|
Multoties accidit quod
aliquis ex magna scientia et sapientia efficitur timidus; et ideo est
ei necessaria fortitudo cordis, ne deficiat in necessitatibus. Isai.
XL, 29: qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt,
fortitudinem et robur multiplicat. Hanc autem fortitudinem spiritus
sanctus dat: Ezech. II, 2: ingressus est in me spiritus
(...) et statuit me super pedes meos. Est autem haec fortitudo
quam spiritus sanctus dat, ut cor hominis non deficiat timore rerum
necessariarum, sed credat firmiter quod omnia quae sunt ei necessaria,
ministrentur sibi a Deo. Et ideo spiritus sanctus, qui hanc
fortitudinem dat, docet nos petere a Deo: panem nostrum quotidianum
da nobis hodie. Unde spiritus fortitudinis dicitur. Sciendum est
autem, quod in tribus praecedentibus petitionibus petuntur
spiritualia, quae hic inchoantur in hoc mundo, sed non perficiuntur
nisi in vita aeterna. Cum enim petimus quod sanctificetur nomen Dei,
petimus quod cognoscatur sanctitas Dei; cum vero petimus quod adveniat
regnum Dei, petimus quod simus participes vitae aeternae; cum autem
oramus quod fiat voluntas Dei, petimus quod compleatur voluntas eius
in nobis; quae omnia etsi inchoentur in hoc mundo, non tamen possunt
haberi perfecte nisi in vita aeterna. Et ideo necessarium fuit aliqua
petere necessaria quae perfecte possent haberi in vita praesenti. Et
inde est quod spiritus sanctus docuit petere necessaria in vita
praesenti, quae perfecte hic habentur: simul etiam ut ostendat quod
etiam temporalia providentur nobis a Deo. Et hoc est quod dicit:
panem nostrum quotidianum da nobis hodie. In quibus quidem verbis
docuit nos vitare quinque peccata quae consueverunt contingere ex
desiderio rerum temporalium. Primum peccatum est quod homo per
immoderatum appetitum petit ea quae statum et conditionem eius
excedunt, non contentus his quae decent eum: sicut si desiderat
vestes, non vult eas ut miles, si est miles, sed sicut comes; non ut
clericus, si est clericus, sed sicut episcopus. Et hoc vitium
retrahit homines a spiritualibus, inquantum nimis inhaeret eorum
desiderium temporalibus. Hoc autem vitium docuit nos vitare dominus,
docens nos petere panem tantum, idest necessaria ad praesentem vitam
secundum conditionem uniuscuiusque; quae omnia sub nomine panis
intelliguntur. Unde non docuit delicata petere, non diversa, non
exquisita, sed panem, sine quo vita hominis duci non potest, quia
omnibus communis est. Eccli. XXIX, 28: initium vitae hominis
panis et aqua. Apostolus, I Tim. VI, 8: habentes alimenta et
quibus tegamur, his contenti simus. Secundum vitium est quod aliqui
in acquisitione rerum temporalium alios molestant et defraudant. Hoc
vitium est adeo periculosum quod est difficile bona ablata restitui.
Non enim dimittitur peccatum, nisi restituatur ablatum, secundum
Augustinum. Quod quidem vitium docuit nos vitare, docens nos petere
panem nostrum, non alienum. Raptores enim non comedunt panem suum,
sed alienum. Tertium est superflua sollicitudo. Aliqui enim sunt qui
nunquam sunt contenti de eo quod habent, sed semper plus volunt; quod
quidem immoderatum est, quia desiderium debet moderari secundum
necessitatem. Prov. XXX, 8: divitias et paupertatem ne dederis
mihi; sed tantum victui meo tribue necessaria. Et hoc monuit nos
vitare, dicens: panem nostrum quotidianum, idest unius diei, vel
unius temporis. Quartum vitium est immoderata voracitas. Sunt enim
aliqui qui tantum volunt consumere uno die quod sufficeret pluribus
diebus; et isti petunt non panem quotidianum, sed decem dierum; et ex
hoc quod nimis expendunt, contingit quod omnia consumunt. Prov.
XXIII, 21: vacantes potibus, et dantes symbola, consumentur.
Eccli. XIX, 1: operarius ebriosus non locupletabitur. Quintum
vitium est ingratitudo. Nam cum aliquis ex divitiis superbit, et non
recognoscit a Deo ea quae habet, hoc est valde malum: quia omnia quae
habemus, sive spiritualia, sive temporalia, a Deo sunt. I Paral.
XXIX, 14: omnia tua sunt, de manu tua accepimus. Ideo ad
removendum hoc vitium, dicit: da nobis, et panem nostrum, ut sciamus
quod omnia nostra a Deo sunt. Sed de hoc habemus unum documentum:
quia aliquando aliquis habet multas divitias, et ex eis nullam
utilitatem consequitur, sed damnum spirituale et temporale. Nam
aliqui propter divitias perierunt. Eccl. VI, 1: est et aliud
malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines. Vir cui
dedit Deus divitias et substantiam et honorem, et nihil deest animae
suae ex omnibus quae desiderat: nec tribuit ei potestatem Deus ut
comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud. Item ibid. V,
12: divitiae congregatae in malum domini sui. Debemus ergo petere
ut divitiae nostrae sint nobis ad utilitatem. Et hoc petimus cum
dicimus: panem nostrum da nobis; idest, fac divitias nobis utiles.
Iob XX, 14-15: panis eius in utero illius vertetur in fel
aspidum intrinsecus. Divitias quas devoravit, evomet; et de ventre
illius extrahet eas Deus. Aliud vitium est in rebus mundi, scilicet
superflua sollicitudo. Nam aliqui sunt qui hodie solicitantur de rebus
temporalibus quae erunt usque ad unum annum: et qui hoc habent,
nunquam quiescunt. Matth. VI, 31: nolite soliciti esse,
dicentes: quid manducabimus, aut quid bibemus, aut quo operiemur?
Et ideo dominus docet nos petere quod hodie detur nobis panis noster,
idest ea quae sunt nobis necessaria ad praesens tempus. Invenitur
quidem alius duplex panis: scilicet sacramentalis, et panis verbi
Dei. Petimus ergo panem nostrum sacramentalem, qui quotidie in
Ecclesia conficitur; ut sicut illud accipimus in sacramento, ita
detur nobis ad salutem. Ioan. VI, 51: ego sum panis vivus, qui
de caelo descendi. I Cor. XI, 29: qui manducat et bibit
indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Item alius panis est verbum
Dei. Matth. IV, 4: non in solo pane vivit homo, sed in omni
verbo quod procedit de ore Dei. Petimus ergo ut det nobis panem,
idest verbum suum. Ex hoc autem provenit homini beatitudo quae est
fames iustitiae. Nam postquam spiritualia habentur, magis
desiderantur; et ex hoc desiderio provenit fames, et ex fame satietas
vitae aeternae.
|
|