|
1. Sicut dicit
philosophus in III de anima, duplex est operatio intellectus: una
quidem, quae dicitur indivisibilium intelligentia, per quam scilicet
intellectus apprehendit essentiam uniuscuiusque rei in seipsa; alia est
operatio intellectus scilicet componentis et dividentis. Additur autem
et tertia operatio, scilicet ratiocinandi, secundum quod ratio
procedit a notis ad inquisitionem ignotorum. Harum autem operationum
prima ordinatur ad secundam: quia non potest esse compositio et
divisio, nisi simplicium apprehensorum. Secunda vero ordinatur ad
tertiam: quia videlicet oportet quod ex aliquo vero cognito, cui
intellectus assentiat, procedatur ad certitudinem accipiendam de
aliquibus ignotis.
2. Cum autem logica
dicatur rationalis scientia, necesse est quod eius consideratio
versetur circa ea quae pertinent ad tres praedictas operationes
rationis. De his igitur quae pertinent ad primam operationem
intellectus, idest de his quae simplici intellectu concipiuntur,
determinat Aristoteles in libro praedicamentorum. De his vero, quae
pertinent ad secundam operationem, scilicet de enunciatione affirmativa
et negativa, determinat philosophus in libro perihermeneias. De his
vero quae pertinent ad tertiam operationem determinat in libro priorum
et in consequentibus, in quibus agitur de syllogismo simpliciter et de
diversis syllogismorum et argumentationum speciebus, quibus ratio de
uno procedit ad aliud. Et ideo secundum praedictum ordinem trium
operationum, liber praedicamentorum ordinatur ad librum
perihermeneias, qui ordinatur ad librum priorum et sequentes.
3. Dicitur ergo liber
iste, qui prae manibus habetur, perihermeneias, quasi de
interpretatione. Dicitur autem interpretatio, secundum Boethium,
vox significativa, quae per se aliquid significat, sive sit complexa
sive incomplexa. Unde coniunctiones et praepositiones et alia
huiusmodi non dicuntur interpretationes, quia non per se aliquid
significant. Similiter etiam voces significantes naturaliter, non ex
proposito aut cum imaginatione aliquid significandi, sicut sunt voces
brutorum animalium, interpretationes dici non possunt. Qui enim
interpretatur aliquid exponere intendit. Et ideo sola nomina et verba
et orationes dicuntur interpretationes, de quibus in hoc libro
determinatur. Sed tamen nomen et verbum magis interpretationis
principia esse videntur, quam interpretationes. Ille enim
interpretari videtur, qui exponit aliquid esse verum vel falsum. Et
ideo sola oratio enunciativa, in qua verum vel falsum invenitur,
interpretatio vocatur. Caeterae vero orationes, ut optativa et
imperativa, magis ordinantur ad exprimendum affectum, quam ad
interpretandum id quod in intellectu habetur. Intitulatur ergo liber
iste de interpretatione, ac si dicetur de enunciativa oratione: in qua
verum vel falsum invenitur. Non autem hic agitur de nomine et verbo,
nisi in quantum sunt partes enunciationis. Est enim proprium
uniuscuiusque scientiae partes subiecti tradere, sicut et passiones.
Patet igitur ad quam partem philosophiae pertineat liber iste, et quae
sit necessitas istius, et quem ordinem teneat inter logicae libros.
|
|