|
1. Prosequitur de coagulabili et liquefactibili, et dicit quod omnia
quae coagulantur, aut sunt aqua, aut composita ex aqua et terra: haec
autem omnia coagulantur aut a calido, aut a frigido, aut a sicco. Et
hoc ipse probat: quia contrariorum effectuum per se sunt contrariae
causae; sed coagulata dissolvuntur aut a frigido, aut a calido, ut
patet; quae ergo dissolvuntur a frigido, coagulantur a calido, et e
converso: quia dissolutio et coagulatio sunt effectus per se
contrarii. Sed videtur quod quaedam coagulentur ab humido: quia mel
elixatum coagulatur in aqua, ergo videtur coagulari ab humido.
Dicendum quod ab humido ut sic nihil coagulari potest effective: primo
quia humidum est materia coagulationis, idem autem non potest esse
eidem materia et efficiens; secundo quia in motu coagulationis humidum
est terminus a quo: humidum enim superfluum expellitur, et reliquum
terminatur cum sicco, et sic fit coagulatio. Sed mel elixatum
coagulatur ab aqua calida, non inquantum est humida, sed inquantum est
frigida, non actu, sed virtute. Vel potest etiam dici quod mel
coagulatur ab aqua calida inquantum est calida, si mel praesupponatur
esse terreum a praedominio. Quaecumque igitur sunt aquea, non
coagulantur ab igne, idest a calido. Quod probat: quia talia
dissolvuntur ab igne, ut patet in glacie; igitur non coagulantur ab
igne, scilicet a calido, quia idem eidem non potest esse causa
contrariorum. Quod igitur in abscessu calidi et ingressu frigoris
coagulatur, dissolvetur e converso in ingressu caloris et abscessu
frigoris. Et propter hoc talia aquea non ingrossantur cum
coagulantur: quia ingrossatio fit per separationem humidi superflui,
quo separato reliquum humidum constat et terminatur cum sicco, et sic
sequitur ingrossatio; sed aquea siccum non habent quod separari
possit. Quaecumque autem sunt terrea, coagulantur a calido, sicut
sal et lac etc.: quod patet, quia talia solvuntur ab aqua. Si autem
sint aliqua, quae sint proportionabiliter commixta ex utroque, talia
coagulantur ab utroque, sicut lutum: quando enim sunt humida, et
magis praedominatur aqua, coagulantur a frigido, quando autem
praedominatur terreum, tunc coagulantur a sicco calido ignis. Sed
tamen ista coagulatio diversimode fit a calido et a frigido: nam
calidum extrinsecum coagulat educendo humidum intrinsecum, ut patet in
ovo decocto; frigidum vero extrinsecum expellit calidum intrinsecum,
quod secum educit humidum intrinsecum, et sic desiccat et coagulat.
Dicit autem quod sunt quaedam, quae non coagulantur in principio a
calido, sicut lateres primo indurati a frigore, et postea positi in
igne: nam cum ponuntur in igne, fit separatio humidi indurati, postea
finaliter desiccantur per separationem humidi superflui. Et propter
hoc multi lateres corrumpuntur in fornacibus propter nimiam
appropinquationem vel remotionem ab igne: quia tunc aut parum separatur
de humiditate, et non sunt decocti, aut separatur nimis ex ea, et de
facili franguntur.
