|
Inveniuntur aliqui
magnae sapientiae et fortitudinis; et quia nimis confidunt de virtute
sua, non agunt sapienter quae agunt, nec perducunt quod intendunt ad
complementum. Prov. XX, 18: cogitationes consiliis roborantur.
Sed notandum, quod spiritus sanctus, qui dat fortitudinem, dat etiam
consilium. Nam omne bonum consilium de salute hominum est a spiritu
sancto. Tunc autem consilium est homini necessarium quando est in
tribulatione, sicut consilium medicorum cum aliquis infirmatur. Unde
et homo cum spiritualiter infirmetur per peccatum, debet quaerere
consilium, ut sanetur. Consilium autem peccatori necessarium
ostenditur Dan. IV, 24, cum dicitur: consilium meum placeat
tibi, rex. Peccata tua eleemosynis redime. Optimum ergo consilium
contra peccata est eleemosyna et misericordia; et ideo spiritus sanctus
docet peccatores petere et orare: dimitte nobis debita nostra.
Debemus autem Deo illud quod auferimus de iure suo. Ius autem Dei
est ut faciamus voluntatem suam, praeferendo eam voluntati nostrae.
Auferimus ergo Deo ius suum, cum praeferimus voluntatem nostram
voluntati suae; et hoc est peccatum. Peccata ergo sunt debita
nostra. Est ergo consilium spiritus sancti ut petamus a Deo veniam
peccatorum; et ideo dicimus: dimitte nobis debita nostra. Possumus
autem in his verbis tria considerare. Primum est quare fit haec
petitio; secundum quando impleatur; tertium est quid requiratur ex
parte nostra ut impleatur. Circa primum sciendum, quod ex hac
petitione possumus duo colligere, quae necessaria sunt hominibus in
vita ista. Unum est quod homo semper sit in timore et humilitate.
Aliqui enim fuerunt ita praesumptuosi quod dicerent quod homo poterat
vivere in mundo isto ita quod ex se poterat vitare peccata. Sed hoc
nulli datum est, nisi soli Christo, qui habuit spiritum non ad
mensuram, et beatae virgini, quae fuit plena gratiae, in qua nullum
peccatum fuit, sicut dicit Augustinus: de qua scilicet virgine cum de
peccatis agitur, nullam volo fieri mentionem. Sed de aliis sanctis
nulli concessum est quin ad minus veniale peccatum incurreret: I
Ioan. I, 8: si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos
seducimus, et veritas in nobis non est. Et hoc etiam probatur per
petitionem istam. Constat enim quod omnibus sanctis etiam hominibus,
convenit dicere: pater noster, in quo dicitur: dimitte nobis debita
nostra. Ergo omnes recognoscunt et confitentur se peccatores vel
debitores. Si ergo peccator es, debes timere et humiliari. Aliud
est quod semper vivamus in spe: quia licet simus peccatores, non
debemus desperare, ne desperatio ducat nos ad maiora et diversa
peccata, sicut dicit apostolus, Ephes. IV, 19: qui
desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem
immunditiae omnis. Ergo multum est utile quod semper speremus: quia
quantumcumque homo sit peccator, debet sperare quod Deus, si perfecte
conteratur et convertatur, dimittet ei. Haec autem spes firmatur in
nobis cum petimus: dimitte nobis debita nostra. Sed hanc spem
abstulerunt Novatiani, qui dixerunt, quod qui semel peccabant post
Baptismum, nunquam consequebantur misericordiam. Hoc autem non est
verum, si verum dixit Christus dicendo, Matth. XVIII, 32:
omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me. In quacumque ergo die
petes, poteris consequi misericordiam, si roges cum poenitudine
peccati. Si igitur ex hac petitione consurgit timor et spes: quia
omnes peccatores contriti et confitentes, misericordiam consequuntur.
Et ideo necessaria fuit haec petitio. Circa secundum sciendum est,
quod in peccato sunt duo: scilicet culpa qua offenditur Deus, et
poena quae debetur pro culpa. Sed culpa remittitur in contritione,
quae est cum proposito confitendi et satisfaciendi. Psal. XXXI,
5: dixi: confitebor adversum me iniustitiam meam domino: et tu
remisisti impietatem peccati mei. Non est igitur desperandum, ex quo
ad remissionem culpae sufficit contritio cum proposito confitendi. Sed
forte quis dicet: ex quo dimittitur peccatum contritione, ad quid
necessarius est sacerdos? Ad hoc dicendum est, quod Deus in
contritione dimittit culpam, et poena aeterna commutatur in
temporalem; sed nihilominus manet adhuc obligatus ad poenam
temporalem. Unde si decederet sine confessione, non contempta tamen,
sed praeventa, iret ad Purgatorium, cuius poena, sicut dicit
Augustinus, est maxima. Quando ergo confiteris, sacerdos absolvit
te de hac poena in clavium virtute, cui te subieceris in confessione;
et ideo dixit Christus apostolis, Ioan. XX, 22-23: accipite
spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et
quorum retinueritis, retenta sunt. Unde quando semel confitetur
quis, dimittitur ei aliquid de poena huiusmodi, et similiter quando
iterum confitetur: et posset toties confiteri, quod tota sibi
dimitteretur. Invenerunt autem successores apostolorum alium modum
remissionis huius poenae: scilicet beneficia indulgentiarum quae
existenti in caritate tantum valent quantum sonant et quantum
pronuntiantur. Quod autem Papa hoc possit, satis patet. Nam multi
sancti multa bona fecerunt, et tamen isti non peccaverunt, ad minus
mortaliter; et haec bona fecerunt in utilitatem Ecclesiae. Similiter
meritum Christi et beatae virginis sunt sicut in thesauro. Unde
summus pontifex, et illi quibus ipse committit, possunt huiusmodi
merita, ubi necesse est, dispensare. Sic ergo dimittuntur peccata
non solum quantum ad culpam in contritione, sed etiam quantum ad poenam
in confessione, et per indulgentias. Circa tertium sciendum, quod ex
parte nostra requiritur ut nos dimittamus proximis nostris offensas
factas nobis. Unde dicitur: sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris: aliter Deus non dimitteret nobis. Eccli. XXVIII,
3: homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam. Luc. VI,
37: dimitte et dimittemini. Et ideo solummodo in ista petitione
ponitur contritio, cum dicitur: sicut et nos dimittimus debitoribus
nostris. Si ergo non dimittis, non dimittetur tibi. Sed posses
dicere: ego dicam praecedentia, scilicet dimitte nobis, sed sicut et
nos dimittimus debitoribus nostris, tacebo. Ergo Christum decipere
quaeris? Sed certe non decipis. Nam Christus qui hanc orationem
fecit, bene recordatur eius: unde non potest decipi. Ergo si dicis
ore, adimpleas corde. Sed quaeritur utrum ille qui non proponit
dimittere proximo suo, debeat dicere: sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris. Videtur quod non, quia mentitur. Dicendum,
quod non mentitur, quia non orat in persona sua, sed Ecclesiae, quae
non decipitur: et ideo ponitur ipsa petitio in plurali. Sed
sciendum, quod duobus modis dimittitur. Unus est perfectorum, ut
scilicet offensus requirat offendentem. Psal. XXXIII, 15:
inquire pacem. Alius est communiter omnium, ad quem tenentur omnes,
ut scilicet petenti veniam tribuat. Eccli. XXVIII, 2:
relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata
solventur. Ex hoc sequitur alia beatitudo: beati misericordes:
misericordia enim facit nos misereri proximo nostro.
|
|