|
Haec est prima petitio, in qua petitur ut nomen eius in nobis
manifestetur et declaretur. Est autem nomen Dei primo mirabile, quia
in omnibus creaturis mirabilia operatur: unde dominus in Evangelio
Marc. ult., 17: in nomine meo Daemonia eiicient, linguis
loquentur novis, serpentes tollent: et si mortiferum quid biberint non
eis nocebit. Secundo est amabile. Act. IV, 12: non est aliud
nomen datum sub caelo in quo oporteat nos salvos fieri. Salus autem
est ab omnibus diligenda. Exemplum de beato Ignatio, qui intantum
nomen Christi dilexit, quod cum Traianus requireret ab eo ut nomen
Christi negaret, respondit quod de ore eius removeri non posset; et
cum ille minaretur sibi caput abscindere, et Christum de eius ore
removere, dixit: et si de ore abstuleris, nunquam tamen de corde
eripere poteris: hoc enim nomen cordi meo inscriptum habeo, et ideo ab
eius invocatione cessare non valeo. Quod audiens Traianus, et
probari cupiens, servi Dei abscisso capite, cor eius extrahi iussit,
et inventum est habens nomen Christi in se scriptum litteris aureis.
Posuerat enim super cor suum hoc nomen quasi signaculum. Tertio est
venerabile. Apostolus, Phil. II, 10: ut in nomine Iesu omne
genu flectatur, caelestium, terrestrium et Infernorum. Caelestium
quantum ad Angelos et beatos; terrestrium quantum ad mundanos, qui
hoc faciunt ex amore adipiscendae gloriae vel timore fugiendae poenae;
et Infernorum quoad damnatos, qui hoc faciunt ex timore. Quarto
inexplicabile, quia a narratione eius deficiunt omnes linguae. Et
ideo explicatur aliquando per creaturas. Unde dicitur lapis ratione
firmitatis: Matth. XVI, 18: super hanc petram aedificabo
Ecclesiam meam. Item ignis ratione purificationis: quia sicut ignis
metalla purificat, ita Deus purificat corda peccatorum: unde Deut.
IV, 24: Deus tuus ignis consumens est. Item lux ratione
illuminationis: quia sicut lux illuminat tenebras, ita nomen Dei
illuminat tenebras mentis. Psal. XVII, 29: Deus meus,
illumina tenebras meas. Unde istud nomen petimus manifestari, ut
cognoscatur, et teneatur sanctum. Sanctum autem tripliciter dicitur.
Sanctum enim idem est quod firmum: unde omnes beati qui in caelo
sunt, sancti dicuntur, quia sunt aeterna felicitate firmati. In
mundo non possunt esse sancti, quia sunt continue mobiles.
Augustinus: defluxi, domine, a te, et erravi nimis: devius factus
sum a stabilitate tua. Secundo sanctum idem est quod non terrenum:
unde sancti qui in caelo sunt, nullum habent affectum terrenum: unde
apostolus, Phil. III, 8: omnia arbitratus sum ut stercora ut
Christum lucrifaciam. Per terram autem designantur peccatores.
Primo ratione germinis: terra enim si non colitur, spinas et tribulos
germinat; sic anima peccatoris, nisi colatur per gratiam, non
germinat nisi tribulos et punctiones peccatorum. Gen. III, 18:
spinas et tribulos germinabit tibi. Secundo ratione caliginis. Terra
enim caliginosa est et opaca: sic etiam peccator caliginosus et opacus
est. Gen. I, 2: tenebrae erant super faciem abyssi. Tertio
ratione conditionis. Terra enim est elementum siccum, quod spargitur
nisi contineatur ab aquae humiditate: nam Deus posuit terram super
aquam, iuxta illud Psal. CXXXV, 6: qui firmavit terram super
aquas, quia ex humiditate aquae continetur ariditas vel siccitas
terrae. Sic peccator animam habet siccam et aridam, iuxta illud
Psal. CXLII, 6: anima mea sicut terra sine aqua tibi. Item
tertio dicitur sanctum, idest sanguine tinctum; unde sancti qui sunt
in caelo, sancti dicuntur, eo quod sunt sanguine tincti, iuxta illud
Apoc. VII, 14: isti sunt qui venerunt ex magna tribulatione,
et laverunt stolas suas in sanguine agni. Item ibid. I, 5: lavit
nos a peccatis nostris in sanguine suo.
|
|