2. Deinde cum dicit: quaecumque quidem etc., determinat de
liquabili. Et dicit quod quaecumque coagulantur a frigido, sive sint
aquea, sive mixta ex aqua et terra, etiam si habeant in sui
compositione plus terrae quam aquae, secundum quantitatem, non
secundum proportionem virtutis, talia liquantur a calido. Sed ista
sunt in duplici differentia: quaedam enim coagulantur a frigido non
educente totum humidum superfluum cum calido intrinseco, et ista
solvuntur de facili a calido, sicut lutum et glacies, et huiusmodi;
quaedam autem coagulantur a frigido educente totum humidum superfluum
cum calido intrinseco, et ista non possunt solvi nisi a fortissimo
igne: sicut sunt metalla, et maxime duriora, in quibus partes
terrestres subtiles sunt optime commixtae cum humidis remanentibus, et
cornua, in quibus est humidum viscosum, quod continet siccum ne
defluat. Quod autem ita sit quod coagulatio fiat per separationem
humidi, et liquatio fiat per separationem sicci terrei, patet triplici
signo. Primo, quia ferrum in quo relictum est parum de humiditate,
et illa est fortiter commixta cum sicco terrestri, de difficili
solvitur, et quando solvitur et fit humidum, purificatur, quia scoria
terrestris subsidet in profundo, et separatur. Et ita multoties
faciendo artifices faciunt chalybem, quod est ferrum depuratum; sed
nolunt depurare ipsum multoties, et facere perfectum chalybem, tum
quia nimis de ferro perditur in igne, tum quia multiplicando
purificationem, pondus nimis deminuitur, tum etiam, quia melius est
ferrum quod est minus purificatum: quia coagulatum quanto pluries
dissolvitur, tanto fit durius quando iterum coagulatur, et ideo ferrum
minus purificatum est melius, quia facilius ducitur et magis obedit
malleo et manibus artificum. Secundum signum est, quia et lapis qui
dicitur pyrimachus, liquescit propter eandem causam, ita ut etiam
distillet, quia scilicet continue separatur siccum terrestre. Tertium
est, quod plumbum quod in sua natura multum habet de opaco terrae, et
ideo est nigrum, quando liquatur eadem causa efficitur coloris albi ad
modum calcis, quia in liquatione separatur siccum terrestre, et
humidum aereum supernatat secundum superficiem planam, et recipitur lux
ubique, et ita recipit album colorem.
3. Deinde cum dicit: quaecumque autem etc., ostendit quae sint
incoagulabilia et illiquefactibilia. Et dicit quod omnia quae
coagulantur a sicco calido, sunt in duplici differentia: quaedam enim
prius desiccantur a calido sicco per humidi superflui eductionem, et
postea ultimo congelantur a frigido per fortem terminationem humidi cum
sicco, ut lapides et dentes molares: et ista sunt insolubilia;
quaedam autem coagulantur absolute a calido ignis, ut nitrum et sal:
et talia liquantur ab aqua frigida et humida. Et huius ratio est,
quae supra dicta est, quia contrariorum effectuum sunt contrariae
causae: si igitur calidum coagulavit, frigidum solvet. Universaliter
itaque coagulantur ea quae sunt terrea vel aquea a praedominio: aquea
coagulantur a frigido, sicut glacies, terrea autem coagulantur a
calido, ut nitrum, sales, lapides et lateres: propter quod talia
sunt magis terrea, quod eorum salsedo ostendit. Quae autem sunt aerea
a praedominio, non possunt coagulari neque liquefieri, ut argentum
vivum et oleum, quod non coagulatur neque a frigido neque a calido,
tum propter suam viscositatem, tum etiam quia est naturae aereae,
cuius humiditas de difficili desiccatur. Et propter hoc oleum
supernatat super aquam, quia aer naturaliter fertur sursum.
Ingrossatur itaque ab ambobus, scilicet calido et frigido, sed a
neutro coagulatur. Ingrossatur etiam oleum et albescit, si duret per
longum tempus et fiat antiquum: ingrossatur quidem, quia recedente
calido intrinseco aer convertitur in elementum grossius, scilicet
aqueum, albescit autem, quia evaporat aqueum et terreum quod inerat
prius. Aerea etiam liquari non possunt. Cuius ratio est, quia sicut
humidum aqueum defluendo intra se facit fluere partes terrae, et
mollificat et liquefacit eas, ita humidum aereum e converso adunat
siccum terreum et continet intra. Unde ligna propter hanc causam non
liquantur. Quod autem ligna sint aerea a praedominio patet, tum quia
sunt materia ignis, ut oleum, tum quia supernatant in aqua, praeter
ebenum quod est magis terrestre, quod nigredo eius et pondus ostendit.
