|
Inter alias orationes oratio dominica principalior invenitur. Habet
enim quinque excellentia, quae in oratione requiruntur. Debet enim
esse oratio secura, recta, ordinata, devota et humilis. Secura
quidem, ut cum fiducia adeamus ad thronum gratiae eius, ut dicitur
Hebr. IV. In fide etiam non deficiens: dicitur enim Iac. I,
6: postulet autem in fide, nihil haesitans. Rationabiliter autem
haec oratio est securissima: est enim ab advocato nostro formata, qui
est sapientissimus petitor, in quo sunt omnes thesauri sapientiae, ut
dicitur ad Coloss. II, de quo dicitur I Ioan. II: advocatum
habemus apud patrem, Iesum Christum iustum; unde dicit Cyprianus in
Lib. de oratione dominica: cum Christum habeamus advocatum apud
patrem pro peccatis nostris, quando pro delictis nostris petimus,
advocati nostri verba proponamus. Ulterius securior apparet ex hoc
quod ipse qui orationem exaudit cum patre, docuit nos orare, secundum
illud Psal. XC, 15: clamabit ad me, et ego exaudiam eum. Unde
dicit Cyprianus: amica, familiaris et devota oratio, dominum de suo
rogare. Unde ab hac oratione nunquam sine fructu receditur: nam per
eam venialia dimittuntur, ut dicit Augustinus. Debet etiam esse
oratio nostra recta, ut petat orans a Deo quae sibi conveniunt. Nam
Damascenus dicit: oratio est petitio decentium a Deo. Multoties
enim non exauditur oratio, quia indecentia postulantur. Iac. IV,
3: petitis et non accipitis, eo quod male petatis. Scire autem quid
sit petendum, difficillimum est, cum difficillimum sit scire quid sit
desiderandum. Ea enim quae licite petuntur in oratione, licite
desiderantur: et ideo apostolus dicit, ad Rom. VIII, 26: nam
quid oremus sicut oportet, nescimus. Ipse autem Christus doctor
est: nam ipsius est docere quid nos orare oporteat. Nam discipuli
dixerunt ei, Luc. XI, 1: domine, doce nos orare. Ea ergo quae
ipse orare docuit, rectissime postulantur: unde Augustinus:
quaecumque autem verba dicamus, nihil aliud dicimus quam quod in ista
oratione dominica positum est, si recte et congruenter oramus. Debet
etiam esse oratio ordinata sicut desiderium, cum oratio sit desiderii
interpres. Est autem hic debitus ordo, ut spiritualia carnalibus,
caelestia terrenis desiderando et orando praeferamus, secundum illud
Matth. VI, 33: primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius;
et haec omnia adiicientur vobis. Hoc dominus in hac oratione servare
docuit: in qua primo petuntur caelestia, et postmodum terrena. Debet
etiam oratio esse devota, quia pinguedo devotionis facit sacrificium
orationis esse Deo acceptum, secundum illud Psal. LXII,
5-6: in nomine tuo levabo manus meas: sicut adipe et pinguedine
repleatur anima mea. Devotio autem plerumque propter prolixitatem
orationis obtunditur: unde dominus superfluam orationis prolixitatem
docuit vitare, dicens Matth. VI, 7: orantes autem nolite multum
loqui. Et Augustinus dicit ad Probam: absit ab oratione multa
locutio; sed non desit multa provocatio, si fervens perseveret
intentio. Unde dominus hanc orationem brevem instituit. Consurgit
autem devotio ex caritate, quae est amor Dei et proximi: quorum
utrumque in hac oratione ostenditur. Nam ad insinuandum divinum
amorem, vocamus eum patrem; ad insinuandum autem amorem proximi,
communiter pro omnibus oramus dicentes, pater noster, et dimitte nobis
debita nostra: ad quod proximorum dilectio nos induit. Debet etiam
oratio esse humilis, secundum illud Psal. ci, 18: respexit in
orationem humilium; et Luc. XVIII, et Pharisaeo et publicano;
et Iudith IX, 16: humilium et mansuetorum semper tibi placuit
deprecatio. Quae quidem humilitas in hac oratione servatur: nam vera
humilitas est quando aliquis nihil ex suis viribus praesumit, sed totum
ex divina virtute impetrandum expectat. Nota insuper, quod tria bona
facit oratio. Primo enim est efficax et utile remedium contra mala.
