|
Determinat de qualitatibus activis per comparationem similiter ad
corpora, ostendens quae sint calida et quae frigida a praedominio. Et
dicit quod omnia quae sunt aquea a praedominio, sunt universaliter
frigida, nisi recipiant caliditatem aliunde: sicut urina, quae
recipit caliditatem a digerente caliditate, lixivium, quod recipit
caliditatem a cineribus calidis per quos colatur, et vinum ab aere
calido circumstante. Terrea autem universaliter sunt calidiora, sicut
calx et cinis. Non est autem intelligendum, quod terrea sint calida
ab intrinseco et secundum naturam suam, quia ratione materiae,
scilicet tam terrae quam aquae, omnia mixta sunt frigida; quia materia
mixtorum sunt humidum et siccum, sicut supra dictum est: humidum autem
attribuitur aquae, quae est frigida et humida, siccum vero terrae,
quae est frigida et sicca; et ita semper materia mixtorum est frigida,
sive sit terra, sive aqua. Sed terra dicitur calidior aqua: tum quia
frigidum convenit aquae per se primo, terrae autem per
participationem: tum quia utrumque ipsorum recipit alienam
caliditatem, sed aqua non ita cito transmutatur ab igne sicut terra,
quia terra convenit cum igne in siccitate, aqua vero in nullo, et quia
aqua est rarior terra, ideo calorem non recipit in cumulo nec receptum
sic fortiter tenet, ut terra; et propter hoc universaliter omnia aquea
et humida sunt minus calida quam sicca et terrea. Licet autem terra et
aqua, sicut dictum est, ex natura sua sint frigida, tamen in omnibus
tam terreis a praedominio quam aqueis est recepta aliqua caliditas
extrinseca. In cuius signum in talibus generantur animalia ex
putrefactione, quorum generatio non posset esse, nisi in tali materia
esset recepta aliqua caliditas particularis coagens, et simul disponens
materiam ad influxum caelestem, qui est universale generans talia
animalia. Quaedam autem terrea vel aquea sunt sine putrefactione, ut
metalla, et ideo in his non generantur animalia. Quae autem sunt
communia terrae et aquae, sunt calida: quia talia coagulantur a calido
separante humidum, terminando humidum cum reliquo sicco; et ideo talia
quandiu retinent mixtam naturam a generantibus data, sunt calida.
Corrupta vero et perdentia naturam sunt frigida magis, praesertim cum
perditur natura nobilior et acquiritur forma ignobilior, sicut in
mortuis hominibus apparet; et non solum perdentia naturam, sed etiam
separata a proprio loco naturali sunt frigidiora, sicut semen, sanguis
et lac, quando sunt extra propria loca. Et rationem huius reddit,
quia talia per corruptionem revertuntur in naturam elementi
praedominantis, scilicet aquae vel terrae, quae sicut dictum est,
sunt frigida. Non autem determinat de igneis vel aereis, ostendendo
utrum sint calida vel frigida, tum primo, quia fere in omnibus mixtis
praedominatur aqua vel terra secundum existentiam vel quantitatem:
licet in aliquibus praedominetur ignis aut aer secundum virtutem; tum
secundo, quia manifestum est, quod talia in quibus praedominatur ignis
vel aer, sunt calida, cum haec duo elementa respectu aliorum sint
activa: calidum vero est maxime activum; propter quod etiam ignea sunt
magis calida quam aerea.
|
|