4. Deinde cum dicit: quaecumque autem mixta etc., determinat de
ingrossabili et non ingrossabili. Et dicit quod ab igne ingrossantur
ea, quae habent in sui compositione plus terrae quam aquae, ut lac et
sanguis, et quoddam vinum grossum et calidum, in quo siccum terreum et
humidum aqueum sunt proportionaliter commixta, sicut est vinum
Cretense. Abscedit autem ab his omnibus aqua dum ingrossantur, quia
ingrossatio est quaedam desiccatio imperfecta. In cuius signum a tali
vino dum decoquitur et ingrossatur ab igne, evaporat humidum aqueum
subtile valde: quod si recolligatur in vase tortuoso ad modum stillae,
fit aqua, quae dicitur aqua vitis. Quod ergo relinquitur in tali
ingrossato, est magis terreum: nam ingrossatio fit per separationem
humidi superflui, et terminationem humidi derelicti cum sicco. Et
ideo omnia aquea a praedominio impinguari et ingrossari non possunt, ut
vinum, universaliter serum et cetera similia. Quod autem lac et
sanguis sint terrea a praedominio apparet. De lacte quidem, quia si
non separetur serum, et coquatur in igne, exuritur serum, et id quod
restat, constat et ingrossatur et efficitur stypticum valde, et valet
contra fluxum ventris: quod etiam potest esse signum quod ingrossatio
fit per separationem aquei, quia serum est aqueae naturae, substantia
autem caseata est magis terrea. Si autem lac non habeat substantiam
caseatam, tunc ingrossari non potest et non est aptum ad esum, sicut
lac cameli, suis et asinae: et tale est aqueum a praedominio. Et
propter hoc artifices ultra substantiam caseatam lactis apponunt
coagulum, quando volunt ingrossare ipsum: quod est etiam magis
terreum. De sanguine etiam apparet, quia repositus desiccatur propter
paucitatem humidi aquei, et habet quosdam magnos poros propter partes
terrestres restringentes se, et continentes humidum ne fluat ad
centrum. Si autem sanguis sit indigestus propter frigiditatem
complexionis, tunc non desiccatur repositus, nec habet poros, quia
partes humidae praedominantur et fluunt undique: sed magis est
languorosus et fluidus ad modum humoris phlegmatici. Et ex hoc sanguis
humanus extractus ex venis si non desiccatur, est signum malae
dispositionis et infirmitatis, sicut in venis existens si congeletur,
est signum eiusdem, quia significat, quod caliditas naturalis est
debilis in tali patiente. Quaedam autem ingrossantur etiam a frigido,
ut aerea, sicut oleum. Frigidum enim non solum ingrossat, sed etiam
desiccat et coagulat, sicut dictum est: desiccat enim aquam, ut in
glacie apparet, ingrossat autem aerem, et convertit in aquam, sicut
patet in oleo. Frigus enim aerem existentem in poris convertit in
aquam et ingrossat oleum; calor vero intrinsecus facit evaporare
humidum aqueum ipsum subtiliando, reliquum terminat cum sicco. Et
ideo albescit oleum perspicuo subtiliato.
5. Deinde cum dicit: adhuc autem haec etc., agit de mollificabili
et non mollificabili. Mollificatio enim est quaedam via ad
liquefactionem, sicut ingrossatio est via ad coagulationem, sive
coagulatio imperfecta. Et dicit quod mollificabilia sunt, quae
coagulantur sive etiam ingrossantur a calido tantum, vel a frigido
tantum: nam quae coagulantur a calido tantum, solvuntur sive
mollificantur a frigido, quae autem coagulantur sive ingrossantur a
frigido, solvuntur et mollificari possunt a calido, quia contrariorum
contrariae sunt causae, sicut dictum est. Sed quae coagulantur ab
ambobus, scilicet a calido et frigido, haec sunt maxime insolubilia:
sicut sunt lapides et lateres, quae primo desiccantur a calido per
humidi abstractionem, et postea coagulantur a frigido, terminante
reliquum humidum cum sicco. Et huius ratio est, quia cum sit
coagulatum tam a calido quam a frigido, a neutro dissolvi potest:
contrariorum enim effectuum non potest esse eadem causa, sed ut supra
dictum est, debet esse contraria. Et propter hanc causam ferrum,
quod primo liquefit a calido et magis purificatur, deinde a frigido
coagulante induratur, non mollificatur, licet a forti calido
liquefiat. Ligna autem et etiam lateres non mollificantur neque
liquescunt propter causam superius assignatam, et inferius etiam melius
declarandam, quia de mollificabili iterum magis in speciali tractabit;
sed de coagulatione et liquefactione, de ingrossatione, et de
mollificabili, inquantum mollificatio est via ad liquefactionem,
dictum est in superioribus.
|
|