Caput 13

1. Ostendit quae sint ustibilia et quae non ustibilia. Et dicit quod quaedam corporum coagulatorum sunt ustibilia, sicut lignum et ossa, quaedam vero sunt inustibilia, sicut lapides et glacies. Ustibilia autem sunt quaecumque habent poros susceptivos ignis, et humiditatem superabilem ab igne. Talia autem sunt quae habent poros plenos humiditate aerea bene passibili. Dico quod debent habere poros: quia carentia poris non sunt ustibilia, ut glacies, quae propter defectum siccitatis caret poris. Debent etiam esse pleni humiditate aerea, quia aer est nutrimentum ignis: et propter hoc ebenus, qui inter omnia ligna est minus aereus et magis terrestris (quod ostendit pondus et nigredo eius), non est ustibilis. Debet etiam talis humiditas esse bene passibilis: quia habentia humiditatem grossam et fortem, non sunt bene ustibilia, sicut ligna multum viridia. Universaliter etiam carentia humiditate aerea non sunt ustibilia, sicut lapides, quia talis humiditas est materia ustionis.

2. Deinde cum dicit: exhalabilia autem etc., determinat de exhalabilibus et vaporabilibus simul. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod aliter locutus est superius de exhalatione et vapore, et aliter in isto loco. Nam superius dixit quod exhalatio est segregatio sicca et calida, sive segregaretur a calido ustivo sive ab alio: et haec est principium venti; vapor autem est segregatio humida, et talis est principium pluviae. Hic autem dicit quod exhalabilia sunt, quae habent humiditatem non evaporabilem a calido ustivo posito sub eis, quia talia dicuntur vaporabilia: sed potius exhalabilia dicuntur, quae processu temporis paulatim segregantur in aerem, sicut apparet in pomis antiquis, in quibus separato paulatim humido aereo, ipsa remanent sicca contrahentia rugas. Vapor autem est segregatio facta virtute calidi ustivi: et ideo vapor humectat vaporabile propter humiditatem segregatam foris, et colorat ipsum ratione calidi ustivi; et est principium spiritus, idest venti, si sit vapor sive segregatio sicca praedominio. Sed exhalatio non madefacit neque colorat sensibiliter, propter paucitatem et debilitatem sui, neque etiam est principium venti. Differt autem talis segregatio in diversis; quia in lignis, et his similibus, sicut sunt pili et cornua et alia, quae sunt similiter spissa et fumabilia, vocatur fumus; quia non est impositum nomen talibus diversis segregationibus, sicut dicebat Empedocles, licet secundum rem alius sit fumus lignorum et cornuum. In pinguibus autem vocatur in Graeco lignys, in unctuosis autem dicitur knisa. Et ex hoc oleum est exhalabile, quia est unctuosum; non tamen est vaporabile, quia eius humiditas non permittit: et ideo elixari non potest, quia elixata evaporant. Aqua autem est vaporabilis a calido propter humiditatem: non tamen est exhalabilis, quia caret siccitate, quae est materia exhalationis siccae et calidae. Simile est etiam de vino dulci quod est pingue et grossum, quod patitur exhalationem sicut oleum: nam sicut oleum non coagulatur a calido neque a frigido, ingrossatur tamen ab utroque, sic et istud vinum. Et si figantur calami parvi in ipso, inflammantur. Et si sublimetur, et permisceatur cum pulvere sulphuris et sale, praestat fomentum flammae subtili: quia a sulphure augetur in eo unctuositas, a sale augetur siccitas. Et ideo est vinum solo nomine, quia vini operationem non habet, quae est inebriare: eo quod non potest evaporare. Non est autem intelligendum quod tempus sit, illud quod per se facit sive segregat exhalationem: quia tempus nullius actionis potest esse per se causa, sed solum est per se mensura aliquarum actionum. Segregatur autem talis exhalatio vel a caliditate intrinseca, vel a caliditate solis, sive continentis, non cito et in magna multitudine sicut vapor, sed paulatim et quasi insensibiliter. Et ideo dicitur fieri a tempore, quia non fit nisi in multo et longo tempore.

3. Deinde cum dicit: ustibilia autem etc., ostendit quae sunt inflammabilia, et quae non. Sed quia inflammabilia sunt quaedam pars ustibilium, ut melius cognoscatur quae sint inflammabilia, iterum repetit sub brevitate quae sint ustibilia. Et dicit quod talia videntur esse quaecumque possunt resolvi in cinerem: huiusmodi autem sunt quae fuerunt coagulata a solo calido, vel ab utroque, scilicet a calido et frigido, in quibus abundat siccitas propter caliditatem quae in coagulatione evaporare fecit humiditatem. Non autem sunt inflammabiles lapides, et maxime lapis carbunculus qui vocatur sigillum lapidum (licet videatur ardere propter fulgorem suae lucis), quia in ipso est fortiter commixtum humidum cum sicco, ita quod non potest resolvi in cinerem. Sed ustibilium quaedam sunt inflammabilia et quaedam non: omnia enim corpora communia terrae et aquae, quae non habent multam humiditatem aqueam sed aeream, et sunt exhalabilia, inflammantur; nam talia exhalabilia exhalant fumum, qui accensus dicitur flamma. Istorum autem quaedam faciunt per se flammam, sicut ligna, quae habent siccitatem sufficientem et exhalant fumum. Aliqua vero per se quidem non faciunt flammam, sed apposita siccis faciunt, sicut oleum, pix et huiusmodi: et ratio huius est, quia talia unctuosa, licet habeant humiditatem aeream multam quae est bene inflammabilis, deficiunt tamen in sicco. E converso autem sunt aliqua quae abundant in sicco, sed deficiunt in humido unctuoso, et ideo apposito eis unctuoso faciunt flammam meliorem. Sunt etiam quaedam quae sunt liquabilia et non inflammabilia, sicut metalla: quaedam sunt e converso inflammabilia et non liquabilia, sicut ligna: aliqua autem patiuntur utrumque, sicut thus. Causa autem quare ligna sunt inflammabilia, est quia habent humidum aereum bene diffusum et continuum in toto ligno: hoc autem humidum est materia ignis. Non sunt autem liquabilia, tum quia coagulata sunt ab utroque, tum quia liquabilium materia est humidum aqueum, non aereum quod praedominatur in lignis. Metalla autem non inflammantur, quia habent humidum aqueum multum quod repugnat igni, et aereum paucum quod est materia ignis: et propter eandem rationem sunt liquabilia. Thus autem patitur utrumque: nam ratione humidi aerei inflammatur, ratione vero humidi aquei quod in ipso est commixtum cum aereo, liquatur. Universaliter igitur quae sunt sicca, sive terrea sive etiam humida humiditate aerea, sunt bene inflammabilia; et propter hoc flamma non est aliud quam spiritus sive fumus ardens: fumus enim est segregatio aerea, et ideo est materia flammae. Eorum autem quae sunt ustibilia et non sunt inflammabilia, quaedam sunt carbonabilia: et talia sunt quaecumque habent plus terrae quam aeris, sive fumi qui est exhalatio aerea, sicut ligna viridia et ossa. Nam talia ratione sicci terrestris sunt passibilia ab igne, propter defectum vero humidi aerei non inflammantur.