|
Sicut dictum est,
spiritus sanctus facit nos recte amare, desiderare et petere; et
efficit in nobis primo timorem, per quem quaerimus quod nomen Dei
sanctificetur. Aliud donum est donum pietatis. Et est proprie
pietas, dulcis et devotus affectus ad patrem, et ad omnem hominem in
miseria constitutum. Cum ergo Deus sit pater noster, ut patet, non
solum debemus eum revereri et timere, sed etiam ad eum habere debemus
dulcem et pium affectum. Hic autem affectus facit nos petere quod
adveniat regnum Dei. Tit. II, 12-13: pie et iuste vivamus
in hoc saeculo, expectantes beatam spem, et adventum gloriae magni
Dei. Posset autem quaeri: regnum Dei semper fuit: quare ergo
petimus quod veniat? Et ideo dicendum est, quod hoc potest
tripliciter intelligi. Primo quia aliquando rex habet ius regni
solum, seu dominii: et tamen nondum dominium ipsius regni est
declaratum, quia nondum homines regni sunt ei subiecti. Tunc ergo
apparebit primo eius regnum seu dominium, quando homines regni erunt
sibi subiecti. Deus autem ex se et sua natura est dominus omnium: et
Christus secundum quod Deus, et etiam secundum quod homo, habet a
Deo quod sit dominus omnium. Dan. VII, 14: dedit ei
potestatem et honorem et regnum. Oportet ergo quod sibi sint omnia
subiecta. Hoc autem nondum est, sed erit in fine. I Cor. XV,
25: oportet illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus
eius. Et ideo petimus et dicimus: adveniat regnum tuum. Et hoc
quantum ad tria: scilicet ut iusti convertantur, peccatores
puniantur, et mors destruatur. Nam homines dupliciter subiiciuntur
Christo: aut voluntarii, aut inviti. Cum enim voluntas Dei sit ita
efficax quod oporteat penitus illam compleri, et Deus velit quod omnia
subiiciantur Christo: alterum duorum erit necessarium: ut scilicet
aut homo faciat voluntatem Dei subiiciendo se mandatis eius, et hoc
facient iusti; aut Deus faciat de omnibus voluntatem suam puniendo
eos, et hoc faciet peccatoribus et inimicis suis. Et hoc erit in fine
mundi. Psal. CIX, 1: donec ponam inimicos tuos scabellum pedum
tuorum. Et ideo sanctis est datum quaerere quod adveniat regnum Dei,
scilicet quod ipsi totaliter subiiciantur ei; sed peccatoribus est
horribile, quia nihil aliud est quaerere quod adveniat regnum Dei,
nisi quod de voluntate Dei subiiciantur poenis. Amos V, 18: vae
desiderantibus diem domini. Sed et ex hoc destruitur mors. Cum enim
Christus sit vita, non potest in regno eius esse mors, quae est vitae
contraria: ideo dicitur I Cor. XV, 26: novissime autem inimica
destruetur mors. Et hoc erit in resurrectione. Phil. III, 21
reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis
suae. Secundo regnum caelorum dicitur gloria Paradisi. Nec mirum:
nam regnum nihil aliud dicitur nisi regimen. Ibi autem est optimum
regimen ubi nihil invenitur contra voluntatem regentis. Voluntas autem
Dei est salus hominum, quia vult homines salvos fieri; et hoc
potissime erit in Paradiso, ubi nihil erit saluti hominum repugnans.
Matth. XIII, 41: auferentur de regno eius omnia scandala. In
mundo autem isto sunt multa contra salutem hominum. Cum ergo petimus:
adveniat regnum tuum, oramus, ut simus participes regni caelestis et
gloriae Paradisi. Quod quidem regnum est valde desiderandum propter
tria. Primum propter summam iustitiam quae est in eo. Isai. LX,
21: populus tuus omnes iusti. Hic enim mali sunt mixti bonis; sed
ibi nullus malus erit, et nullus peccator. Item propter
perfectissimam libertatem. Hic enim non est libertas, quanquam omnes
naturaliter desiderent eam; sed ibi erit omnimoda libertas contra omnem
servitutem. Rom. VIII, 21: ipsa creatura liberabitur a
corruptione. Et non solum erunt ibi omnes liberi, sed erunt reges:
Apoc. V, 10: fecisti nos Deo nostro regnum. Cuius ratio est,
quia omnes erunt eiusdem voluntatis cum Deo, et Deus volet quidquid
sancti volent, et sancti quidquid Deus voluerit: unde cum voluntate
Dei fiet voluntas eorum. Et ideo omnes regnabunt, quia omnium
voluntas fiet, et dominus erit corona omnium. Isai. XXVIII,
5: in die illa erit dominus exercituum corona gloriae, et sertum
exultationis residuo populi sui. Item propter mirabilem affluentiam.
Isai. LXIV, 4: oculus non vidit, Deus, absque te, quae
praeparasti expectantibus te. Psal. CII, 5: qui replet in bonis
desiderium tuum. Et nota quod homo inveniet omnia in solo Deo
excellentius et perfectius omni eo quod in mundo quaeritur. Si
delectationem quaeris, summam invenies in Deo; si divitias, ibi
omnem sufficientiam invenies, propter quam sunt divitiae; et sic de
aliis. Augustinus, in Confess.: anima cum fornicatur abs te,
quaerit extra te, quae pura et limpida non invenit, nisi cum redit ad
te. Tertio modo, quia aliquando in mundo isto regnat peccatum. Et
hoc est quando homo est ita dispositus quod statim sequitur et
prosequitur appetitum peccati. Apostolus, Rom. VI, 12: non
ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore: sed debet Deus regnare
in corde tuo. Isai. VII, 7: Sion, regnabit Deus tuus. Et
hoc est quando paratus est obedire Deo, et servare omnia mandata sua.
Cum ergo petimus quod veniat regnum, oramus quod non regnet in nobis
peccatum, sed Deus. Per hanc autem petitionem perveniemus ad
beatitudinem, de qua dicitur Matth. V, 4: beati mites: nam
secundum primam expositionem, ex quo homo desiderat quod Deus sit
dominus omnium, non vindicat se de iniuria sibi illata, sed reservat
eam Deo. Nam si vindicares te, non quaereres quod adveniret regnum
eius. Secundum vero secundam expositionem, si tu expectas regnum
eius, idest gloriam Paradisi, non debes curare si perdis res
mundanas. Item secundum tertiam expositionem, si tu petis quod Deus
regnet in te et Christus; cum ipse fuerit mitissimus, et tu debes
esse mitis. Matth. XI, 29: discite a me, quia mitis sum.
Hebr. X, 34: rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.
|
|