|
1. Determinat de optesi, quae est alia species digestionis, et
definit eam. Et dicit quod optesis est digestio a caliditate sicca
(ad differentiam hepsesis, quae est digestio a caliditate humida) et
aliena: quod dicit ad differentiam pepansis, quae non est a caliditate
aliena, idest extranea, sed est ab intrinseca: vel quia omnis
digestio est a caliditate aliena ei quod digeritur, non ei quod
digerit. Et ex hoc, si quis digerat carnes vel aliud per optesim,
cum consummata fuerit digestio, illud tale erit assum et non elixum,
et si talis caliditas sicca fuerit excessiva, dicetur adustum. Quod
autem fiat a sicca caliditate, probat: quia ista digestio quae dicitur
assatio, quae citius consummatur quam elixatio, desiccat partes
extrinsecas, remanentibus humidis partibus interioribus; cuius ratio
est, quia caliditas sicca sine humiditate, desiccando primo partes
exteriores, constringit poros rei digerendae, et propter hoc humiditas
resoluta interius non potest exire: et ideo non parvam subtilitatem
dicit esse bene assare, ita quod exteriora et interiora regulariter et
pariformiter sint decocta ab igne. Dicit autem quod optesis et
hepsesis fiunt, non solum ab arte, sed a natura, sicut superius
diximus. Et hoc probat: primo, quia ars in suis effectibus imitatur
naturam; sicut ergo ars operatur in assando, ita prius didicit a
natura. Secundo, quia sicut in corpore humano fit digestio similis
hepsesi, ut apparet in pueris, ita etiam fit in eo digestio optesis:
sicut est in iuvenibus, in quibus propter fortitudinem caloris,
nutrimentum magis assatur quam elixetur; cuius signum est, quod
superfluitates eorum sunt siccae adustae. Deducit autem corollarie ex
dictis, quod animalia, idest vermes, non generantur in superiori
ventre, scilicet stomachi, sed in inferiori. Et ratio est, quia
talia animalia non generantur nisi in loco putrefactionis superfluitatum
cibi, cum sint animalia genita per putrefactionem: superfluitates
autem non putrefiunt in superiori ventre, sed in inferiori. Cuius
ratio ut ipse dicit, dicta est alibi: colligi tamen potest ex
superioribus. Putrefactio enim fit propter defectum caliditatis
digerentis, et ex hoc debet fieri in illo loco in quo est talis
defectus caliditatis, in superiori autem ventre non est defectus
caliditatis, cum sit propinquus cordi in quo est sedes caliditatis
naturalis, sed talis defectus est in ventre inferiori, qui magis
distat a proprio loco caliditatis naturalis. Sciendum tamen est quod
id quod hic dicitur, intelligi debet ut in pluribus, quia quandoque
propter debilitatem virtutis digestivae, scilicet calidi naturalis, ex
infirmitate provenientem, cibus non digeritur, sed putrefit in
stomacho: quod patet ex foetore proveniente ex stomacho per
eructationem, sive alia via; et ideo ibi etiam quandoque generantur
vermes, qui aliquando eiiciuntur per os.
2. Deinde cum dicit: molynsis quidem igitur etc., determinat
finaliter de indigestione opposita optesi, quae dicitur stateusis. Et
dicit quod ista indigestio, licet sit parum nota, tamen eam definiendo
dicimus, quod est indigestio facta propter defectum caliditatis
siccae. Et fit propter duas causas, sicut supra in aliis
declaravimus, scilicet aut propter parvitatem sicci caloris, aut
propter multitudinem humidi digerendi. Deinde epilogat, et est clarum
in littera.
|
|