|
Supra docuit nos
dominus petere veniam peccatorum, et quomodo possumus vitare
tentationes: hic vero docet petere praeservationem a malis. Et haec
petitio est generalis contra omnia mala; scilicet peccata,
infirmitates et afflictiones, sicut dicit Augustinus. Sed quia de
peccato et tentatione dictum est, dicendum est de aliis malis,
scilicet adversitatibus et afflictionibus omnibus huius mundi; a quibus
Deus liberat quadrupliciter. Primo ne superveniat afflictio. Sed
hoc raro contingit: quoniam sancti in mundo isto affliguntur, quia,
ut dicitur II Tim. III, 12: omnes qui pie volunt vivere in
Christo Iesu, persecutionem patientur. Sed tamen alicui Deus
concedit aliquando ut non affligatur a malo; quando scilicet cognoscit
eum impotentem, et non posse resistere; sicut medicus infirmo debili
non dat violentas medicinas. Apoc. III, 8: ecce dedi coram te
ostium apertum, quod nemo potest claudere, quia modicam habes
virtutem. In patria autem erit generale hoc, quia nullus affligetur
ibi. Iob V, 19: in sex tribulationibus, scilicet praesentis
vitae, quae per sex aetates distinguitur, liberabit te; et in septima
non tanget te malum. Apoc. VII, 16: non esurient neque sitient
amplius. Secundo liberat quando in afflictionibus consolatur. Nam
nisi Deus consolaretur, non posset homo subsistere. II Cor. I,
8: supra modum gravati sumus supra virtutem nostram; et ibid.
VII, 6: sed qui consolatur humiles, consolatus est nos Deus.
Psal. XCIII: secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo
consolationes tuae laetificaverunt animam meam. Tertio quia afflictis
tot bona facit quot tradunt mala oblivioni. Tob. III, 22: post
tempestatem tranquillum facis. Sic ergo afflictiones et tribulationes
huius mundi non sunt timendae, quia facile tolerantur et propter
consolationem admixtam, et propter brevitatem. Apostolus, II
Cor. IV, 17: id quod in praesenti est momentaneum et leve
tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae
pondus operatur in nobis: quia ex his pervenitur ad vitam aeternam.
Quarto quia tentatio et tribulatio convertitur in bonum: et ideo non
dicit, libera nos a tribulatione, sed a malo: quia tribulationes sunt
sanctis ad coronam; et inde est quod gloriantur de tribulationibus.
Apostolus, Rom. V, 3: non solum autem, sed et gloriamur in
tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur. Tob.
III, 13: in tempore tribulationis peccata dimittis. Liberat
ergo Deus hominem a malo et tribulationibus, eas in bonum
convertendo; quod est signum maximae sapientiae, quia sapientis est
malum ordinare in bonum; et hoc fit per patientiam, quae habetur in
tribulationibus. Ceterae vero virtutes bonis utuntur, sed patientia
malis; et ideo solum in malis, idest in adversitatibus, est
necessaria: Prov. XIX, 11: doctrina viri per patientiam
noscitur. Et ideo spiritus sanctus per donum sapientiae facit nos
petere: et per hoc pervenimus ad beatitudinem ad quam ordinat pax,
quia per patientiam pacem habemus et in tempore prospero et adverso: et
ideo pacifici dicuntur filii Dei, qui sunt similes Deo, quia sicut
Deo nihil nocere potest, ita nec eis, quia nec prospera nec adversa;
et ideo beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur, Matth. V,
9. Amen est confirmatio universalis omnium petitionum. Compendiosa
expositio totius orationis pater noster. Ut in summa exponatur,
sciendum est, quod in oratione dominica continentur omnia quae
desiderantur, et omnia quae fugiuntur. Inter omnia autem
desiderabilia illud plus desideratur quod plus amatur, et hoc est
Deus; et ideo primo petis gloriam Dei, cum dicis: sanctificetur
nomen tuum. A Deo autem desideranda sunt tria, quae pertinent ad
te. Primum est quod pervenias ad vitam aeternam; et hoc petis cum
dicis: adveniat regnum tuum. Secundum est quod facias voluntatem Dei
et iustitiam; et hoc petis cum dicis: fiat voluntas tua sicut in caelo
et in terra. Tertium est ut habeas necessaria ad vitam; et hoc petis
cum dicis: panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Et de his tribus
dicit dominus, Matth. VI, 33: primum quaerite regnum Dei,
quantum ad primum; et iustitiam eius quantum ad secundum; et haec
omnia adiicientur vobis, quantum ad tertium. Illa autem quae vitanda
sunt et fugienda, sunt illa quae contrariantur bono. Bonum autem quod
primo desiderabile est, est quadruplex, ut dictum est. Et primum est
gloria Dei, et huic nullum malum est contrarium. Iob XXXV, 6:
si peccaveris, quid ei nocebis (...) si iuste egeris, quid
donabis ei? Nam et de malo in quantum punit, et de bono inquantum
remunerat, resultat gloria Dei. Secundum bonum est vita aeterna; et
huic contrariatur peccatum, quia per peccatum perditur: et ideo ad hoc
removendum dicimus: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos
dimittimus debitoribus nostris. Tertium bonum est iustitia et bona
opera; et huic contrariatur tentatio, quia tentationes impediunt nos a
bono operando: et ad hoc removendum petimus: et ne nos inducas in
tentationem. Quartum bonum sunt bona necessaria; et huic
contrariantur adversitates et tribulationes; et ad hoc removendum
petimus: sed libera nos a malo. Amen.
|
|