitudinem, ita quod ex illa parte
qua movetur, extenditur, ex alia per accidens restringitur: sicut
corrigia cum trahitur per longum, extenditur, et restringitur secundum
latitudinem. Quaedam autem sunt trahibilia et etiam capibilia, ut
cera et lana: aliqua vero sunt trahibilia et non capibilia, ut phlegma
et sputa, quae trahuntur ad modum fili: aliqua sunt capibilia et non
trahibilia, sicut spongia. Sed quae carent sicco, sicut aqua, vel
quae non habent humiditatem viscosam, sicut lapis et metalla, non sunt
trahibilia vel extensibilia, neque etiam capibilia. Ex quibus est
manifestum quod illa dicuntur universaliter trahibilia, quorum materia
est humidum viscosum a praedominio: et tale humidum propter
viscositatem continet siccum terrestre. Non dicitur etiam hic
trahibile secundum usum vocabuli apud nos: Latini enim grammatici
vocant trahibilia, omnia quae possunt moveri de loco ad locum, vel per
violentiam, sicut homo dicitur trahi ad carcerem, vel saltem per motum
qui non est naturalis talibus, sicut currus et ligna dicuntur trahi.
Sed hic vocatur trahibile tantummodo illud, cuius partes mutant locum
per extensionem, sicut accidit in corrigia vel pelle molli: quia trahi
est transferri de loco ad locum secundum partes manente continuitate
totius.
5. Deinde cum dicit: sunt autem et haec quidem ductilia etc.,
ostendit quae sint ductilia et quae non. Et dicit quod ductilia sunt
ea, quae transferuntur secundum partem superficiei in profundum et ad
latus per unam et eandem percussionem, sicut aes, idest species
simplices metallorum, ut stannum vel plumbum, quae per unam et eandem
percussionem, quando percutiuntur, deprimuntur in profundum secundum
partem superficiei, et etiam extenduntur secundum latera: vel etiam
deprimuntur et extenduntur secundum totam superficiem, si instrumentum
percutiens sit aequale vel maius ipsa superficie. Quae autem non
possunt deprimi et extendi, sicut dictum est, talia non sunt
ductilia, sicut lapis et lignum. Causa autem quare talia cedunt
percutienti in profundum et ad latus, est humiditas bene commixta cum
sicco terrestri, quae calefacta et commota per percussionem facit secum
fluere aliqualiter siccum terrestre. Et quia tale humidum est valde
constrictum et proportionabiliter commixtum cum sicco, non habens
magnos poros interceptos, ideo facit siccum fluere ad omnem partem.
Ex quo sequitur, quod meliora sunt metalla quae ducuntur aequaliter ab
omni parte, quam quae ducuntur ex una parte, ex alia autem crepant vel
minus ducuntur, quia in talibus humidum est melius permixtum cum
sicco. Dicit autem quod omnia quae sunt ductilia, sunt etiam
impressibilia, sed ut est dicere ad omne, idest universaliter
loquendo, non convertitur consequentia, quod scilicet omne
impressibile sit ductile: quia lignum est impressibile, non tamen est
ductile. Similiter capibilium quaedam sunt ductilia sicut cera,
quaedam vero non, sicut aqua, quae non est ductilis propter nimiam
humiditatem continue fluentem.
6. Deinde cum dicit: sunt autem et haec quidem scissibilia etc.,
determinat de scissibili et detruncabili simul, quia ambae sunt species
divisionis. Et dicit quod scissibilia sunt illa, quae prius
dividuntur quam a dividente tangantur, in illa scilicet parte secundum
quam dividuntur: sicut asseres ex abiete, quae quando tanguntur ut
dividantur in longum, scinduntur remotius quam tangantur a dividente,
ita quod divisio praecedit tactum. Quae autem non ita dividuntur, non
sunt scissibilia. Et ex hoc quae sunt mollia non sunt scissibilia,
quia non sic dividuntur. Neque etiam omnia dura sunt scissibilia, ut
ea quae sunt comminuibilia: sed scissibilia sunt ea quae sunt sicca,
non ratione qua sicca, sed inquantum habent poros dispositos secundum
longitudinem, plenos corpore passibili et subtili, et adnatos, idest
propinquos unum alteri. Humida autem vel mollia non scinduntur, quia
carent poris, sicut aqua, pasta et cera, et huiusmodi.
Comminuibilia autem non scinduntur, quia non habent poros dispositos
secundum longitudinem, sed secundum omnem partem, sicut vitrum:
frangibilia autem, quia non habent poros adnatos unum alteri. Multa
enim dura non scinduntur, quia pori in eis non sunt pleni corpore
subtili et passibili, sed duro et impassibili. Detruncabilia autem
sunt, quae quando dividuntur, neque divisio praecedit tactum, sicut
in scissione, neque etiam comminuuntur. Et talia sunt quae non sunt
humida carentia poris, sed magis habent poros dispositos secundum
latitudinem; et quia aliqua habent multos poros dispositos secundum
utramque partem, ideo sunt scissibilia et detruncabilia. Et quia
viscositas impedit scissionem ratione humiditatis, ideo ut sciatur
quomodo fit viscosum, dicit quod viscosum, quod non frangitur sed est
trahibile, sicut dictum est superius, est humidum et molle. Talia
autem fiunt viscosa propter concatenationem partium adinvicem. Quae
colligatio aut fit a calido movente, quod fortiter unit siccum cum
humido terminato, sicut in oleo et pice, aut fit a frigido, quod
fortiter et inseparabiliter comprimit humidum cum sicco. Non
determinat autem de divisione simpliciter, quae est genus talium: quia
divisio ut sic accidit potius ratione materiae et quantitatis, quam
ratione qualitatum passivarum.
7. Deinde cum dicit: commassabilia autem etc., determinat de
commassabilibus. Et dicit quod commassabilia sive infiltrabilia sunt
ea, quae sunt capibilia, sed non habent capturam mansivam, idest non
retinent figuram, quam habent quando capiuntur; quod enim talia sint
capibilia, convenit eis ratione pororum interceptorum in partibus
eius: quod autem redeant ad primam figuram, convenit eis ratione sicci
praedominantis. Incommassabilia autem dicuntur propter causas
oppositas.
|
|