Caput 16

Determinat de homoeomeris, idest homogeneis corporibus, ostendendo quomodo differant per passiones determinatas, et magis continuando ea quae determinata sunt ad libros sequentes. Primo igitur praemittit duo. Quorum primum est, quod determinando de homoeomeris de facili cognoscemus reliqua, quia omnia constant ex homoeomeris tanquam ex partibus. Ipsa autem homoeomera possunt cognosci ex dictis: quia determinatum est a quibus generentur tanquam ab agente, quia scilicet a calido et frigido, et ex quibus fiant tanquam ex materia, quia ex humido et sicco, et ex consequenti ex aqua et terra, quae sunt materia omnium mixtorum. Secundum est, quod formae homoeomerorum substantiales sunt nobis ignotae: et ex consequenti talia corpora non sunt nobis cognita, nisi per accidentia praedeterminata, quia cognitionis quidditativae principium est forma substantialis. Quod autem tales formae sint nobis ignotae manifestat, quia formae quanto sunt posteriores in via generationis, tanto magis sunt notae: sicut anima quae est ultima in via generationis et est principium diversarum operationum, est nota valde, et ideo discernimus inter animalia viva et mortua; sed forma carnis non est sic nobis nota, et ideo non ita bene discernimus inter carnem vivam et mortuam: adhuc etiam formae ignis et aeris sunt nobis minus notae. Quod autem ita sit, dupliciter probat. Primo, quia materia quae de se est pura potentia, non est cognoscibilis nisi per analogiam ad formam, forma vero quae est actus et perfectio, est cognoscibilis per se: formae igitur intermediae quanto sunt remotiores a materia et propinquiores ultimae formae, tanto magis sunt notae; sed formae homoeomerorum sunt propinquae materiae et elementis; igitur sunt minus notae. Secundo, omne corpus quod generatur ex materia, habet aliquam formam per quam determinatur ad speciem, et talis forma cognoscitur per propriam operationem: quia unumquodque tunc vere dicimus esse tale, quando potest facere proprium opus illius, sicut vere dicimus esse oculum cum videt, eum autem qui non videt, sicut oculus lapideus aut mortuus, non vocamus oculum nisi aequivoce et metaphorice, ut serra lapidea vel lignea quae non potest secare, est serra aequivoce; operationes autem animae sunt nobis magis notae quam operationes carnis vel ignis, et operationes plantarum sunt magis cognitae quam operationes inanimatorum, ut metallorum et aliorum homoeomerorum: quia omnia habent aliquam formam et virtutem, sed non cognoscimus recte rationem et formam ipsorum, quia operatio earum est nobis incognita. Ex hoc sequitur, quod omnis nostra cognitio quam habemus de formis substantialibus, est per operationem sive per alia accidentia et figuras, et ideo discernimus inter hominem mortuum et vivum; non autem discernimus ita bene inter carnem vivam et mortuam, quia operatio eius non est cognita, et figura videtur esse eadem: cuius autem operatio est incognita, illud non cognoscitur nisi per figuram, sicut antiquorum mortuorum corpora quae sunt redacta in cinerem, non cognoscimus nisi per aliquam figuram. Concludit igitur quod homoeomera, idest corpora quae habent partes eiusdem rationis cum toto, sicut caro, nervus, pili, fiunt tanquam ab agente, scilicet instrumentali, a caliditate et frigiditate per motum factum ab ipsis, tanquam ex materia fiunt ex humido et sicco, et differunt inter se per praedeterminatas passiones, scilicet duritie, mollitie, tractione, comminutione etc.: et ex hac oportet ea cognoscere quale sit unumquodque, ex talibus praedeterminatis, postquam forma substantialis est nobis incognita. Sed corpora dissimilium partium, ut facies, manus, non differunt per tales qualitates nisi ratione eorum ex quibus componuntur, sicut phialae vel arcae non est causa calidum vel frigidum, nisi inquantum sunt causa argenti vel ligni ex quibus talia componuntur: sed differunt formis naturalibus existentibus in eis, sicut artificialia differunt formis artis, licet materia eorum, ut metalla, differant passionibus istis. Deinde epilogat, dicens quod isto modo cognoscimus quid sint homoeomera, quia tunc cognoscimus aliquid, cum cognoscimus causam materialem eius vel formalem, et melius cum cognoscimus utramque. Maxime autem cognoscimus aliquid, cum cognoscimus omnes eius causas, quia perfecta cognitio habetur de rebus per omnes causas earum. Cum autem cognoscimus homogenea, quae sunt partes aliorum, considerandum erit de aliis, ut de animalibus et plantis, quae constituuntur ex his partibus.