Liberat enim a peccatis commissis. Psal. XXXI, 5-6: tu
remisisti impietatem peccati mei: pro hac orabit ad te omnis sanctus.
Sic latro in cruce oravit, et remissionem obtinuit: quia, hodie
mecum eris in Paradiso, Luc. XXIII, 43. Sic publicanus
oravit, et iustificatus descendit in domum suam, Luc. XIII.
Liberat etiam a timore peccatorum supervenientium, a tribulationibus
et tristitiis. Iac. ult., 13: tristatur quis in vobis? Oret
(aequo animo). Liberat etiam a persecutionibus et inimicis. Psal.
CVIII, 4: pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem
orabam. Secundo est efficax, et utilis ad omnia desideria obtinenda.
Marc. XI, 24: omnia quaecumque orantes petitis credite quia
accipietis. Et si non exaudimur, hoc est quia non instanter petimus:
oportet (enim) semper orare, et non deficere, Luc. XVIII,
1, vel quia non petimus id quod magis expedit ad salutem:
Augustinus: bonus dominus, qui saepe non tribuit quod volumus, ut
tribuat quod mallemus. Et hoc reperitur de Paulo, qui ter petiit a
se removeri stimulum, et non est exauditus: II Cor. XII.
Tertio est utilis, quia facit nos familiares Deo. Psal. CXL,
2: dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo. Dicit
ergo, pater. Nota hic duo, quomodo scilicet pater sit, et quid
debemus ei, quia pater est. Dicitur autem pater ratione specialis
creationis, quia creavit nos ad imaginem et similitudinem suam quam
aliis creaturis inferioribus non impressit. Deut. XXXII, 6:
ipse est pater tuus, qui fecit et creavit te. Item ratione
gubernationis: quanquam enim omnia gubernet, nos tamen gubernat ut
dominos, alia ut servos. Sap. XIV, 3: tua, pater,
providentia cuncta gubernat; et ibid. XII, 18: et cum magna
reverentia disponis nos. Item ratione adoptionis: quia aliis
creaturis dedit quasi munuscula, nobis autem hereditatem, et hoc quia
filii; sed si filii et heredes. Apostolus, Rom. VIII, 15:
non accepistis spiritum servitutis in timore, sed spiritum adoptionis
filiorum, in quo clamamus, abba, pater. Debemus autem nos ei
quatuor. Primo honorem. Mal. I, 6: si ego pater, ubi est honor
meus?: Qui consistit in tribus. In laudis datione quoad Deum.
Psal. XLIX, 23: sacrificium laudis honorificabit me: quae non
solum debet esse in ore, sed etiam in corde. Isai. XXIX, 13:
populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me. In
corporis puritate quoad seipsum. I Cor. VI, 20: glorificate et
portate Deum in corpore vestro. In iudicii aequitate quoad proximum.
Psal. XCVIII, 4: honor regis iudicium diligit. Secundo
debemus ei imitationem, quia pater est. Ier. III, 19: patrem
vocabis me, et post me ingredi non cessabis: quae perficitur in
tribus. In dilectione. Ephes. V, 1: estote imitatores Dei,
sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione: et hoc oportet esse
in corde. In miseratione. Dilectio enim debet esse cum miseratione.
Luc. VI, 36: estote ergo misericordes: et hoc debet esse in
opere. In perfectione. Quia dilectio et miseratio debet esse
perfecta. Matth. V, 48: estote perfecti, sicut et pater vester
caelestis perfectus est. Tertio debemus ei obedientiam. Hebr.
XII, 9: multo magis obtemperabimus patri spirituum. Et hoc
propter tria. Primo propter dominium: ipse enim est dominus. Exod.
