|
Tertium donum quod
efficit in nobis spiritus sanctus, dicitur donum scientiae. Ipse enim
spiritus sanctus non solum efficit in bonis donum timoris et donum
pietatis, quae est dulcis affectus ad Deum, ut dictum est, sed etiam
facit hominem sapientem. Et hoc petebat David in Psal.
CXVIII, 66, dicens: bonitatem et disciplinam et scientiam
doce me. Et haec est scientia qua homo bene vivit, quam docuit nos
spiritus sanctus. Inter alia autem quae faciunt ad scientiam et
sapientiam hominis potissima sapientia est, quod homo non innitatur
sensui suo. Prov. III, 5: ne innitaris prudentiae tuae. Nam
illi qui praesumunt de sensu suo, ita quod non credunt aliis, sed sibi
tantum, semper inveniuntur et iudicantur stulti. Prov. XXVI,
12: vidisti hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem habebit
insipiens. Quod autem homo non credat sensui suo, procedit ex
humilitate: unde et locus humilitatis est sapientia, ut dicitur
Prov. XI. Superbi autem sibi ipsis nimis credunt. Docet ergo hoc
spiritus sanctus per donum scientiae, ut scilicet non faciamus
voluntatem nostram, sed voluntatem Dei. Et ideo propter hoc donum
petimus a Deo ut fiat voluntas sua sicut in caelo et in terra. Et in
hoc apparet donum scientiae. Unde hoc modo dicitur Deo, fiat
voluntas tua, sicut si esset unus infirmus, et vellet aliquid a
medico, non praecise vult, sed de voluntate medici; alias si tantum
de voluntate sua vellet, esset stultus. Sic nos a Deo nihil petere
debemus nisi quod fiat de nobis voluntas sua, idest ut voluntas sua
compleatur in nobis. Tunc enim est rectum cor hominis quando concordat
cum voluntate divina. Hoc Christus fecit: Ioan. VI, 38:
descendi de caelo, non ut faciam voluntatem meam, sed eius qui misit
me. Christus enim, secundum quod Deus, eandem voluntatem habet cum
patre; sed, secundum quod homo, habet aliam voluntatem a patre: et
secundum hanc dicit se non facere voluntatem suam sed patris. Et ideo
docet nos orare et petere: fiat voluntas tua. Sed quid est quod
dicitur? Nonne in Psal. CXIII, 3; dicitur: omnia quaecumque
voluit fecit? Si omnia facit quae vult in caelo et in terra, quid est
hoc quod dicit: fiat voluntas tua sicut in caelo, et in terra? Ad
hoc sciendum est, quod Deus tria vult de nobis, et nos petimus quod
haec impleantur. Primum quidem quod Deus vult de nobis, est quod nos
habeamus vitam aeternam. Quicumque enim facit aliquid propter aliquem
finem, vult de illa re illud pro quo facit eam. Deus autem fecit
hominem, sed non pro nihilo: quia, sicut dicitur in Psal.
LXXXVIII, 48: numquid vane constituisti omnes filios
hominum. Fecit ergo homines propter aliquid, sed non propter
voluptates, quia et bruta habent eas, sed ut habeant vitam aeternam.
Vult ergo dominus ut homo habeat vitam aeternam. Quando vero aliquid
consequitur illud ad quod factum est, dicitur quod salvatur; quando
vero non consequitur, dicitur quod res illa perditur. Deus autem
fecit hominem propter vitam aeternam. Cum ergo consequitur vitam
aeternam, salvatur; et hoc vult dominus: Ioan. VI, 40: haec
est autem voluntas patris mei qui misit me, ut omnis qui videt filium
et credit in eum, habeat vitam aeternam. Haec autem voluntas iam
completa est in Angelis et in sanctis qui sunt in patria, quia vident
Deum et cognoscunt, et fruuntur eo; sed nos desideramus quod sicut
voluntas Dei completa est in beatis qui sunt in caelis, ita compleatur
in nobis qui sumus in terra: et hoc petimus cum oramus: fiat voluntas
tua in nobis qui sumus in terra, sicut in sanctis qui sunt in caelo.
Alia voluntas Dei de nobis est ut servemus mandata eius. Quando enim
aliquis desiderat aliquid, non solum vult illud quod desiderat, sed
omnia per quae venitur ad illud; sicut medicus ut consequatur
sanitatem, vult etiam dietam et medicinam et huiusmodi. Deus autem
vult ut habeamus vitam aeternam. Matth. XIX, 17: si vis ad
vitam ingredi, serva mandata. Vult ergo ut servemus mandata. Rom.
XII, 1: rationabile obsequium vestrum, ib. 2: ut probetis quae
sit voluntas Dei bona, beneplacens et perfecta. Bona, quia utilis:
Isai. XLVIII, 17: ego dominus docens te utilia.
