|
Sunt aliqui qui licet
peccaverint, tamen desiderant veniam consequi de peccatis: unde et
confitentur et poenitent; sed tamen non adhibent totum studium quod
deberent, ut iterato in peccata non ruant. Quod quidem non est
conveniens, ut scilicet ex una parte ploret quis peccata dum poenitet,
ex alia unde ploret accumulet, dum peccat. Et propter hoc dicitur
Isai. I, 16: lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum
vestrarum ab oculis meis, quiescite agere perverse. Et ideo, sicut
supra dictum est, Christus in praecedenti docuit nos petere veniam
peccatorum; in hac vero docet nos petere ut possimus vitare peccata,
ut scilicet non inducamur in tentationem per quam labamur in peccata,
cum dixit: et ne nos inducas in tentationem. Circa quod tria
quaeruntur. Primo quid sit tentatio; secundo qualiter homo tentatur,
et a quo; tertio vero quomodo liberatur in tentatione. Circa primum
sciendum est, quod tentare nihil aliud est quam experiri seu probare:
unde tentare hominem est probare virtutem eius. Experitur autem seu
probatur virtus hominis dupliciter, secundum quod duo exigit hominis
virtus. Unum pertinet ad bene operandum, scilicet quod bene
operetur; aliud est quod caveat a malo. Psal. XXXIII, 15:
declina a malo, et fac bonum. Probatur ergo virtus hominis quandoque
quantum ad hoc quod bene facit, quandoque vero quantum ad hoc quod
cesset a malo. Quantum ad primum probatur homo utrum inveniatur
promptus ad bonum, ut ad ieiunandum et huiusmodi. Tunc enim est
virtus tua magna quando promptus inveniris ad bonum. Et hoc modo Deus
probat aliquando hominem; non quod lateat eum virtus hominis, sed ut
eam omnes cognoscant, et detur omnibus in exemplum. Sic tentavit
Deus Abraham, Gen. XXII, et Iob. Et ideo Deus saepe
immittit tribulationes iustis, ut dum patienter sustinent, appareat
virtus eorum, et in virtute proficiant. Deut. XIII, 3: tentat
vos dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum, an non.
Sic ergo Deus tentat provocando ad bonum. Quantum ad secundum
probatur virtus hominis per inductionem ad malum. Et si bene
resistit, et non consentit, tunc virtus hominis magna est; si vero
homo succumbit tentationi, tunc virtus hominis nulla est. Hoc autem
modo nullus tentatur a Deo: quia, sicut dicitur Iac. I, 13:
Deus intentator malorum est: ipse autem neminem tentat. Sed tentatur
homo a propria carne, a Diabolo, et a mundo. A carne dupliciter.
Primo quia caro instigat ad malum: caro enim semper quaerit
delectationes suas, scilicet carnales, in quibus est saepe peccatum.
Qui enim immoratur delectationibus carnalibus, negligit spiritualia.
Iac. I, 14: unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua.
Secundo tentat caro retrahendo a bono. Nam spiritus, quantum est de
se, semper delectaretur in spiritualibus bonis; sed caro aggravans
impedit spiritum. Sap. IX, 15: corpus quod corrumpitur,
aggravat animam. Rom. VII, 22: condelector legi Dei secundum
interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis repugnantem
legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in
membris meis. Sed haec tentatio, scilicet carnis, est valde gravis,
quia inimicus noster, scilicet caro, coniunctus est nobis: et, sicut
dicit Boetius, nulla pestis efficacior est ad nocendum quam familiaris
inimicus. Et ideo contra eam vigilandum est. Matth. XXVI,
41: vigilate et orate, ne intretis in tentationem. Diabolus
fortissime tentat. Nam postquam conculcatur caro, insurgit alius,
scilicet Diabolus, contra quem est nobis magna colluctatio.
Apostolus, Ephes. VI, 12: non est nobis colluctatio adversus
carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus
mundi rectores tenebrarum harum. Unde et signanter dicitur tentator.