XXIV, 7: omnia quae locutus est dominus, faciemus, et erimus
obedientes. Secundo propter exemplum: quia verus filius factus est
patri obediens usque ad mortem, ut dicitur Philip. II. Tertio
propter commodum: II Reg. VI, 21: ludam ante dominum qui
elegit me. Quarto debemus ei patientiam in castigationibus. Prov.
III, 11-12: disciplinam domini, fili mi, ne abiicias, nec
deficies, cum ab eo corriperis. Quem enim diligit dominus,
corripit, et quasi pater in filio complacet sibi. Noster. Ex hoc
autem ostenditur quod duo debemus proximis. Primo amorem, quia
fratres nostri sunt, nam omnes sunt filii Dei: I Ioan. IV,
20: qui non diligit fratrem suum quem videt; Deum, quem non
videt, quomodo potest diligere?. Item reverentiam, quia filii Dei
sunt. Mal. II, 10: nunquid non pater unus omnium nostrum?
Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque
vestrum fratrem suum? Rom. XII, 10: honore invicem
praevenientes. Et hoc propter fructum, quia ipse factus est omnibus
obtemperantibus sibi causa salutis aeternae, Hebr. V, 9. Qui es
in caelis. Inter cetera quae oranti sunt necessaria, fiducia plurimum
valet. Iac. I, 6: postulet autem in fide, nihil haesitans.
Unde dominus nos orare docens, ea praemittit ex quibus in nobis
fiducia generetur: scilicet ex benignitate patris: unde pater noster
dicit, secundum illud Luc. XI, 13: si vos, cum sitis mali,
nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis pater vester
caelestis de caelo dabit spiritum bonum petentibus se? Et ex
magnitudine potestatis: unde dicit, qui es in caelis. Unde Psal.
CXXII, 1: ad te levavi oculos meos qui habitas in caelis.
Potest autem hoc ad tria pertinere. Primo quidem ad orantis
praeparationem: quia dicitur Eccli. XVIII, 23: ante
orationem praepara animam tuam: ut intelligatur, in caelis, hoc est
in caelesti gloria, secundum illud Matth. V, 12: merces vestra
copiosa est in caelis. Et haec praeparatio debet esse per caelestium
imitationem, quia filius debet imitari patrem. Unde dicitur I Cor.
XV, 49: sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem
caelestis. Item per caelestium contemplationem: quia homines solent
frequentius cogitationem dirigere ubi habent patrem et alia quae
diligunt, secundum illud Matth. VI, 21: ubi est thesaurus
tuus, ibi est et cor tuum. Unde dicebat apostolus Philip. III,
20: nostra conversatio in caelis est. Et per caelestium
intentionem, ut ab eo qui in caelis est, non nisi caelestia
quaeramus, secundum illud Coloss. III, 1: quae sursum sunt
quaerite, ubi Christus est. Secundo potest pertinere quod dicitur,
qui es in caelis, ad audientis facilitatem, quia propinquus est
nobis; ut intelligatur, qui es in caelis, idest in sanctis, in
quibus Deus habitat, secundum illud Ier. XIV, 9: tu in nobis
es domine. Sancti enim caeli dicuntur, secundum illud Psal.