Beneplacens amanti; et si aliis non sit grata, amanti tamen est
delectabilis. Psal. XCVI, 11: lux orta est iusto, et rectis
corde laetitia. Perfecta, quia honesta: Matth. V, 48: estote
perfecti, sicut et pater vester caelestis perfectus est. Sic ergo cum
dicimus, fiat voluntas tua, oramus ut impleamus mandata Dei. Haec
autem voluntas Dei fit in iustis, sed in peccatoribus nondum fit.
Iusti autem designantur per caelum, peccatores autem per terram.
Petimus ergo ut fiat voluntas Dei ita in terra, idest in
peccatoribus, sicut in caelo, idest in iustis. Notandum autem, quod
ex modo loquendi datur nobis doctrina. Non enim dicit, fac, nec
etiam faciamus; sed dicit, fiat voluntas tua: quia ad vitam aeternam
duo sunt necessaria, scilicet gratia Dei et voluntas hominis; et
licet Deus fecerit hominem sine homine, non tamen iustificat eum sine
eo. Augustinus, super Ioan.: qui creavit te sine te, non
iustificabit te sine te, quia vult quod homo cooperetur. Zach. I,
3: convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Apostolus, I
Cor. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum, et gratia eius in me
vacua non fuit. Non ergo praesumas de te, sed confidas de gratia
Dei: nec negligas, sed adhibeas studium tuum: et ideo non dicit,
faciamus, ne videretur quod nihil faceret gratia Dei; nec dicit,
fac, ne videatur quod nihil faceret voluntas et conatus noster; sed
dicit, fiat per gratiam Dei, adhibito studio et conatu nostro.
Tertium quod vult Deus de nobis, est, ut restituatur homo ad statum
et dignitatem in qua creatus fuit primus homo; quae tanta fuit ut
spiritus et anima nullam repugnantiam sentiret a carne et sensualitate.
Quandiu enim anima subiecta fuit Deo, caro ita subiecta fuit spiritui
ut nullam corruptionem mortis seu infirmitatis et aliarum passionum
sentiret; sed ex quo spiritus et anima, quae erat media inter Deum et
carnem, rebellavit Deo per peccatum, tunc corpus rebellavit animae,
et tunc mortem et infirmitates sentire coepit, et continuam rebellionem
sensualitatis ad spiritum. Rom. VII, 23: video aliam legem in
membris meis, repugnantem legi mentis meae; et Gal. V, 17: caro
concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem. Sic
est continua pugna inter carnem et spiritum, et homo continue
deterioratur per peccatum. Est ergo voluntas Dei ut homo restituatur
ad statum primum, ut scilicet nihil sit in carne contrarium spiritui:
I Thess. IV, 3: haec est voluntas Dei, sanctificatio vestra.
Haec autem voluntas Dei non potest impleri in vita ista, sed
complebitur in resurrectione sanctorum, quando resurgent corpora
glorificata, et erunt incorruptibilia et nobilissima: I Cor. XV,
43: seminatur in ignobilitate, surget in gloria. Est tamen
voluntas Dei in iustis quantum ad spiritum per iustitiam et scientiam
et vitam. Et ideo cum dicimus, fiat voluntas tua, oramus ut etiam
fiat in carne. Nam hoc modo per caelum accipimus spiritum, per terram
carnem; ut sit sensus: fiat voluntas tua ita in terra, idest in carne
nostra, sicut fit in caelo, idest in spiritu nostro per iustitiam.
Per hanc autem petitionem pervenimus ad beatitudinem luctus, de qua
Matth. V, 5: beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Et
hoc secundum quamlibet trium expositionum. Nam secundum primam
desideramus vitam aeternam: unde per eius dilectionem inducimur ad
luctum: Psal. CXIX, 5: heu mihi, quia incolatus meus
prolongatus est. Et hoc desiderium sanctorum est ita vehemens quod
propter hoc desiderant mortem, quae secundum se fugienda est: II
Cor. V, 8: audemus, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari
a corpore, et praesentes esse ad Deum. Item secundum secundam
expositionem, illi qui servant mandata, sunt in luctu: quia licet
sint dulcia animae, tamen carni sunt amara, quae continue maceratur:
Psal. CXXV, 6: euntes ibant et flebant, quantum ad carnem;
venientes autem venient cum exultatione, quantum ad animam. Item
secundum tertiam expositionem, ex pugna quae continue est inter carnem
et spiritum, provenit luctus. Non enim potest fieri quin anima
saucietur ad minus per venialia a carne: et ideo ut expietur, est in
luctu: Psal. VI, 7: lavabo per singulas noctes, idest
obscuritates peccati, lectum meum, idest conscientiam meam. Et qui
sic plorant, perveniunt ad patriam, ad quam nos perducat Deus.
|
|