Caput 7

1. Determinat de passionibus qualitatum passivarum. Et circa hoc duo facit: primo determinat de eis secundum se; secundo determinat de eis per comparationem ad corpora, ibi: his autem passionibus et cetera. Et circa primum iterum duo facit: primo determinat de eis in generali; secundo determinat de singulis secundum speciem, ibi: corporalium autem passionum et cetera. Dicit ergo primo, quod dicendum est de passionibus primarum qualitatum passivarum et de speciebus earum. Hae autem qualitates sunt humidum et siccum, quorum passiones sunt primo determinandae, quia humidum et siccum sunt prima principia passiva omnium corporum mixtorum. Quod intelligendum est inquantum sunt passiva: calidum enim et frigidum, humidum et siccum, sunt prima principia corporum inquantum sunt substantiae, materia prima est primum principium passivum corporum, forma substantialis est primum principium activum. Omnia autem corpora aut sunt primo humida, sicut est aqua, aut primo sicca, sicut terra, aut sunt mixta ex his. Sed eorum quae sunt mixta ex his duobus, sicut medium ex extremis, sicut sunt composita ex elementis, quaedam magis accedunt ad unum extremum, quaedam vero ad alterum: et quae magis accedunt ad siccum, denominantur sicca a praedominio, ut ligna et lapides, quae autem magis accedunt ad humidum, dicuntur a praedominio humida. Talia autem dupliciter dicuntur, sicut omnia alia entia existentia in genere: quaedam enim sunt talia actu, sicut ea quae sunt liquida actu, dicuntur actu humida; quaedam vero sunt opposito modo, scilicet in potentia, ut id quod non est actu liquidum, sed est liquabile, sicut sunt metalla. Ratio autem quare ex ambobus composita sunt omnia elementata, est quia unum non potest bene consistere et terminari sine alio: quia humidum est male terminabile proprio termino et intrinseco, sed bene terminatur alieno et extrinseco termino, et ideo non potest terminari sine sicco, quod est bene terminabile proprio termino, idest intrinseco, et male alieno; similiter etiam siccum non terminatur sine humido, sed unum est alteri velut colla. Cuius simile accidit in pulmentis: ex farina enim sicca et aqua humida fit et conglutinatur panis; et Empedocles etiam physicus fecit collam tenacem ex farina et aqua, conglutinans unum alteri per calorem. Quod autem aqua sit primo humida et terra sit primo sicca, ipse probat per duas rationes: quarum prima talis est. Illud enim dicitur primo tale, ratione cuius alia sunt talia, sicut ad longum declaratum est in I posteriorum; sed omnia corpora terminata sive elementata, sunt humida vel sicca, inquantum sunt ex aqua vel ex terra: quia nullum talium corporum est sine aqua et terra; ergo aqua et terra sunt primo talia. Dicit autem omnia corpora terminata hic, scilicet inferius apud nos, ad differentiam corporum superiorum, quae sunt composita ex materia et forma, non tamen sunt terrea vel aquea, sed sunt terminata aequivoce cum istis inferioribus. Secunda vero ratio est, quia omnia naturaliter appetunt locum consimilem et proportionatum suae naturae, et naturaliter quiescunt in eo: quia locus naturaliter est conservativus locati, sicut patet in IV Physic.; igitur omnia animalia manent in terra et aqua naturaliter, ut in simili suae naturae loco, et ut nutriri et conservari possint ab elemento, quod primo habet qualitatem passivam quae praedominatur in eis. Licet autem aliqua animalia dicantur nutriri in alio elemento, ut aves in aere et salamandra in igne, tamen haec omnia nutriuntur ex terra et aqua, vel ex his quae nascuntur in eis, ut manifestum est in avibus. Salamandra autem per longum tempus nutritur in igne ex sicco terreo adusto et fumoso, propter convenientem similitudinem ad complexionem suam, quae maxime invenitur in nostro igne inferiori: quia non habemus hic ignem purum, sed admixtum terreo; non autem nutriretur in igne puro.

2. Deinde cum dicit: corporalium autem etc., determinat de speciebus qualitatum passivarum provenientibus ex humido et sicco: quarum primae sunt durum et molle. Et ideo primo determinat de duro et molli, et dicit quod omnia corpora quae generantur ex humido et sicco, sunt aut dura aut mollia: et ideo de eis primo dicendum est. Definit autem durum et molle, dicens quod durum est illud quod non cedit in seipsum tangenti secundum superficiem, ut lapis et lignum. Quod intelligendum est de tangente naturaliter et sine magna violentia: quia licet lignum cedat securi et ferrum malleo tangenti cum violentia, tamen dicitur durum quia non cedit tangenti naturaliter. Molle autem est, quod e converso cedit tangenti naturaliter sine magna violentia, et non circumstat tactui, sed cedit in profundum sui ipsius, sicut cera. Aqua autem non dicitur mollis, neque alia liquida, quia non deprimitur in profundum illa pars quae supponitur tactui, sed quasi diffugit ad latus: quod ipse vocat circumstare. Sed durum et molle dupliciter dicuntur, scilicet absolute et simpliciter, et per comparationem ad alterum, sicut lignum quod respectu cerae est durum, et per comparationem ad ferrum est molle. Quia autem in definitionibus praedictis cadit sensus tactus, ideo dicit quod durum et molle definivit per respectum ad tactum, quia universaliter omne sensibile definitur per comparationem ad sensum: sunt enim sensus et sensibile correlativa. Cognoscit autem sensus tactus qualitates mixtorum, secundum quod excedunt aut deficiunt a media qualitate organi tactus. Non enim potest eas cognoscere inquantum sunt omnino similes tactui, sicut probant rationes Alexandri; sed tamen illa qualitas quae non cognoscitur ab uno tactu propter omnimodam similitudinem, cognoscitur ab alio propter dissimilitudinem aliquam: quia non est omnino eadem qualitas media in organo tactus diversorum animalium. Et sic universaliter omnis qualitas tangibilis cognoscitur ab aliquo tactu.