Caput 3

1. Postquam philosophus determinavit de operationibus qualitatum primarum in constitutione et destitutione rei, nunc determinat de operationibus quae eius consequuntur rem in esse iam constituto. Et circa hoc duo facit: primo determinat de talibus operationibus secundum se; secundo de speciebus earum, ibi: pepansis autem et cetera. Circa primum duo facit: primo determinat de digestione quae est prima; secundo de indigestione ei opposita, ibi: indigestio autem et cetera. Circa primum iterum duo facit: primo definit digestionem; secundo ostendit quando et quomodo fiat, ibi: accidit autem hoc et cetera. Dicit ergo primo, quod post determinata reliquum est dicere de operationibus talium qualitatum, quae consequuntur res iam constitutas in esse, quae sunt istae. Calidi enim operatio in mixto est digestio. Digestionis autem species sunt pepansis, hepsesis et optesis. Frigiditatis autem operatio est indigestio: cuius indigestionis species sunt omotes, molynsis, et stateusis. Considerandum est autem sicut ipse dicit, quod haec nomina non sunt propria speciebus digestionis, sed sunt accommodata per quandam similitudinem et proportionem. Considerandum est iterum quod indigestionis est duplex causa: una per se, et haec est frigiditas: quia contrariarum causarum sunt effectus per se contrarii, si igitur caliditas est causa digestionis, frigiditas erit causa indigestionis; alia per accidens, et haec est remotio caliditatis: sicut enim praesentia caliditatis faciebat digestionem, ita ea remota remanet res indigesta. Sed quia remotio caliditatis ponit frigiditatem, absolute dicitur quod causa indigestionis est frigiditas. Est itaque digestio perfectio quaedam, idest transmutatio ducens ad esse perfectum, causata effective a proprio et naturali calido quod agit in virtute formae substantialis ex oppositis passivis, idest facta in qualitatibus passivis quae sunt oppositae isti, tanquam in materia. Fit enim digestio a proprio et naturali calido principaliter, secundario autem fit ab extrinsecis, sicut a balneis, ab exercitio moderato, et aliis fomentis calidi intrinseci et naturalis. Sed finis principalis istius digestionis est introductio naturae, idest formae nutriti, in materia quae digeritur: quia tunc dicimus esse factam digestionem cum in materia est introducta forma nutriti. Alius autem finis, et quasi secundarius, est quaedam forma accidentalis, scilicet calor introductus in materia digesta, qui facit evaporare humidum subtile et terminat grossum, sicut apparet in carne elixata et in musto: cum enim evaporavit humidum subtile, et grossum est terminatum et quasi induratum a calido, tunc dicimus ipsa esse digesta et cocta. Simile etiam apparet de lacrima et apostematibus: cum enim lacrima et putredo apostematis terminata fuerit a calido vincente et quasi ingrossata et facta quaedam lippitudo grossa, tunc dicimus ea esse digesta. Idem etiam ostendit superfluitas quae emittitur ex corpore, quae dum est liquida et subtilis, dicitur esse indigesta, cum autem est terminata per calidum et ingrossata, tunc est digesta et signum sanitatis.

2. Deinde cum dicit: accidit autem hoc etc., ostendit quomodo et quando fiat digestio. Et dicit quod digestio accidit quando calidum vincit humidum, quod est materia digestionis, quia solum humidum est quod naturaliter terminatur a calido: sicut accidit in superfluitatibus emissis, sicut supra dictum est; et propter hoc necesse est, ea quae sunt digesta esse sicciora et grossiora, propter evaporationem et terminationem humidi factam a calido.

3. Deinde cum dicit: indigestio autem etc., definit indigestionem oppositam digestioni. Et dicit quod indigestio est imperfectio facta in qualitatibus passivis propter indigentiam caliditatis propriae et naturalis: sed quia talis indigentia caliditatis est frigiditas, idest ponit frigiditatem, ideo indigestionis causa per se est frigiditas, causa vero per accidens est remotio caliditatis, sicut supra declaratum est. Quia autem contrariorum contrariae sunt definitiones, ideo sicut supra in definitione digestionis posuit perfectionem loco generis, caliditatem propriam ut efficiens, ita hic ponitur imperfectio loco generis, quia indigestio est via ad imperfectionem, scilicet ad putrefactionem, et ponitur frigiditas impediens digestionem ut efficiens: sed quia contrariorum est eadem materia, ideo utrobique ponitur qualitas passiva, idest humidum, ut materia. Non autem assignat aliquem finem indigestionis, quia indigestio non fit ad aliquem finem, sed praeter intentionem naturae: cum sit imperfectio, et finis habeat rationem boni et perfecti.