XVIII, 2: caeli enarrant gloriam Dei. Habitat autem Deus in
sanctis per fidem: Ephes. III, 17: Christum habitare per
fidem in cordibus vestris. Per dilectionem: I Ioan. IV, 16:
qui manet in caritate in Deo manet, et Deus in eo. Per mandatorum
impletionem Ioan. XIV, 23: si quis diligit me, sermonem meum
servabit; et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem
apud eum faciemus. Tertio potest pertinere quod dicitur, qui es in
caelis, ad efficaciam exaudientis; ut per caelos, corporeos caelos
intelligamus: non quod Deus corporalibus caelis includatur, secundum
illud III Reg. VIII, 27: caelum et caeli caelorum te capere
non possunt; sed ut significetur quod Deus est perspicax in
consideratione, utpote qui de alto videt: Psal. ci, 20:
prospexit de excelso sancto suo; et quod sublimis est in potestate,
secundum illud Psal. CII, 19: dominus in caelo paravit sedem
suam; et quod stabilis est in aeternitate, secundum illud Psal. ci,
13: tu autem in aeternum permanes; item 28: et anni tui non
deficient. Unde et de Christo dicitur Psal. LXXXVIII,
30: thronum eius sicut dies caeli. Et philosophus dicit in I de
caelo, quod propter incorruptionem caeli, omnes posuerunt caelum esse
locum spirituum. Per hoc ergo quod dicitur, qui es in caelis, datur
nobis fiducia orandi, quantum ad tria: quantum ad potestatem, et
quantum ad familiaritatem eius a quo petitur, et quantum ad
congruitatem petitionis. Potestas enim eius a quo petitur,
insinuatur, si per caelos intelligantur caeli corporei: et quamvis
ipse locis corporalibus non comprehendatur, cum scriptum sit Ier.
XXIII, 24: caelum et terram ego impleo, tamen dicitur esse in
caelis corporeis ad insinuandum duo: scilicet potentiae eius virtutem,
et sublimitatem naturae. Primum quidem est contra illos qui dicunt,
omnia ex fato caelestium corporum ex necessitate accidere: secundum
quam opinionem inutile esset aliquid a Deo orando petere. Sed hoc
stultum est, cum Deus in caelis sic esse dicatur ut caelorum dominus
et stellarum, secundum illud Psal. CII, 19: dominus in caelo
paravit sedem suam. Secundum vero contra illos est qui in orando
aliquas sibi corporeas phantasias de Deo proponunt et fingunt: ideo
dicitur esse in caelis, ut per id quod in sensibilibus rebus est
altissimum, ostendatur divina sublimitas omnia excedens, etiam hominum
desiderium et intellectum: unde quidquid cogitari, vel desiderari
potest, est minus quam Deus. Propter quod dicitur in Iob
XXXVI, 26: ecce Deus magnus vincens scientiam nostram;
Psal. CXII, 4: excelsus super omnes gentes dominus; Isai.
XL, 18: cui similem fecistis Deum?. Familiaritas autem Dei
ostenditur, si per caelos sancti accipiantur. Quia enim propter eius
altitudinem aliqui dixerunt quod humana non curat, oportet considerare
quia nobis est vicinus, immo intimus: quia dicitur esse in caelis,
idest in sanctis, qui caeli dicuntur, secundum illud Psal.
XVIII, 2: caeli enarrant gloriam Dei; Ierem. XIV, 9:
tu in nobis es, domine. Hoc enim affert fiduciam orantibus quantum ad
duo. Primo quantum ad propinquitatem Dei, secundum illud Psal.
CXLIV, 18: prope est dominus omnibus invocantibus eum. Unde
Matth. VI, 6: tu autem cum oraveris intra in cubiculum, scilicet
cordis. Secundo, quia per patrocinium aliorum sanctorum possumus
impetrare quod petimus, secundum illud Iob V, 1: ad aliquem
sanctorum convertere; Iac. V, 16: orate pro invicem, ut
salvemini. Idoneitatem etiam et congruitatem accipit oratio ex hoc
quod dicitur esse in caelis, secundum quod per caelos spiritualia bona
et aeterna intelliguntur, in quibus est beatitudo, propter duo.
Primo, quia per hoc excitatur nostrum desiderium ad caelestia.
Tendere enim debet illuc desiderium nostrum ubi patrem habemus, quia
illic est hereditas nostra. Coloss. III, 1: quae sursum sunt
quaerite. I Petr. I, 4: in hereditatem immarcescibilem,
conservatam in caelis. Secundo, quia per hoc informamur ut sit vita
caelestis, ut simus conformes patri caelesti, secundum illud I Cor.
XV, 48: qualis caelestis, tales et caelestes. Et haec duo
faciunt idoneum ad petendum, scilicet desiderium caeleste, et vita
caelestis: ex quibus oratio congrua fit.
|
|