Caput 8

1. Determinat de coagulatione et liquefactione et aliis passionibus, quibus differunt corpora secundum quod tangibilia sunt. Et circa hoc duo facit: primo determinat de siccari et humectari, quia omnis coagulatio est quaedam siccatio, liquefieri autem est humectari; secundo determinat de ipsa coagulatione et liquefactione et aliis speciebus, ibi: de liquefactione autem et cetera. Prima iterum in duas: primo enim determinat de siccatione; secundo de humectatione, ibi: humectari autem et cetera. Circa primum duo facit: primo praemittit intentionem suam; secundo exsequitur propositum, ibi: desiccantur autem et cetera. Dicit ergo primo quod, quia sicut dictum est, omne corpus terminatum est durum aut molle, si sit terminatum proprio termino (quod dicit propter liquida, quae non terminantur proprio termino, nisi ex magna violentia frigidi), terminatio autem non fit sine coagulatione quadam, ideo omnia corpora composita, scilicet ex elementis, non sunt sine coagulatione. Ideo prius de ea dicendum est. Sed tamen, quia sicut dictum est, praeter materiam sunt duae causae entium, scilicet faciens, idest qualitas activa, et passio, idest qualitas passiva, quae est quasi materia ex qua educitur forma et species, licet non sit proprie materia, sed instrumentum materiae quo materia patitur, sicut qualitates activae sunt instrumenta quibus agens agit, et talia instrumenta materiae sunt duo, scilicet humidum et siccum, sicut et instrumenta agentis sunt duo, scilicet calidum et frigidum, ideo prius de humectari et siccari dicendum est quam de coagulatione. Primum enim quo materia patitur est humidum et siccum: et prima corpora passibilia sunt terra et aqua, quae sunt sicca et humida. Et propter hoc frigidum quod convenit terrae et aquae, est minus activum et magis passibile quam calidum, quod convenit aeri et igni. Quomodo autem frigidum sit activum ostendit, dicens quod est activum dupliciter. Primo quia corrumpere est quoddam agere: frigidum autem est corruptivum, quia corrumpit calidum, quae est qualitas generativa; secundo dicitur agere per accidens, quia circumstat calidum, et ex hoc calidum per antiperistasim, hoc est contrasistentiam frigidi, fortificatur, et sic frigidum fortificando calidum per accidens agit ad generationem. Sed considerandum est quantum ad hoc quod dicitur, quod frigiditas est per se corruptiva et per accidens generativa, quod generatio dupliciter dicitur, sicut supra dictum est: primo inquantum est mutatio a non esse ad esse absolute; secundo dicitur generatio, quando id quod producitur in esse, est nobilius, et e converso quod corrumpitur, est ignobilius: corruptio vero dicitur, quando quod corrumpitur, est nobilius, licet etiam ibi generetur aliquid aliud absolute; ut generatio dicitur, quando ex terra vel aqua generatur aer vel ignis, corruptio, quando e contrario ex igne vel aere generatur aqua vel terra. Et hoc modo agitur de generatione in I de generatione. Loquendo igitur de generatione primo modo, frigiditas est per se generativa, et non solum per accidens, quia corruptio unius est generatio alterius, et quod per se corrumpit unum, eadem actione generat per se reliquum: natura enim non operaretur per se intendens ad solam corruptionem, quae est quoddam malum, nisi eadem actione aliquid generaret. Sed de generatione secundo modo verum est quod frigidum per se est solummodo corruptivum: quia frigiditas corrumpit ignem et aerem, quae sunt nobiliora, et generat terram et aquam, quae sunt ignobiliora.

2. Deinde cum dicit: desiccantur autem etc., determinat de siccari exsequendo intentionem propositam. Et dicit quod omnia illa dicuntur desiccari quae sunt aqua aut aquae species, sicut vinum, serum et huiusmodi, aut quae habent humiditatem connaturalem, ut lac, vel superinductam, velut lana madefacta, et universaliter omnia humida, quae non faciunt residentiam in fundo propter puritatem, et non propter viscositatem. Quod dicit, quia sunt quaedam quae sunt terrea et grossa, et tamen partes terreae non resident in profundo propter viscositatem continentem siccum terrestre, sicut oleum et pix. Omnia autem ista aut desiccantur a calido exteriori foras educente humidum, sicut patet in carne elixata: aut a calido interiori et a frigore circumstante, quod fortificat calidum interius per antiperistasim, sicut apparet in indumentis desiccatis in hieme a vento frigido. Et sic omnia desiccantur aut a frigido per accidens, aut per se a calido, sive interiori sive exteriori.

3. Deinde cum dicit: humectari autem etc., ostendit quid sit humectari. Et dicit quod humectari dicitur dupliciter: uno quidem modo est fieri aquam, sicut cum ex nube generatur aqua pluviae; secundo modo humectari est liquefieri, sicut cum glacies vel metalla liquescunt. Hoc autem provenit non ab eadem causa, sed a diversis: humectantur enim res primo modo a frigido condensante vaporem in aquam, sicut supra dictum est, humectatio autem secundo modo fit a calido resolvente.