|
1. Secundo cum dicit: determinatis autem his etc., prosequitur
propositum, determinando de operationibus sive passionibus praedictarum
qualitatum. Et dividitur in tres partes: in prima determinat de
actione qualitatum activarum in mixto; in secunda determinat de
passione passivarum, ibi: passivorum autem etc.; in tertia
determinat de homoeomeris quantum ad praedictas qualitates, ibi:
quoniam autem de his et cetera. Circa primum duo facit: primo
determinat de operationibus consequentibus rem in constitutione et
destitutione rei; secundo de operationibus consequentibus rem iam in
esse constitutam, ibi: reliquum autem et cetera. Circa primum iterum
duo facit: primo determinat de simplici generatione; secundo de
corruptione ei opposita, ibi: putrefactio autem et cetera. Dicit
ergo primo, quod post determinata dicendum est de operibus praedictarum
qualitatum, et primo de simplici generatione quae fit ab istis
virtutibus, sicut declarabitur, et est in plantis et aliis
naturalibus. Est ergo simplex et naturalis generatio, permutatio
facta ab istis virtutibus activis, cum istae virtutes in materia
subiecta habent rationem, idest proportionem, ad unamquamque naturam.
Dicit autem generatio simplex et naturalis, ut excludat permutationem
violentam et artificialem ab his virtutibus activis. Per permutationem
tangit genus, reliquum autem totum sequens ostendit differentias ad
alias permutationes: per materiam autem subiectam intelligit qualitates
passivas, vel materiam affectam his qualitatibus, quae est materia
generationis. Dicit ergo quod hae sunt virtutes dictae contra se
invicem, idest contrariae. Cum igitur activae obtinent supra
passivas, tunc sequitur generatio: quando autem passivae vincunt
activas ita quod non sequatur actio activarum, tunc sequitur
indigestio, quae est via ad corruptionem. Dicitur autem generatio
dupliciter: primo mutatio a non esse ad esse, sicut de ea determinatur
in V Physic., et hoc modo sive obtineant qualitates activae sive
passivae, sequitur generatio, et una et eadem mutatio est generatio
unius et corruptio alterius. Alio modo dicitur generatio, quando id
quod ponitur in esse est nobilius, et e converso dicitur corruptio,
quando quod ponitur in esse est ignobilius: et hoc modo loquitur hic
Aristoteles de generatione; quia calidum generat aliud calidum sibi
simile: cum ergo obtinent qualitates activae, quod ponitur in esse est
nobilius, quia qualitates activae sunt nobiliores quam passivae.
Corruptio autem opposita simplici generationi est putrefactio: quod
probat duplici ratione. Primo quia illa corruptio ad quam omnia
terminantur naturaliter, opponitur generationi simplici et naturali;
sed ad putrefactionem terminantur omnia, ut animalia quae naturaliter
senescunt, et plantae et artificialia quae veterascunt: omnia denique
orta occidunt, et aucta senescunt (nisi forte talia violenter
corrumpantur et comburantur, quia tunc corruptio eorum non terminatur
ad senectutem vel vetustatem): senectus autem et vetustas sunt quaedam
putrefactiones. Secundo probat idem: quia illae transmutationes
opponuntur, quae sunt ex contrariis in contraria; generatio autem et
putrefactio sunt huiusmodi: quia generatio incipit ab humido et sicco
interminatis, et finitur ad terminationem ipsorum, putrefactio autem e
converso incipit ab humido et sicco terminatis, et finitur ad
divisionem ipsorum: nam quando virtutes activae obtinent passivas,
calidum educendo humidum a sicco causat putrefactionem. Quod etiam
apparet in aliis tribus elementis ab igne, quae putrescunt propter
humidi eductionem factam a calido ignis; solus autem ignis non
putrescit, quia nec habet humiditatem quae educatur a sicco, neque
invenitur caliditas vincens caliditatem ignis.
2. Deinde cum dicit: putrefactio autem etc., determinat de
corruptione opposita generationi simplici, quae est putrefactio. Et
dicit quod putrefactio est corruptio propriae et naturalis caliditatis,
facta a caliditate extrinseca, scilicet continentis, in humido
naturali. Patitur autem res naturalis et putrefit a calido
extrinseco, quia habet debilem caliditatem intrinsecam et est indigens
caliditatis, et frigidum vincit caliditatem naturalem: ex quo sequitur
quod tam caliditas extranea quam frigiditas intrinseca est causa
putrefactionis; sed caliditas extrinseca est causa principalis,
frigiditas est causa secundaria: quia quod patitur a calido
extrinseco, patitur propter defectum caliditatis propriae, defectus
autem caliditatis ponit frigiditatem contrariam abundantem, quae etiam
agit ad expulsionem caliditatis intrinsecae. Quod autem putrefactio
sit corruptio propriae caliditatis, probat: quia calido extrinseco
educente humidum naturale per exsudationem, educit etiam caliditatem
intrinsecam existentem in humido naturali: sunt enim coniuncta et
trahunt se invicem propria caliditas et humidum naturale. Propter quod
putrefacta prius, desiccantur interius et madescunt exterius, quia
humidum foras educitur: deinde totaliter exterius desiccantur a calido
totaliter resolvente humidum, et finaliter efficiuntur sicca, et
ultimo resolvuntur in terram et fimum. Sed quod putrefactio sit a
caliditate continentis, probat quinque signis sumptis ab his quae
impediunt putrefactionem. Quorum primum est, quod in frigoribus res
minus putrescunt quam in aestate, quia in hieme minor est caliditas
continentis aeris vel aquae quam in aestate, et ideo minus potest
putrefacere. Secundum est, quod id quod est coagulatum sive
congelatum forti frigido, sicut sunt metalla, non putrescit, quia
vehementia frigoris intrinseci vincit caliditatem extrinsecam. Tertium
est, quod ea quae habent magnam caliditatem intrinsecam, non
putrescunt, sicut piper et galanga, praecipue cum exsiccantur: quia
tunc non est ibi humidum admixtum quod educi possit, quia caliditas
intrinseca fortiter resistit extrinsecae. Quartum est, quod id quod
movetur minus putrescit quam id quod stat, ut aqua fluvii minus
putrescit quam aqua paludis: et ratio est, quia motus causat
caliditatem in re mota, et ideo augetur et vigoratur caliditas rei
motae et vincit caliditatem extrinsecam. Quinto, multum simul minus
putrescit quam paucum: quia id quod est magnum sive multum habet
maiorem ignem, idest maiorem caliditatem, quam quod est parvum, ut in
pluribus, et etiam maiorem frigiditatem ceteris paribus, et ideo
fortius resistit actioni caliditatis extrinsecae. Propter quod pauca
aqua in lacuna citius putrescit quam magna aqua maris quae non
putrescit, tum propter multitudinem, tum propter continuum motum.
Quod autem dicitur hic, debet intelligi in continuis, et praesertim
in simplicibus: quia multa frumenta citius putrescunt quam pauca.
Quod autem putrefactio sit in humido probatur: quia animalia et cetera
genita ex putrefactis generantur ex humido; ergo putrefactio fit in
humido. Cum enim caliditas naturalis educitur, educit secum humidum
subtile et segregat ipsum a re putrefacienda. Virtus autem caelestis
tanquam principale agens, sed calor et humidum segregatum quod
circumstat putrefactum loco virtutis formativae, generant animalia ex
putrefactis.
|
|