Caput 5

1. Determinat de alia specie digestionis quae dicitur hepsesis, et fit tam ab arte quam a natura. Et dicit quod hepsesis secundum totum, idest uniformiter facta in omnibus partibus, ad differentiam aliarum digestionum quae non fiunt aequaliter omnibus partibus, vel secundum totum, idest in universali, est digestio humidi interminati et subtilis, facta a caliditate extrinseca existente in humido exteriori: propter quod nomen et ratio hepsesis convenit solis elixatis. Patet autem ex ista definitione quod superior species digestionis est magis naturalis, sicut diximus, quam sequentes; quia ille motus dicitur naturalis, qui est a principio intrinseco, sicut patet in II Physic.: pepansis autem est a caliditate intrinseca, reliquae autem ab extrinseca. Humidum vero interminatum circa quod fit hepsesis, est magis aqueum vel spumosum, quod digeritur per caliditatem humidi extrinseci, sicut patet quando carnes decoquuntur elixae. Digestio autem hepsesis fit ab humido extrinseco: ea enim quae elixantur, patiuntur a tali humido; sicut e converso ea quae assantur in frixoriis, agunt in ipsum humidum unctuosum, ipsum in se absorbendo: patiuntur autem a sicco calido ignis. Et in signum huius frixa sunt magis sicca exterius et humida interius: elixa vero e contrario sunt humida exterius, quia humefiunt ab humiditate circumstante, et magis sicca interius, quia per actionem humidi extrinseci, sive caliditatis eius, perdunt humidum proprium et non recipiunt alienum: frixa vero retinent proprium et suscipiunt alienum. Omnia igitur corpora quae habent multum humidum, et bene passibile a calido quod est in humido extrinseco, sunt elixabilia, ut carnes, pisces, olus et huiusmodi: quaecumque vero non habent multum humidum, ut lapides, aut si habent illud, non est bene passibile et educibile a caliditate extrinseca, sicut ligna, non sunt elixabilia. Quamvis metaphorice multa alia dicantur pati hepsesim et elixari, sicut aurum et ligna et multa alia: quae licet proprie non elixentur, tamen vocantur elixa per quandam similitudinem, eo quod non sunt adhuc imposita nomina omnibus differentiis rerum. Dicitur autem elixari aurum vel lignum, inquantum virtute ignis humidum extrinsecum exhalat et separatur ab eis. Eodem modo elixantur humida, scilicet mustum et lac, inquantum virtute ignis a musto separatur humidum aereum, et a lacte separatur serum. Dicit autem quod finis non est idem in omnibus elixatis, sicut erat superius in alia digestione: quia alia elixantur ad esum, alia ad sorbitionem et cetera. Notandum est autem diligenter quod in fine textus ultimo concludit, quod ista digestio fit tam a natura quam ab arte propter eandem causam. Nam sicut per artem carnes elixantur ab humido circumstante, ita natura humidum nutrimentale in pueris digerit per humidum et calidum circumfusum. Ad sensum enim manifestum est quod in pueris et mulieribus est maior humiditas, quae quasi elixat humidum cibi. Et hoc etiam accidit in phlegmaticis.

2. Deinde cum dicit: molynsis autem etc., determinat de specie indigestionis opposita hepsesi, quae dicitur molynsis. Et dicit quod molynsis est indigestio humidi interminati (quod dictum est esse elixabile), causata propter defectum caliditatis existentis in humido circumstante: talis autem defectus caliditatis est frigiditas, sicut supra dictum est. Et ista indigestio accidit propter duas causas: aut scilicet propter parvitatem caloris in humido circumstante, aut propter multitudinem humidi digerendi, quod a parvo calore non potest obtineri. Et propter hoc duriora sunt quae patiuntur molynsim, quam quae patiuntur hepsesim; quia parvus calor dissolvit humidum, sed non educit: et ideo iterum magis congelatur et quasi conglutinatur, et duriores res facit.