Caput 4

1. Agit de speciebus digestionis et indigestionis sibi oppositae. Et primo agit de pepansi, quae sola est naturalis species digestionis, aliae vero sunt magis artificiales; secundo agit de aliis speciebus, ibi: hepsesis autem et cetera. Circa primum duo facit: primo determinat de pepansi; secundo de omote ei opposita, ibi: omotes autem et cetera. Dicit ergo primo quod pepansis est digestio quaedam in pericarpiis, idest in illo tegmine sive cooperimento quod cooperit semen vel fructum, sive sit pellis in animalibus, sive cortex in fructibus. Et quia digestio ut dictum est, est perfectio, ideo et pepansis quae est eius species, est perfectio quaedam. Tunc enim res dicitur pepansim passa, quando semen in pericarpio potest efficere et generare tale, quale est id a quo procedit: in aliis enim perfectum etiam dicimus, quod potest generare tale quale est ipsum, ut declaratum est in II de anima. Est autem pepansis ab eodem agente, scilicet a naturali calido principaliter, et in eadem materia, scilicet in humido naturali, sicut superius dictum est de digestione in universali. Alio autem modo dicitur pepansis metaphorice: quia non eodem modo univoce, neque etiam pure aequivoce, sed analogice praedicatur pepansis de suis subiectis, sicut ridere de animali et prato viridi. Est autem pepansis metaphorice non solum in nutrimento viventium, sed etiam circa alia: ut circa nascentias, idest apostemata, et phlegmatica, ut sunt catarrhi, et circa urinas et secessiones. Et universaliter dicitur digestio pepansis metaphorice omnis maturatio et terminatio huiusmodi a naturali calido, quod fit, sicut dictum est, quando calidum obtinet super humidum: impossibile enim esset quod terminaret, nisi obtineret victoriam supra ipsum. Fit autem hoc modo. Nam primo calor digerens agit in humidum aereum, quod est spumosum, faciendo evaporare subtiliores partes, et ingrossando reliquas ac convertendo in humorem aquosum. Deinde subtiliando humorem aquosum facit ipsum evaporare, reliquum ingrossat, terminat et digerit, et ipsum coniungit cum sicco: et tunc convertitur in semen. Iste autem ordo apparet in animalibus et plantis. Nam in prima digestione separantur faeces: quando autem humidum cibi est reductum ad humorem aquosum, tunc in secunda digestione separatur urina: in tertia vero et quarta fit maturatio cibi, et conversio in semen. Hoc etiam apparet in omnibus pomis, et clare in amygdala, in qua prius a calido separatur humidum aereum, et convertitur flos in corticem viridem et aquosum, postea separatur humidum aquosum et convertitur in corticem osseum, et tertio semen intra formatur. Et ex hoc quasi in omnibus seminibus invenimus corticem extrinsecam magis aeream, secundam magis aqueam, et intra semen bene maturatum et digestum.

2. Deinde cum dicit: omotes autem etc., determinat de omote opposita pepansi. Et dicit quod est indigestio in pericarpio, sicut pepansis est digestio in eo: ut quando semina non possunt efficere tale quale ipsa sunt; et habet fieri circa humidum interminatum: quia illa quae patiuntur omoten, sunt spumosa aut aquosa, sive mixta ex his. Sicut autem pepansis est perfectio, sic et omotes est imperfectio, quae accidit propter indigentiam calidi et abundantiam frigidi. Cum enim calidum non est commensuratum et proportionatum humido, tunc sequitur omotes: quia nunquam fit pepansis in humido solo sine siccitate, quae fit a calido proportionato; et ex hoc sola aqua inter omnia humida non ingrossatur, quia caret siccitate. Fit autem omotes propter duas causas: aut scilicet propter defectum caliditatis, sicut dictum est: aut propter excessum humidi digerendi; tunc enim calor proprius non potest obtinere humidum, et sequitur indigestio. Signum autem huius est, quod omnes fructus et poma parva in suo genere et humida, sunt indigesta et non bene matura: calida vero et grossa sunt bene digesta, et talia sunt apta ad esum humanum. Et universaliter quaecumque patiuntur omoten, sunt magis frigida et subtilia et humida. Sicut autem pepansis non dicitur uno modo sed multis, et dicitur quandoque metaphorice, sic et omotes dicitur quandoque metaphorice, et est indigestio quae apparet in catarrhis senum, infirmorum et mulierum, et in pustulis et huiusmodi. Adhuc etiam dicitur omotes magis metaphorice in lateribus et lacte: quando enim calidum non obtinet super humidum in talibus, tunc dicuntur indigesta, sicut sensus manifestat. Digestio igitur fit a calido naturali primo et per se, a frigido autem per accidens. Frigidum enim extrinsece circumstans calidum concludit ipsum interius et non permittit ipsum evaporare, et sic retinendo calidum naturale interius, causat digestionem. In cuius signum ventres animalium sunt calidiores et magis digerunt in hieme, quam in aestate. Indigestio autem fit a frigido per se, a calido autem per accidens, sicut supra dictum est.