|
1. Postquam philosophus determinavit de qualitatibus activis et
passivis secundum se, tam in generali quam in speciali de singulis
speciebus eorum, nunc determinat de eis per comparationem ad corpora.
Et circa hoc duo facit: primo determinat de qualitatibus passivis;
secundo de qualitatibus activis, ibi: qualia autem calida et cetera.
Circa primum duo facit: primo praemittit quaedam necessaria ad
propositum; secundo determinat de qualitatibus passivis per
comparationem ad corpora, ibi: humidorum quidem igitur et cetera.
Quantum ad primum igitur, primum quod reassumit ex superioribus, est
quod corpora sunt in duplici differentia. Quaedam enim sunt homoeomera
sive homogenea: et talia sunt in quibus partes sunt eiusdem rationis et
nominis cum toto, sicut aqua, terra, lignum, lapis, et in
animalibus caro, sanguis et huiusmodi; alia autem sunt anomoeomera
sive heterogenea, quae sunt diversarum rationum in toto et in
partibus, sicut animal, homo, facies, manus et similia: partes enim
hominis aut manus non sunt homo aut manus. Et omnia talia differunt
abinvicem qualitatibus passivis, et maxime tangibilibus; differunt
etiam odoribus, saporibus et coloribus et similibus: quamvis istis
qualitatibus magis differant corpora homoeomera quam anomoeomera.
Secundum quod reassumit, est quod causa talium corporum instrumentalis
est duplex. Causa enim instrumentalis ex parte materiae est humidum et
siccum: et ex consequenti causa materialis istorum est aqua et terra,
quia aqua est primo humida, et terra est primo sicca. Causae vero ex
parte agentis sunt calidum et frigidum: quia talia faciunt constare et
coagulant talia corpora, et ex consequenti sunt activa. Et ideo
considerandum est qualia sunt corpora homoeomera, scilicet species
terrae et aquae et communes utrique, inquantum substant talibus
qualitatibus. Tertium vero est, quod corporum constantium alia sunt
humida, alia sunt dura, alia mollia. Sed de duro et molli superius
satis dictum est, quomodo scilicet coagulentur: nunc autem restat
dicendum de reliquis.
2. Deinde cum dicit: humidorum quidem igitur etc., prosequitur
intentum suum, et determinat de qualitatibus corporum mixtorum per
comparationem ad talia corpora. Primo ergo determinat de qualitatibus
passivis, ostendendo quae corpora sunt magis humida, et quae magis
sicca a praedominio. Et dicit quod omnium corporum mixtorum est
triplex diversitas: nam quaedam sunt humida, ut species aquae: aliqua
sunt mollia, sicut caro et nervus: aliqua autem sunt sicca vel dura,
ut ossa. Et istorum ea quae coagulantur vel ingrossantur, aut
coagulantur sive ingrossantur a calido, aut a frigido, aut ab
utroque. Similiter etiam dicendum est de liquefactis humidorum.
Igitur quaedam sunt vaporantia: et talia sunt aquea a praedominio,
nam vapor est humor aqueus resolutus a calido; aut non vaporantia: et
talia sunt communia terrae et aquae, ut lac, aut sunt communia terrae
et aeri, sicut ligna, aut aquae et aeri, sicut oleum. Quae autem
ingrossantur a calido, sunt communia terrae et aquae: nam ingrossatio
facta a calido est separatio humidi superflui, et terminatio humidi
derelicti cum sicco terrestri. Ingrossata vero a frigido sunt terrea a
praedominio: nam in talibus est parva humiditas compressa cum multo
sicco terrestri. Quae autem ingrossantur ab utroque, aut sunt
communia terrae et aquae, aut terrae et aeris, sicut apparet de oleo,
melle et dulci vino. Sed dubitatio oritur de vino. Nam ex ea parte
qua evaporat, videtur aqueum a praedominio: ex ea vero parte qua
ingrossatur a calido, videtur terreum a praedominio. Sed dicendum
quod de vino tripliciter loquimur. Nam quoddam vinum est grossum
terrestre, ratione cuius ingrossatur et etiam coagulatur a calido:
unde si ponatur ad fumum vel solem, humido resoluto desiccatur ad modum
salis; est etiam calidum, ratione cuius a frigido coagulari non
potest. Et tale est vinum quod nascitur in Corinthio et apud
Arcadas, et est terreum a praedominio. Quoddam vero est vinum album
et debile: et istud est aquae magis. Vina vero nova ante
purificationem, quae faciunt faeces, sunt communia terrae et aquae
secundum magis et minus, sicut musta. Coagulata vero, aut
coagulantur a frigido, et sunt aquea a praedominio, sicut nix,
glacies et grando: coagulata vero a calido sunt terrea, sicut later,
caseus et similia: coagulata autem ab ambobus, sunt communia terrae et
aquae; quia coagulata a frigido coagulantur per solam privationem
calidi, et talia sunt aquea: calido coagulantur per privationem
humidi, et sunt terrea: ab ambobus autem coagulata coagulantur per
privationem utriusque, et ideo sunt communia terrae et aquae. Sed
coagulata ab utroque differunt inter se: quia quaedam sunt in quibus
totum humidum exhalavit relicto solo humido continuante, sicut in
lapidibus. Et ista sunt magis terrea et mollificari non possunt,
sicut lapides et electrum: nam et electrum videtur esse huius generis
coagulatorum ab utroque; sed lacrimae, et similia, sicut myrrha,
thus, gumma et pori, qui sunt quasi lapides geniti ex humiditate
montium distillante in speluncis, coagulantur magis per
infrigidationem. Quaedam autem sunt a quibus non totum humidum
exhalavit, sed aliquid remansit quod siccum fluere facit: et talia non
sunt totaliter terrea, et mollificari possunt, sicut ferrum et cornu.
Liquabilia vero aut liquantur ab igne, idest a calido: et talia aut
sunt aquea a praedominio, sicut glacies, aut sunt communia terrae et
aquae, sicut cera. Liquata autem ab aqua sunt terrea, sicut sal,
liquata ab utroque sunt aut terrea aut communia, sicut sulphur.
Epilogat autem quae dicta sunt de humidis et coagulatis etc., dicens
quod hoc modo, scilicet sicut supra dictum est, cognoscemus quae
istorum sint terrea, et quae sint aquea. Deinde quasi corollarie
concludit ex dictis, quod aurum et argentum, et tam metalla quam multa
alia, quae cito liquescunt ab igne, sunt aquea a praedominio, sicut
urina, vinum et cetera similia: ferrum autem et cornu, et talia quae
aut non liquescunt per ignem, aut non cito liquescunt, sunt terrea
magis. Adhuc legumina, lacrimae, electrum, myrrha et omnia
huiusmodi quae mollificantur per aquam, sunt terrea: sed inter ipsa
aliqua sunt magis terrea, aliqua minus, et quae sunt magis terrea,
sunt exhalabilia, quae autem minus, sunt mollificabilia. Et
universaliter sunt terrea omnia, quae non coagulantur a frigido.
Sanguis vero, et ea quae liquefiunt humido et coagulantur frigido, ut
semen animalis, sunt communia terrae et aquae; sed aliqua ipsorum sunt
magis terrea, aliqua magis aquea: quae enim habent vias, idest
poros, intra se sunt magis terrea, sed tamen habent multum de aqua,
et ideo coagulantur, sive ingrossantur a frigido, sicut sanguis.
Quae autem non habent vias, sunt magis aquea, sicut semen: quod
tamen non coagulatur a frigido, propter viscositatem continentem
humidum ne exeat.
|
|