I Thess. III, 5: ne forte tentaverit vos is qui tentat. In
tentatione autem sua callidissime procedit. Ipse enim, sicut bonus
dux exercitus qui obsidet aliquod castrum, considerat infirma eius quem
impugnare vult, et ex illa parte unde magis est homo debilis, tentat
eum. Et ideo tentat de illis vitiis ad quae homines conculcata carne
magis proni sunt, ut de ira, de superbia, et de aliis spiritualibus
vitiis. I Petr. V, 8: adversarius vester Diabolus tanquam leo
rugiens circuit quaerens quem devoret. Facit autem duo Diabolus dum
tentat: quia non statim proponit illi quem tentat, malum aliquod
apparens, sed aliquid quod habeat speciem boni, ut saltem in ipso
principio per illud removeat eum aliquantulum a proposito suo
principali, quia postmodum facilius inducit ipsum ad peccandum, quando
illum vel modicum avertit. Apostolus, II Cor. XI, 14: ipse
Satanas transfigurat se in Angelum lucis. Deinde postquam induxit
eum ad peccandum, sic alligat eum ut non permittat eum a peccatis
resurgere. Iob XL, 12: nervi testiculorum eius perplexi sunt.
Sic ergo duo facit Diabolus: quia decipit, et deceptum detinet in
peccato. Sed mundus dupliciter tentat. Primo per nimium et
immoderatum desiderium rerum temporalium. Apostolus, I Tim. VI,
10: radix omnium malorum est cupiditas. Secundo per persecutores et
tyrannos terrendo. Iob XXXVII, 19: nos quoque involvimur
tenebris. II Tim. III, 12: omnes qui pie volunt vivere in
Christo Iesu, persecutionem patientur. Matth. X, 28: nolite
timere eos qui occidunt corpus. Sic ergo patet quid est tentatio, et
qualiter tentatur homo, et a quo. Sequitur videre qualiter homo
liberatur. Circa quod sciendum est, quod Christus docet nos rogare
non ut non tentemur, sed ut non inducamur in tentationem. Nam si homo
vincit tentationem, meretur coronam; et ideo dicitur Iac. I, 2:
omne gaudium existimate, fratres cum in tentationes varias
incideritis. Eccli. II, 1: fili, accedens ad servitutem Dei
(...) praepara animam tuam ad tentationem. Item Iac. I,
12: beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus
fuerit, accipiet coronam vitae. Et ideo docet petere ut non inducamur
in tentationem per consensum. I Cor. X, 13: tentatio vos non
apprehendat nisi humana. Nam tentari humanum est, sed consentire
diabolicum est. Sed nunquid Deus inducit ad malum, quia dicit: et
ne nos inducas in tentationem? Dico, quod Deus dicitur inducere ad
malum permittendo, inquantum scilicet propter multa peccata subtrahit
homini gratiam suam, qua sublata homo labitur in peccatum: et ideo
cantamus in Psalmo LXX, 9: cum defecerit virtus mea, ne
derelinquas me domine. Regit autem hominem ne inducatur in tentationem
per fervorem caritatis: quia quaelibet caritas quantumcumque parva,
potest resistere cuilibet peccato. Cant. VIII, 7: aquae multae
non potuerunt extinguere caritatem. Item per lumen intellectus, quo
instruit nos de agendis: quia, sicut dicit philosophus, omnis peccans
est ignorans. Psal. XXXI, 8: intellectum tibi dabo, et
instruam te. Hoc autem petebat David, qui dicebat, Psal. XII,
4-5: illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte: ne quando
dicat inimicus meus, praevalui adversus eum. Hoc autem habemus per
donum intellectus. Et quia cum non assentimur tentationi, servamus
cor mundum, de quo Matth. V, 8: beati mundo corde, quoniam ipsi
Deum videbunt: ideo ex hoc pervenimus ad visionem Dei, ad quam nos
perducat.
|
|